Billeder på siden
PDF
ePub

OVID LESSONS.

I.

Ceres, goddess of Husbandry.

Te, dea, munificam gentes ubicunque loquuntur ;
Nec minus humanis invidet ulla bonis.

Ante nec hirsuti torrebant farra coloni;
Nec notum terris area nomen erat:

5 Sed glandem quercus, oracula prima, ferebant :
Hæc erat, et teneri cæspitis herba cibus.
Prima Ceres docuit turgescere semen in agris;
Falce coloratas subsecuitque comas.

ΙΟ

Prima jugis tauros supponere colla coegit;

Et veterem curvo dente revellit humum.

Nec tamen est, quamvis agros amet illa feraces,

Rustica: nec viduum pectus amoris habet. Cretes erunt testes, (nec fingunt omnia Cretes) Cretes, nutrito terra superba Jove.

15 Viderat Iasium Cretæa diva sub Ida Figentem certa terga ferina manu.

[blocks in formation]

Sola fuit Crete fecundo fertilis anno;

Omnia, qua tulerat se dea, messis erant.

Ipse locus nemorum canebat frugibus Ide,
Et ferus in silva farra metebat aper.

B

II.

Proserpine, daughter of Ceres, is carried off by her Uncle, Pluto.

Frigida cœlestum matres Arethusa vocârat:

Venerat ad sacras et dea flava dapes.
Filia, consuetis ut erat comitata puellis,
Errabat nudo per sua prata pede.

5 Tot fuerant illic quot habet natura colores :
Pictaque dissimili flore nitebat humus.

IO

Quam simul adspexit, "Comites, accedite," dixit
"Et mecum plenos flore referte sinus."
Carpendi studio paullatim longius itur;

Et dominam casu nulla secuta comes.

Hanc videt, et visam patruus velociter aufert;
Regnaque cæruleis in sua portat equis.

Illa quidem clamabat, “Io, carissima mater,
"Auferor" ipsa suos abscideratque sinus.

15 Attonita est plangore Ceres; modo venerat Ennam;
Nec mora, "Me miseram! filia," dixit, "ubi es?"
Ut Vitulo mugit sua mater ab ubere rapto,
Et quærit fetus per nemus omne suos:

20

Sic dea, nec retinet gemitus, et concita cursu

Fertur, et e campis incipit, Enna, tuis.

III.

Ceres, seeking Proserpine, comes to Eleusis in Attica, where she meets Celeus.

Est specus exesi structura pumicis asper;
Non homini regio, non adeunda feræ :
Quo simulac venit, frenatos curribus angues
Junxit, et æquoreas sicca pererrat aquas.
5 Effugit et Syrtes, et te, Zanclæa Charybdi ;
Et vos, Scyllæi, naufraga monstra, canes;
Adriacumque patens late, bimaremque Corinthon :
Sic venit ad portus, Attica terra, tuos.

Sors sua cuique loco est. Quo nunc Cerealis Eleusin,
Dicitur hoc Celei rura fuisse senis.

Ille domum glandes excussaque mora rubetis

Portat, et arsuris arida ligna focis.

Filia parva

duas redigebat monte capellas;

Et tener in cunis filius æger erat.

15 "Mater," ait virgo, (mota est dea nomine matris ;) Quid facis in solis incomitata jugis?"

20

Restitit et senior, quamvis onus urget: et orat
Tecta suæ subeat quantulacunque casæ.

Dux comiti narrat, quam sit sibi filius æger,
Nec capiat somnos, invigiletque malis.

IV.

Triptolemus, the sick child of Celeus, is cured by Ceres.

Limen ut intravit, luctus videt omnia plena :
Jam spes in puero nulla salutis erat.

Matre salutata, (mater Metanira vocatur,)

Tangere dignata est os puerile suo.

5 Pallor abit; subitasque vident in corpore vires; Tantus cœlesti venit ab ore vigor.

ΙΟ

Noctis erat medium, placidique silentia somni;
Triptolemum gremio sustulit illa suo:

Terque manu permulsit eum ; tria carmina dixit,

Carmina mortali non referenda sono:

Inque foco pueri corpus vivente favilla

Obruit, humanum purget ut ignis onus.

Excutitur somno stulte pia mater; et amens,

"Quid facis?" exclamat; membraque ab igne rapit. 15 Cui dea, "Dum non vis," dixit, "scelerata fuisti: "Irrita materno sunt mea dona metu.

20

"Iste quidem mortalis erit: sed primus arabit,
"Et seret, et culta præmia tollet humo."
Dixit et egrediens nubem trahit, inque dracones
Transit, et aligero tollitur axe Ceres.

IO

V.

Osiris.

Primus aratra manu solerti fecit Osiris,

Et teneram ferro sollicitavit humum.
Primus inexpertæ commisit semina terræ,
Pomaque non notis legit ab arboribus.
5 Hic docuit teneram palis adjungere vitem,
Hic viridem dura cædere falce comam.
Illi jucundos primum matura sapores

Expressa incultis uva dedit pedibus.
Ille liquor docuit voces inflectere cantu,

Movit et ad certos nescia membra modos:
Bacchus et agricolæ magno confecta labore

Pectora tristitiæ dissoluënda dedit :

Bacchus et adflictis requiem mortalibus adfert,
Crura licet dura compede pulsa sonent.

15 Non tibi sunt tristes curæ, nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus, et levis aptus amor,

20

Sed varii flores, et frons redimita corymbis,
Fusa sed ad teneros lutea palla pedes,

Et Tyriæ vestes, et dulcis tibia cantu,

Et levis occultis conscia cista sacris.

« ForrigeFortsæt »