I. Ceres, goddess of Husbandry. Te, dea, munificam gentes ubicunque loquuntur; Ante nec hirsuti torrebant farra coloni; 5 Sed glandem quercus, oracula prima, ferebant : ΙΟ Prima jugis tauros supponere colla coegit; Et veterem curvo dente revellit humum. Nec tamen est, quamvis agros amet illa feraces, Rustica: nec viduum pectus amoris habet. Cretes erunt testes, (nec fingunt omnia Cretes) Cretes, nutrito terra superba Jove. 15 Viderat Iasium Cretæa diva sub Ida 20 Figentem certa terga ferina manu. Sola fuit Crete fecundo fertilis anno; Omnia, qua tulerat se dea, messis erant. B II. Proserpine, daughter of Ceres, is carried off by her Uncle, Pluto. 5 IO Frigida cœlestum matres Arethusa vocârat: Venerat ad sacras et dea flava dapes. Filia, consuetis ut erat comitata puellis, Tot fuerant illic quot habet natura colores : Quam simul adspexit, "Comites, accedite," dixit Et dominam casu nulla secuta comes. Hanc videt, et visam patruus velociter aufert; Illa quidem clamabat, “Io, carissima mater, "Auferor:" ipsa suos abscideratque sinus. 15 Attonita est plangore Ceres; modo venerat Ennam; Nec mora, "Me miseram! filia," dixit, "ubi es?” 20 Ut Vitulo mugit sua mater ab ubere rapto, Sic dea, nec retinet gemitus, et concita cursu Fertur, et e campis incipit, Enna, tuis. III. Ceres, seeking Proserpine, comes to Eleusis in Attica, where she meets Celeus. Est specus exesi structura pumicis asper; Non homini regio, non adeunda feræ : Quo simulac venit, frenatos curribus angues Junxit, et æquoreas sicca pererrat aquas. 5 Effugit et Syrtes, et te, Zanclæa Charybdi; Et vos, Scyllæi, naufraga monstra, canes; Adriacumque patens late, bimaremque Corinthon : Sic venit ad portus, Attica terra, tuos. 15 20 Sors sua cuique loco est. Quo nunc Cerealis Eleusin, Ille domum glandes excussaque mora rubetis Filia parva duas redigebat monte capellas; Et tener in cunis filius æger erat. "Mater," ait virgo, (mota est dea nomine matris ;) "Quid facis in solis incomitata jugis?” Restitit et senior, quamvis onus urget: et orat Dux comiti narrat, quam sit sibi filius æger, IV. Triptolemus, the sick child of Celeus, is cured by Ceres. 5 ΙΟ 15 20 Limen ut intravit, luctus videt omnia plena: Tangere dignata est os puerile suo. Pallor abit; subitasque vident in corpore vires; Noctis erat medium, placidique silentia somni; Terque manu permulsit eum ; tria carmina dixit, Carmina mortali non referenda sono: Inque foco pueri corpus vivente favilla Obruit, humanum purget ut ignis onus. "Quid facis?" exclamat; membraque ab igne rapit. Cui dea, "Dum non vis," dixit, "scelerata fuisti: "Irrita materno sunt mea dona metu. "Iste quidem mortalis erit: sed primus arabit, "Et seret, et culta præmia tollet humo." Dixit et egrediens nubem trahit, inque dracones V. Osiris. Primus aratra manu solerti fecit Osiris, Et teneram ferro sollicitavit humum. Primus inexpertæ commisit semina terræ, Pomaque non notis legit ab arboribus. 5 Hic docuit teneram palis adjungere vitem, Hic viridem dura cædere falce comam. Illi jucundos primum matura sapores IO 15 20 Expressa incultis uva dedit pedibus. Movit et ad certos nescia membra modos: Pectora tristitiæ dissoluënda dedit : Non tibi sunt tristes curæ, nec luctus, Osiri, Et levis occultis conscia cista sacris. |