OVID LESSONS. I. Ceres, goddess of Husbandry. Te, dea, munificam gentes ubicunque loquuntur ; Ante nec hirsuti torrebant farra coloni; 5 Sed glandem quercus, oracula prima, ferebant : ΙΟ Prima jugis tauros supponere colla coegit; Et veterem curvo dente revellit humum. Nec tamen est, quamvis agros amet illa feraces, Rustica: nec viduum pectus amoris habet. Cretes erunt testes, (nec fingunt omnia Cretes) Cretes, nutrito terra superba Jove. 15 Viderat Iasium Cretæa diva sub Ida Figentem certa terga ferina manu. Sola fuit Crete fecundo fertilis anno; Omnia, qua tulerat se dea, messis erant. Ipse locus nemorum canebat frugibus Ide, B II. Proserpine, daughter of Ceres, is carried off by her Uncle, Pluto. Frigida cœlestum matres Arethusa vocârat: Venerat ad sacras et dea flava dapes. 5 Tot fuerant illic quot habet natura colores : IO Quam simul adspexit, "Comites, accedite," dixit Et dominam casu nulla secuta comes. Hanc videt, et visam patruus velociter aufert; Illa quidem clamabat, “Io, carissima mater, 15 Attonita est plangore Ceres; modo venerat Ennam; 20 Sic dea, nec retinet gemitus, et concita cursu Fertur, et e campis incipit, Enna, tuis. III. Ceres, seeking Proserpine, comes to Eleusis in Attica, where she meets Celeus. Est specus exesi structura pumicis asper; Sors sua cuique loco est. Quo nunc Cerealis Eleusin, Ille domum glandes excussaque mora rubetis Portat, et arsuris arida ligna focis. Filia parva duas redigebat monte capellas; Et tener in cunis filius æger erat. 15 "Mater," ait virgo, (mota est dea nomine matris ;) Quid facis in solis incomitata jugis?" 20 Restitit et senior, quamvis onus urget: et orat Dux comiti narrat, quam sit sibi filius æger, IV. Triptolemus, the sick child of Celeus, is cured by Ceres. Limen ut intravit, luctus videt omnia plena : Matre salutata, (mater Metanira vocatur,) Tangere dignata est os puerile suo. 5 Pallor abit; subitasque vident in corpore vires; Tantus cœlesti venit ab ore vigor. ΙΟ Noctis erat medium, placidique silentia somni; Terque manu permulsit eum ; tria carmina dixit, Carmina mortali non referenda sono: Inque foco pueri corpus vivente favilla Obruit, humanum purget ut ignis onus. Excutitur somno stulte pia mater; et amens, "Quid facis?" exclamat; membraque ab igne rapit. 15 Cui dea, "Dum non vis," dixit, "scelerata fuisti: "Irrita materno sunt mea dona metu. 20 "Iste quidem mortalis erit: sed primus arabit, IO V. Osiris. Primus aratra manu solerti fecit Osiris, Et teneram ferro sollicitavit humum. Expressa incultis uva dedit pedibus. Movit et ad certos nescia membra modos: Pectora tristitiæ dissoluënda dedit : Bacchus et adflictis requiem mortalibus adfert, 15 Non tibi sunt tristes curæ, nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus, et levis aptus amor, 20 Sed varii flores, et frons redimita corymbis, Et Tyriæ vestes, et dulcis tibia cantu, Et levis occultis conscia cista sacris. |