M. T. Ciceronis Cato maior de senectute, Laelius de amicitia et Paradoxa

Forsideomslag
ex officina C. Tauchnitii, 1828 - 88 sider
 

Indhold


Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 297 - Ut multi ante veteres, proximo autem Aristoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam ; velut in cantu et fidibus quae harmonia dicitur, sic ex corporis totius natura et figura, varios motus cieri, tamquam in cantu sonos.
Side 300 - Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis possumus ; quod in omnibus causis et debet et solet valere plurimum ; et primum quidem omni antiquitate ; quae quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse, quae erant vera, cernebat.
Side 272 - Nemo potest non beatissimus esse qui est totus aptus ex sese quique in se uno sua ponit omnia ; cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi, nihil quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem.
Side 395 - Aristoteles veteres philosophos accusans, qui existimavissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse, sed se videre, quod paucis annis magna accessio facta esset, brevi tempore philosophiam plane absolutam fore.
Side 291 - An censemus, si Fabio, nobilissimo homini, laudi datum esset, quod pingeret, non multos etiam apud nos futuros Polycletos et Parrhasios fuisse? Honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloria ; jacentque ea semper, quae apud quosque improbantur.
Side 354 - Nam scutum, gladium, galeam in onere nostri milites non plus numerant, quam humeros, lacertos, manus. Arma enim membra militis esse dicunt.
Side 440 - ... tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti. Ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti inmortalitati anteponendus. Cuius igitur potius opibus utamur quam tuis, quae et vitae tranquillitatem largita 6 nobis es et terrorem mortis sustulisti?
Side 268 - Quae quia sunt admirabilia contraque opinionem omnium (ab ipsis etiam wapaSoga appellantur), tentare volui possentne proferri in lucem, id est in forum, et ita dici ut probarentur, an alia quaedam esset erudita alia popularis oratio : eoque scripsi libentius quod mihi ista irapdSo^a quae appellant maxime videntur esse Socratica longeque verissima.
Side 291 - Themistoclesque aliquot ante annis, quum in epulis recusaret lyram, est habitus indoctior. Ergo in Graecia musici floruerunt ; discebantque id omnes, nee, qui nesciebat, satis excultus doctrina putabatur.
Side 298 - ... quandam naturam censet esse, e qua sit mens. cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et...

Bibliografiske oplysninger