Billeder på siden
PDF
ePub

522 sqq. insigniter hic fallitur Lachmannus, qui, 522-528 uncis inclusis, in 529 pro VERSIBUS legit protinus novamque hinc quaestionem coepisse statuit. locum sanavi, pro OSTENDAM scribendo ostendens. de his autem versibus plene disserui in ann. phil. Cant. IV p. 143 sqq.

547 pro SUMANT OCULI scripsi sumam hoc quoque uti. mirabiliter Lachmannus si manticuler.

615 pro INVENTI SINT Lachmannus inverso ordine sint inventi.

658-660 qui in libris versum 651 secuntur, primus huc transtuli. nam apparet itaque in 661 ad hos referri. 674 pro TRADUNTUR scripsi condunt. Lachmannus celant.

681 ne unam quidem litteram mutavi: aliter tantum, atque ceteri, orationem distinxi. pro PLERAQUE Lachmannus pluraque.

693 pro IDEM Lambinum secutus isdem scripsi. Lachmannus, qui formam isdem a Lucretio abiudicat, pro NULLA scribit nulli.

719 ineptissimum est QUAEDAM; itaque Bernaysius hisce, eadem pro his, quaedam, et in fine versus pro OMNIS legit omne. sed omne displicet sic nude positum. Lachmannus omnia. ipse scripsi hisce, ea res r. d. omnis.

734 pro QUE.. COLORE Lachmannus quo... colore. ceterum loci conexus et sententia flagitat nominativum quae. negat quidem Lachmannus inbuta colorem Latine dici posse. verum enimvero, quamquam Latini incocta ruboribus dicebant, semel ausus est Vergilius Tyrios incocta rubores dicere. pro NIVE nefas duxi neve scribere. in III 286 ni pro ne legitur.

785 pro EXTRA, quod aptissimum videtur, Lachmannus ex his.

800 servavi librorum refulget. Lachmannus refulgit. 829 pro AURUM optime Wakefieldus coniecit ostrum

(austrum). deinde Goebelius quaest. Lucr. crit. p. 14 emendata interpunctione omnia plana fecit. Lachmannus inepte pro AURUM aurea et 831 pro DISTRACTUM distracta.

846 libri PROPRIUM. ed. Iunt. et Lachmannus proprio, sine causa. cf. 855.

893 addidi et, quod inter e et g excidit. amat enim poeta monosyllaba longa elidere. pro SENSILIA Lachmannus cum veteribus sensile et.

902 pro EX SENSILIBUS Lachmannus audacter ea, seminibus, et 903 suetis pro SUETI. ego, servato sensilibus et interpunctione mutata, scripsi sueta. hoc dicit poeta, 'semina sentire suescunt: ergo mollia sunt'.

905 pro CUMQUE dedi cuique. Lachmannus cuncta. 915 (923) malo cum Bernaysio post 914, quam cum Lachmanno post 916 collocare.

926 vicimus scripsi pro ineptissimo librorum FUGIMUS, quod frustra defendit Lachmannus. apparet enim poctam ad 870 sqq., non ad 886, respicere.

932 rectissime. Bernaysius sensum pro SENSUS. librarius m semel scripsit. deinde 933 pro PRODITUM EXTRA scripsi proditus extet. Lachmannus protinus extent. Bernaysius proditur extra. sed coniunctivo opus est.

940 libri rectissime TERRAQUE CREATIS, hoc est, frugibus, arboribus cct. Lachmannus aethraque. hae autem ipsae res terra et aethere coniuncto creantur.

941 pro CONVENIENTES, quod ex ultimis litteris proximi versus ortum videtur, scripsi convenienti.

943 pro ANIMANTEM QUAMQUE TUENTUR Hugo Purmannus in Iahnii annal. philol. vol. 67 p. 673 optime animante in quaque cientur.

963 servavi PRAETEREA, pro quo Lachmannus prop

terea.

1010 sqq. horum versuum conexum et sententiam,

ut veteres editores, ita Lachmannus minime intellexit, qui in 1011 pro SUMMIS dedit cunctis et 1013-1022, cum his artissime cohaerentes, uncis inclusit. quod relativum est, non coniunctio. 'neve putes' ait poeta 'id quod in summis fluitare rebus videmus...cum aeternis corporibus coniunctum penes eadem residere posse'.

1025. ACCEDERE et hic cum membranis et in v 609 cum oblongo solo scripsi. cf. Vahlenus ad Varron. sat. Menipp. p. 95, et eiusdem Enn. trag. rel. 114 et 281. non delenda sunt haec antiquitatis vestigia.

1029 pro MINUANT Lachmannianum mittant dubitanter recepi.

1030 pro PRINCIPIO parum apte Lachmannus percipito. ego, quia nil probabilius novi, Bernaysium secutus sum. ceterum versus fortasse huiusmodi excidit, Cuius, uti memoro, permulta exempla videmus. Principio cet.

1033 pro ESSENT Lachmannus non bene cum Orellio extent; nam oratio imperfectum postulare videtur. ego in 1034 pro SI SINT scripsi si nunc. cf. v 332. prave librarius si bis exaravit.

1059 ut ante semina infulsit Lachmannus, ct 1061 pro COLERUNT Scripsit coluerunt.

1070 pro ET Lachmannus eu, et 1072 quis pro VIS; quibus efficitur parum apta verborum structura. itaque editionem Iunt. sequi malo.

1089 pro HIS Lachmannus est. Bernaysius hic et in fine versus abundat. praeferendum duxi hic generatimst...abundans.

1115 pro AETHERAQUE Lachmannus aeraque aer. ceterum cf. ann. phil. Cant. I p. 36 et 372. dixit poeta, Empedoclem imitatus, aetheraque aether.

1120 pro HIS scribendum videtur hic, ut in 1089. 1139-1142, qui in codicibus post 1149 leguntur, optime Goebelius quaest. Lucr. crit. p. 33 post 1138 transponi iubet.

1171, 1172, qui in libris ante 1168-1170 inveniuntur, post hos ponendos vidit Theodorus Bergkius in Iahnii annal. phil. vol. 67 p. 319.

LIBER III.

84 pro SUADET scripsi cum Lambino fundo. Lachmannus fraude.

173 SUAVIS. mendum hoc tollere non possum. Lachmannus suppus. sed qui adversum vulnus accipit, pronus cadit: certe id affirmat Lucretius IV 1049. Bernaysius cum Wakefieldi quodam amico Saevus et contra Lucreti consuetudinem qui et secundo loco numquam sic ponit. pacne suspicor pro INSEQUETUR.. SUAVIS scribendum esse insequier .. suevit : ita enim poeta saepe loquitur.

198 in absurdo librorum SPICARUMQUE latere ver

bum movere vidit Bernaysius qui cauru' movere scripsit. ego codicum vestigiis propius insistens ipse curu' movere dedi. Lachmannus spiritus acer, neglecta orationis structura.

234 Lachmannus, hic ut alias in et pro etiam positum saeviens, scribit cui mixtus non siet aer.

239 pro MENS cum Bernaysio res recepi. Lachmannus quem; unde contorta et impedita verborum structura efficitur. in proximo versu QUAEDAM ex 241 illatum Lucreti verba expulit. quid scripserit, incertum cst: ego distinctione post creare sublata et homo dedi. Lachmannus quaedam vis menti.

244 pro ET PARVIS Lachmannus e p. paulo melius Bernaysius pro EX scripsit est. cf. vI 330.

257 pro RETINEMUS VALEMUS antiquissimi correctores retinere v. Lachmannus absurde retinemu' valentes.

290 pro ET Lachmannus ea.

298
306

Lachmannus sine causa ante 296 collocavit.

SITAS adeo manifesto pro sitast scriptum vide, tur ut hoc quidem loco inter utrosque pro INTER UTRASQUE ex ed. Iunt. recipere non dubitaverim. librarius utrasque ad sitas accommodavit.

358 rectissime eiecit Lambinus. Lachmannus vix Latine Nullaque praeterea perdit, quom expellitur aevo. 362 delendum esse cum Lambino res ipsa clamat. cum in margine aliquis adscripsisse videtur, ut corruptum ducat explicaret. Lachmannus hunc versum inepte inter 363 et 364 posuit.

374 retinui librorum ANIMAE ELEMENTA. ita. VI 755 loci ope sufficit scripsi. Lachmannus elementa minora animai.

405 pro AETHERIAS Lachmannus aerias.

412 et 415 prave expulit Lachmannus; quibus sublatis animae et animi comparatio cum oculi orbe ct pupula non constat.

415 pro corrupto ALIOQUI, transposita una littera, aliquoi scripsi. deinde sit addidi, quod facillime ante splendidus excidere potuit.

421 Lachmannum secutus sum, etsi argumentum quodammodo inverti videtur. scribendumne, quod et ad libros propius accedit et aptius est ad sententiam, uno sub iungas nomine eorum?

428 librorum scripturam restitui. Lachmannus, pro NAM scribendo iam, causam cum effectu confundere videtur. cf. 203 sqq. et ann. phil. Cant. I p. 33. 'animus' ait poeta egregie mobilis est; ergo perquam minutis corporibus constat'.

430 et 433 a Lachmanno eiectos restitui.

444 pro INCOHIBESCIT scripsi in quo habitet sit. Lachmannus is cohibessit, interrogationis nota in fine superioris versus posita.

531 pro ATQUE ANIMO HAEC, mutata una transposi

« ForrigeFortsæt »