Billeder på siden
PDF
ePub

haec nocet sententiae. Bernaysius siet hic. scripsi sit in hoc sc. mundo. haec ex vicino causa ortum est.

538 libri VIVIT. Lachmannus crevit.

545 libri QUIT QUEQUE QUAEAT RES. inepte Gronovius quid quaeque vehat res; nec melius Lachmannus q.q. aveat r. ad totius loci sententiam unice aptum videtur quid quaeque sueat res. qui bis suemus dixit, potuit semel sueat dicere.

568 pro NIHIL NISI Lachmannus Nil ea in his. melius Bernaysius Nil illa his.

586 non dubito quin editio Iunt. in fine versus rectissime ignes habeat. omissa est vox ob superioris versus ignes. Lachmannus flammae, quod coniungit cum sequentibus. is ignes ineptam esse repetitionem dicit, sed eiusmodi repetitiones passim in Lucretio inveniuntur.

609 accedere. cf. ad II 1025.

610 pro ET Lachmannus e.

614 pro RECTA Lambinus optime certa. ante illud et infulsi. Lachmannus RELLATA. Bernaysius reclusa.

689-693. hunc locum multipliciter vexavit Lachmannus. 690 pro METAS scripsit metans; deinde 692 et 693 invertit; denique pro OBLIQUO dedit obliqui, cum superioribus coniungens. ut 524 euntes, pascentes, sic hoc loco serpens, lustrans, et VI 1141 veniens, ortus, et 1260 languens, conveniens improbat, quamquam non raro ita loquitur poeta, et Cicero in Arateis, quem passim imitatus est noster.

703, 704. Lachmannianam horum versuum distinctionem intellegere nequeo. numquam quisquam mortalium negavit aut negare potest solem certa desurgere parte. apparet poetam ad 660 sqq. respicere. quare non dubito quin post 704 huiusmodi perierit versus, Qui faciunt solis nova semper lumina gigni.

720

SI FORTE. Lachmannus sit forte 'sine r"

[ocr errors]

causa et cum orationis sententiaeque detrimento', ut verbis utar Madvigii emend. Liv. p. 123, ubi vir eruditissimus hoc loquendi genus illustrat.

768

libri FULGET. Lachmannus fulgit.

805 libri PRIMUM.

Lachmannus passim sine ulla causa. nam in 988 quoque mortalia saecla humanum genus, non omne genus animantum significat.

854 pro METUENT scripsi cum Bernaysio mutent. in superiore versu pro HABERE Lachmannus avere quod cum praecedentibus coniungit.

pro SAT

881 quadratus PAR VIS UT NON SAT PARS. oblongus SIT. scripsi visq. ut non sat par. par in margine primum adscriptum fuisse videtur, ut in locum inepti pars supponeretur, et inde in versum irrepsisse. Lachmannus partis ut si par, quod vix intellegere possum. loquitur poeta de rebus ex alienigenis membris ita compactis, ut vis et potestas utriusque partis non satis par esse possit.

888 pro PUERILI scripsi puero olli (oli). Lachmannus cum Avantio pueris, quo 'nil' ait' aut verius excogitari potest aut pulchrius'.

901 vero cum ed. Iunt. post quidem addidi. Lachmannus in principio versus denique.

923 pro si scripsi res. Lachmannus vis.

947 pro CLARICITAT Forbiger optime Claru' citat. Lachmannus Clarigitat, quod nec dicitur Latine nec dici potest nec, si diceretur, quod ille voluit, significare posset.

975 rectissime Naugerius, non Avantius, post 967 transposuit. 'hic omnia mira sunt' ait Lachmannus ; nil tamen mirabilius quam quod ipse effecit. nam 970 in duo versus dimidiatos diremit, quorum unius finem, alterius initium intercidisse vult; deinde 975 medium inter has versuum partes collocat, adiecta totius sententiae durissima interpretatione, ego autem 970 leniter

supplevi, addito sic, quod ante silvestria facile excidere potuit. sic 'pro leviter et neglegenter, quod Graeci OUTWs dicunt', ut ait Donatus ad Ter. Andr. 1 2, 4.

1010. quid Lucretius hic scripserit pro certo dici non potest. libri NUDANT SOLLERTIUS IPSI. ed. Iunt., quam plerique secuntur, nunc dant aliis sollertius ipsi, 'in quo ipsi ait Lachmannus nocet sententiae'. is vero nunc se nudant sollertius ipsi, quod probare non possum. itaque in re incerta scripsi nuptis nunc dant sollertiu' sponsi.

1049 corrupit Lachmannus scribendo scirent...viderent pro librorum SCIRET...VIDERET. collatis enim quae praecedunt, apparet poetam hoc contendere, non potuisse alicui dari primam facultatem animo videndi cognoscendique quid ipse vellet facere. tum in proximis demum pergit dicere 'cogere item non poterat alios ut doceri ab ipso vellent'. prorsus simili ratione utitur poeta in hoc libro 183. 'unde dis' ait 'insita primum notities hominum est, ut scirent animoque viderent quid ipsi vellent facere'; nec poterat ille hic iisdem verbis aliter structis uti. produxit autem -et ut in II 27 fulget.

1063 pro librorum MAGNA Lachmannus inmane. 1069 pro IMITANTUR Lachmannus minitantur, quod mihi non necessarium videtur.

1106 IGNI huc ex vicino aliquo versu, 1092 vel 1098 vel 1101, inlatum, Lucretianam vocem eiecit. pro ET IGNI Lachmannus benigni.

1112 VIGEBANT 'e versu 1107 irrepsit. evagatur enim extra sententiam'. haec Lachmannus, qui vigorque scripsit. ego Fabri coniecturam vigentes recepi.

1127, 1128, qui in libris versum 1132 secuntur, ego huc transtuli, Lachmannus post 1135 collocavit.

1189 pro Nox Lachmannus lux. 1190 pro SEVERA idem serena.

1230 uncis inclusit Lachmannus.

1244 quadratus, Itali et corrector oblongi rectissime CAELI FULMINE, ut I 489. Lachmannus cum solo oblongo caelo scribit. 'neque dixit alibi Lucretius fulmen caeli, sed plagam caeli supra 1095'. mirificum argumentum ! scilicet libri bis habent fulmen caeli: ergo peccant. cur, quaeso? quia semel plagam caeli habent.

1267 pro DOLARET LEVARE AC RADERE TIGNA scripsi cum ed. Iunt. dolare et levia radere tigna. Lachmannus domo levare ac r. t. sed dolare et certe non tolli debuit.

nam

1344-1346 rectissime Lachmannus tamquam ab interpolatore factos eiecit. sed non minus certum est tres proximos superiores, 1341–1343, ab eodem scriptos esse ut poetae rationes in dubium vocaret. verba Si fuit ut facerent cet. manifesto ad illa respiciunt, Sed facere id non cet. cf. ann. phil. Cant. IV p. 288. quare hos sex versus litteris capitalibus exprimendos curavi. 1341 pro SI Lachmannus sic. idem

1342 et 1343 invertit.

1391 post tum addidi haec. cf. 1404. Lachmannus carmina pro OMNIA.

1409 pro GENUS scripsi recens. syllabam re hausit praecedens servare; deinde ex CENS factum est genus. Lachmannus sonis.

1436 ante versatile infulsi ac, quod, ut alias, post m excidit. Lachmannus versatili. nam versatile non magis templum esse posse quam locum dicit. sed si templa ruere possunt, ut I 1105, aut displodi, ut vi 285, eadem certe versari possunt.

1442 pro PROPTER ODORES Lachmannus puppibus, et res; et puppibus quidem egregie; sed displicet res sic nude positum. quare urbes scripsi.

1456 pro CLARESCERE CORDE VIDEBANT scripsi cl. et ordine debet. scilicet librarius e semel scripsit, deinde

ex tordine debet fecit corde videbant. Lachmannus cl. conveniebat. in proximo versu artibus cum superioribus coniunxi.

LIBER VI.

15 QUERELLIS, quod libri in fine versus habent, apparet ex 16 huc irrepsisse, nec dubito quin Lucreti verba restituerim scribendo sine ulla. Lachmannus, retento in hoc versu querellis, 16 pro PAUSA ATQUE audacter passimque, pro QUERELLIS scripsit periclis.

31 pro CASU Lachmannus causa.

46 pro DISSOLUI optime Goebelius obs. Lucr. p. 18 ressolui. cf. v 773 Qua fieri quicquid posset ratione resolvi. ineptissime Lachmannus, servato dissolui, 45 pro FIERIQUE scripsit fateare, tamquam fatendum esset pleraque, non omnia, necessario dissolvi. idem valet contra Bernaysii fiunt possuntque, n. Pl. dissolvi.

47 sqq. locus corruptus quem tamen, ut puto, satis leniter emendavi. lacunae signum post 47 posui; 48 pro monstruoso EXIRTANT scripsi ex ira ut. sic IV 820 pro vir uti libri VIRTUTI. deinde, ut post placentur addito, pro OMNIA omina, et 49 pro FAVORE furore scripsi. in his versibus iisque quae interierunt sic fere disputavit poeta. 'semel insignem currum conscendere [Musarum institui, et res caelestes vera ratione explicare, quas homines inepte ad deos referunt. hi cum irascantur, fulmina et procellas in terram mittere aiunt; rursus autem praedicant, quando cessavit vis] ventorum, ut idem di ex ira placentur, ut placato furore omina in melius conversa sint. cetera [item omnia ad deos referunt] quae fieri sqq.' Lachmannus hic temere et nullo consilio egit. 47 pro INSIGNEM scripsit institui; 48 pro Ventorum exirtant placentur omnia mirabile hoc Ventosum et certant plangentia flamina; 49 pro

« ForrigeFortsæt »