Billeder på siden
PDF
ePub

hoe se quisque modo fugit (at quem scilicet, ut fit, effugere haut potis cst, ingratis haeret) et odit propterea, morbi quia causam non tenet aeger; quam bene si videat, iam rebus quisque relictis naturam primum studeat cognoscere rerum, temporis aeterni quoniam, non unius horae, ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis actas, post mortem quae restat cumque manenda. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis quae mala nos subigit vitai tanta cupido? certa quidem finis vitae mortalibus adstat nec devitari letum pote quin obeamus. praeterea versamur ibidem atque insumus usque nec nova vivendo procuditur ulla voluptas.

sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur cetera; post aliut, cum contigit illud, avemus et sitis aequa tenet vitai semper hiantis. posteraque in dubiost fortunam quam vehat actas, quidve ferat nobis casus quive exitus instet. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum tempore de mortis nec delibare valemus, quo minus esse diu possimus forte perempti. proinde licet quot vis vivendo condere saccla; mors aeterna tamen nilo minus illa manebit, nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno lumine qui finem vitai fecit, et ille,

mensibus atque annis qui multis occidit ante.

1070

1075

1080

1085

1030

T. LUCRETI CARI

DE RERUM NATURA

LIBER QUARTUS..

[Avia Pieridum peragro loca nullius ante
trita solo. iuvat integros accedere fontis
atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
insignemque meo capiti petere inde coronam
unde prius nulli velarint tempora musae ;
primum quod magnis doceo de rebus et artis
religionum animum nodis exsolvere pergo,
deinde quod obscura de re tam lucida pango
carmina, musaeo contingens cuncta lepore.
id quoque enim non ab nulla ratione videtur.
nam veluti pueris absinthia taetra medentes
cum dare conantur, prius oras pocula circum
contingunt mellis dulci flavoque liquore,
ut puerorum aetas inprovida ludificetur
labrorum tenus, interca perpotet amarum
absinthi laticem deceptaque non capiatur,
sed potius tali pacto recreata valescat,

sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
tristior esse quibus non est tractata, retroque
volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
carmine Pierio rationem exponere nostram
et quasi musaco dulci contingere melle,
si tibi forte animum tali ratione tenere
versibus in nostris possem, dum percipis omnem
naturam rerum ac persentis utilitatem.]

Atque animi quoniam docui natura quid esset et quibus e rebus cum corpore compta vigeret

[blocks in formation]

20

25

[ocr errors]

quove modo distracta rediret in ordia prima, nunc agere incipiam tibi, quod vementer ad has res attinet, esse ea quae rerum simulacra vocamus; quae, quasi membranae summo de corpore rerum dereptae, volitant ultroque citroque per auras, atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes terrificant atque in somnis, cum saepe figuras contuimur miras simulacraque luce carentum, quae nos horrifice languentis saepe sopore excierunt, ne forte animas Acherunte reamur cffugere aut umbras inter vivos volitare

neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, cum corpus simul atque animi natura perempta in sua discessum dederint primordia quaeque.

Dico igitur rerum effigias tenuisque figuras mittier ab rebus summo de corpore rerum,

45 SED QUONIAM DOCUI CUNCTARUM EXORDIA RERUM
QUALIA SINT ET QUAM VARIIS DISTANTIA FORMIS
SPONTE SUA VOLITENT ALTERNO PERCITA MOTU
QUOQUE MODO POSSIT RES EX HIS QUAEQUE CREARI

30

35

40

45

NUNC AGERE INCIPIAM TIBI QUOD VEHEMENTER AD HAS RES

50 ATTINET ESSE EA QUAE RERUM SIMULACRA VOCAMUS

quae quasi membranae vel cortex nominitandast, quod speciem ac formam similem gerit cius imago cuiuscumque cluet de corpore fusa vagari. 44 id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. 54 principio quoniam mittunt in rebus apertis corpora res multae, partini diffusa solute, robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem, et partim contexta magis condensaque, ut olim cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae, et vituli cum membranas de corpore summo nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens exuit in spinis vestem; nam saepe videmus illorum spoliis vepres volitantibus auctas. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago ab rebus mitti summo de corpore rerum. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas; praesertim cum sint in summis corpora rebus

50

55

60

65

multa minuta, iaci quae possint ordine codem
quo fuerint et formai servare figuram,
et multo citius, quanto minus indupediri
pauca queunt et sunt in prima fronte locata.
nam certe iacere ac largiri multa videmus,
non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
ct volgo faciunt id lutea russaque vela
et ferrugina, cum magnis intenta theatris
per malos volgata trabesque trementia flutant.
namque ibi consessum cavcai supter et omnem
scaenai speciem, patrum coetumque decorum
inficiunt coguntque suo fluitare colore.
et quanto circum mage sunt inclusa theatri
moenibu', tam magis hacc intus perfusa lepore
omnia conrident correpta luce diei.

ergo lintea de summo cum corpore fucum
mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis

res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
sunt igitur iam formarum vestigia certa
quae volgo volitant suptili praedita filo
nec singillatim possunt secreta videri.

praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
consimiles ideo diffusae e rebus abundant,
ex alto quia dum veniunt intrinsecus ortae,
scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
ostia sunt qua contendant exire coortac.
at contra tenuis summi membrana coloris
cum iacitur, nil est quod eam discerpere possit,
in promptu quoniam est in prima fronte locata.
postremo speculis in aqua splendoreque in omni
quaecumque apparent nobis simulacra, nccessest,
quandoquidem simili specie sunt praedita rerum
extima, imaginibus missis consistere rerum.

NAM CUR ILLA CADANT MAGIS AB REBUSQUE RECEDANT
NAM QUAE TENVIA SUNT HISCENDIST NULLA POTESTAS

sunt igitur tenues formae rerum similesque
effigiae, singillatim quas cernere nemo
cum possit tamen, adsiduo crebroque repulsu
reiectac reddunt speculorum ex acquore visum,

70

70

75

135

80

85

90

95

100

105

110

nec ratione alia servari posse videntur, tanto opere ut similes reddantur cuique figurae. Nunc age quam tenui natura constet imago percipe. et in primis, quoniam primordia tantum sunt infra nostros sensus tantoque minora quam quae primum oculi coeptant non posse tueri, nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum cunctarum quam sint suptilia percipe paucis. primum animalia sunt iam partim tantula, quorum tertia pars nulla possit ratione videri.

115

120

horum intestinum quodvis quale esse putandumst! quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus? quantula sunt! quid practerea primordia quaeque unde anima atque animi constet natura necessumst? nonne vides quam sint subtilia quamque minuta ? praeterea quaecumque suo de corpore odorem expirant acrem, panaces absinthia_taetra habrotonique graves et tristia centaurea, quorum unum quidvis leviter si forte duobus

*

quin potius noscas rerum simulacra vagari multa modis multis nulla vi cassaque sensu ? [Sed ne forte putes ea demum sola vagari, quaecumque ab rebus rerum simulacra recedunt, sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa constituuntur in hoc caelo qui dicitur aer, 135 quae multis formata modis sublime feruntur in nec speciem mutare suam liquentia cessant

et cuiusque modi formarum vertere in oras; 133 ut nubes facile interdum concrescere in alto cernimus et mundi speciem violare serenam 136 acra mulcentes motu. nam saepe Gigantum ora volare videntur et umbram ducere late, interdum magni montes avolsaque saxa montibus anteire et solem succedere praeter, 140 inde alios trahere atque inducere belua nimbos.] Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant

143

[ocr errors][merged small]

125

130

135

140

145

« ForrigeFortsæt »