Billeder på siden
PDF
ePub

121 EDENS. Lachmannus eidem.

Post 189 non dubito quin huius fere modi exciderit versus Res quoniam crescunt omnes et tempore certo. conferas velim quae in annal. philolog. Cantabr. I 374 scripsi. Lachmannus ut par est semine certo Crescere, resque genus servant; editio Iuntina, quam plurimi secuti sunt, pro crescentes habet crescendo.

230 pro LONGE Bernaysium secutus large scripsi. Lachmannus extentaque longe. si vel marei ingenuei scribere, vel dativum marě Lucretio, qui tamen e marě dixit, adfingere liceret, libenter conicerem Unde mare... longo. sic in 326 quoque mare quae inpendent expediretur oratio. Creechius et, quod miror, Bentleius et Bernaysius mare pro accusativo habere videntur. hoc loci sententia, collatis iis quae praecedunt et quae secuntur, et II 590, postulare videtur, linguae ratio respuit.

271 pro CORTUS scripsi portus, secutus librum Laur. plut. xxxv 31. Lachmannus cautes. multi cum

ed. Iunt. pontum.

289 pro RUIT QUA bis scriptis extremis litteris ruitq. aqua dedi. Lachmannus ruitque ita.

321 pro SPECIEM olim conieci spem omnem, quod ne nunc quidem improbo.

356 pro POSSENT scripsi possint; mutataque interpunctione sententiam planiorem feci. cf. Madvigii emend. Livian. p. 302 'formae una vocali distantes possem, possim, posset, possit perpetuo errore permutantur'. Lachmannus Quod n. i. sint, q. p. c. q. Transire haud u. f. r. videres; quod vix Latinum videtur; prorsus enim diversum est v 276. 357 quadrati VALERENT ex geminata ULLA et FIEREI ortum videtur.

367 ed. Iunt. recte vacui minus. quadr. et schedae VACUIM MINUS. Lachmannus cum oblongo vacuum. 434 et 435 transponendos esse ante Lachmannum

vidit Marullus, ut adnotatum inveni in margine cod. Laurent. plut. xxxv 32.

469 pro TERRIS dedi Teucris. Lachmannus per sest. cf. annal. phil. Cantabr. I p. 28.

489, 492 Lachmannus pravissime contra libros et loci sententiam T. e. f. caelum, p. s. d. cl. it. a. v. cf. ann. phil. Cantabr. 1. 1.

517 membranae rectissime INANE QUEAT RERUM. Lachmannus in. in rebu' q.

520 libri servato antiquo scribendi genere vOCARET, hoc est vacaret, quod scripsit Lachmannus. cf. quae Franc. Buecheler dixit in Mus. Rhen. n. s. XIII p. 483 cet.

525 rectissime Lambinus Distinctumst, quoniam. Lachmannus, servata codicum scriptura DISTINCTUM QUONIAM, loci rationem prorsus pervertit.

555 aut fallor aut Lucretium ad auctum scripsisse demonstravi in annal. phil. 1 p. 377. haec vocabula, quae archetypi paginae tertiae et vicensimae ultima erant, casu interierunt; deinde librorum FINIS huc ex vicino versu irrepsit. Lachmannus summa aetatis p. finis.

566 possit. libri POSSINT, verbi numero ad vicina vocabula prave accommodato. possit reddi, hoc est, possit ratio reddi, quo pacto cet. comp. III 258 et IV 572 cum 1 571 et II 179. Lachmannus, versu 568, quem Bentleius deleri voluit, ineptissime post 585 collocato, mirabilem hanc sententiam poetae adfingit, omnia, quae mollia redduntur, mollia reddi possunt. Bernaysius, qui loci sententiam vidit, tamen possint servavit.

578 QUAEQUE libri. quaedam Lachmannus, quem sequi nolui.

593 et 597 possint pro POSSENT necessario scribendum duxi. cf. ad 566.

599-634. locum hunc difficilem sane, sed minime corruptum, omnes editores a Lambino usque ad Lachmannum et Bernaysium diversis modis certatim depravarunt. conferas velim quae fuse olim do eo in ann. phil. Cantabr. 1 pp. 29-32 et 252-258 disputavi. hic breviter quae Lachmannus peccavit notare satis habeo, qui 599 quia nam dedit pro QUONIAM, 600 pro ILLIUS ullius, 611 ullorum pro ILLORUM. ipse illarum scripsi. 628 pravissime Lambinus ni pro SI et 631 multis pro NULLIS; quem sceuti sunt omnes ad unum editores.

645 cur possint esse requiro sine nota interrogationis scripsi. membranae et editores contra linguae leges CUR POSSENT?

657 pro MUSE dedi nasci. Lachmannus adesse. hoc vocabulum ultimum erat archetypi paginae vicensimac septimae.

681 ALIO cum membranis Lachmannus. Lambinus, flagitante sententia, alia.

720 pro UNDIS Lachmannus undans.

752 versus in fine mutilus est. Lucretius scripsit in illis. Lachmannus ineptissime prorsum. cf. ann. phil. Cant. I p. 29.

755 utque. libri UTQUI, ut vi 1007. 753 pro ITEM Lachmannus utei, et 755 pro UTQUI idem usque. cf. ann. phil. Cant. I p. 39.

769, quem omisi,=762.

778 OPORTET. Lachmannus necessest, ut mihi quidem videtur, sine ulla minima causa.

806 libri ET. Priscianus ut, quem rectissime secutus est Bernaysius. cf. ann. phil. Cant. I p. 44. miras turbas hic conciet Lachmannus, qui 806 et 807 inversis deinde pro ARBUSTA ineptissime ambusta scribit.

830 libri rectissime ET. Lachmannus ut, qui hic, sicut saepe alias, Lucretium umquam et pro etiam usum esse frustra negat.

843 membranae IDEN PARTE. cum veteribus impressis parte idem scripsi. Lachmannus parum modulate idem ex parte, 'cum Lucretius praepositione omissa ita non dicat nisi genetivo addito'. sed hic in rebus pro genetivo est.

853 libri SANGUIS AN OS. Lambinus optime sanguen an ossa. Lachmannus sanguen, os, aurum.

866 pro SANIE Lachmannus cum Avantio venis. Comparatis 859-866, non dubito quin post 873 duo vel plures versus huius fere modi exciderint, Ex alienigenis quae tellure exoriuntur. Sic itidem quae ligna emittunt corpora, aluntur. 874 post lignis adieci his. Lachmannum non intellego qui scripsit quae alienigenis oriuntur.

977 pro EFFICIAT cum Lambino officiat, constantem usum Lucretianum secutus, scripsi.

996 rectissime se habet librorum INFERNA. cf. ann. phil. Cant. I p. 33. ed. Iunt. quam secutus est Lachmannus, aeterna.

998 Lachmannus non recte hunc versum novae quaestionis initium esse constituit, quae denique 1008 Ipsa modum incipit.

Lachmannus post 1012, multo melius Madvigius opusc. pr. p. 313 et ante cum Marullus post 1013 aliquos versus intercidisse suspicantur. in margine cod. Laurent. plut. xxxv 32 haec adnotata inveni 'Credit Marullus deesse hic aliqua carmina, quae continerent transitum ab infinitate inanis ad infinitatem corporum; in his enim. Nec mare nec tellus...procul dubio agit de infinitate corporum, cum supra de utroque infinito se dicturum promiserit'. mihi vero lacuna non tanta esse videtur quanta Madvigio et Lachmanno esse visa est. etenim poeta iam satis superque demonstravit non solum omne quod est, sed etiam, 984-1007, omne quod est spatium infinitum esse. nunc 1008 cet. docet corporum quoque

[ocr errors]

summam esse infinitam. itaque sic fere quod deest sufficiendum. Sed spatium supra docui sine fine patere. Si finita igitur summa esset materiai, Nec mare cet. 1041 pro VIA cum correctore quadrati et aliis viai scripsi. Lachmanni viaque nimium videtur.

1061. Lachmannus, adsimili pro ET SIMILI Scripto, hunc versum prave cum superioribus coniunxit. cf. ann. phil. Cant. I p. 34.

1068 cet. versus mutili hoc fere modo supplendi videntur. 1068 error falsa probavit, vel error somnia finxit. 1069 perversa rem ratione. 1070 quando omnia constant. 1072 eam magis ob rem. Lachmannus conicit malle putari. 1073 repelli. Lachmannus sine causa alio pro ALIA. idem in fine meare.

1082 libri CONCILIUM MEDII, m male geminato. ed. Iunt. concilio. Lachmannus in concilium...vectae.

1094-1101. in ann. phil. Cant. I p. 378 pro octo versibus Lucreti qui perierunt hos dedi, Daedala sufficiat rerum natura creatrix, Scilicet incerto diversi erroré vagantes Argumenta sibi prorsum pugnantia fingunt. Quae tamen omnia sunt falsa ratione recepta. Nam quoniam docui spatium sine fine modoque Inmensumque patere in cunctas undique partis, Sic parili ratione necessest suppeditetur Infinita etiam vis undique materiai, Ne cet.

versus.

1106. et hic et II 719 Lachmannus omnia in fine sed omnis ad terram refertur. cf. vI 605 sqq. itaque 1108 abeat scripsi. libri ABEANT, numero verbi ad vicinas voces accommodato.

1114 pro SIC dedi sei, post hunc unus versus excidit, quem huiusmodi fuisse apparet, Cetera iam poteris per te tute ipse videre. cf. ann. phil. Cant. I p. 374. pro sic Lachmannus scio, pro PERDUCTUS scripsit perdoctus.

« ForrigeFortsæt »