Billeder på siden
PDF
ePub

1070

1075

qualis hic est, avido complexu quem tenet aether. Praeterea cum materies est multa parata, cum locus est praesto nec res nec causa moratur ulla, geri debent nimirum et confieri res. nunc et seminibus si tanta est copia quantam enumerare aetas animantum non queat omnis, visque cadem et natura manet quae semina rerum conicere in loca quaeque qucat simili ratione atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare esse alios aliis terrarum in partibus orbis et varias hominum gentis et saecla ferarum. Huc accedit ut in summa res nulla sit una, unica quae gignatur et unica solaque crescat, quin aliquoiu' siet saecli permultaque codem sint genere. in primis animalibus, inclute Memmi, 1080 invenies sic montivagum genus esse ferarum, sic hominum genitam prolem, sic denique mutas squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum. quapropter caelum simili ratione fatendumst terramque et solem lunam mare, cetera quae sunt, non esse unica, sed numero magis innumerali; quandoquidem vitae depactus terminus alte tam manet haec et tam nativo corpore constant, quam genus omne quod hic generatimst rebus abundans. Quae bene cognita si teneas, natura videtur libera continuo dominis privata superbis

1085

1090

ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace quae placidum degunt aevom vitamque serenam, quis regere immensi summam, quis habere profundi 1095 indu manu validas potis est moderanter habenas, quis pariter caelos omnis convertere et omnis ignibus aetheriis terras suffire feracis, omnibus inve locis esse omni tempore praesto, nubibus ut tenebras faciat caelique serena concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis saepe suas disturbet et in deserta recedens saeviat exercens telum quod saepe nocentes praeterit exanimatque indignos inque merentes?

1100

Multaque post mundi tempus genitale diemque 1105

primigenum maris et terrae solisque coortum
addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
semina quae magnum iaculando contulit omne;
unde mare et terrae possent augescere et unde
appareret spatium caeli domus altaque tecta
tolleret a terris procul et consurgeret aer.
nam sua cuique locis ex omnibus omnia plagis
corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
umor ad umorem, terreno corpore terra

1110

1116

crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
donique ad extremam crescendi perfica finem
omnia perduxit rerum natura creatrix;

1120

1125

1130

ut fit ubi nilo iam plus est quod datur intra vitalis venas quam quod fluit adque recedit. omnibus hic aetas debet consistere rebus, hic natura suis refrenat viribus auctum. nam quaccumque vides hilaro grandescere adauctu paulatimque gradus actatis scandere adultae, plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt, dum facile in venas cibus omnis inditur et dum non ita sunt late dispersa ut multa remittant et plus dispendi faciant quam vescitur aetas. nam certe fluere adque recedere corpora rebus multa manus dandum est; sed plura accedere debent, donec alescendi summum tetigere cacumen. inde minutatim vires et robur adultum frangit et in partem peiorem liquitur aetas. quippe ctenim quanto est res amplior, augmine adempto, et quo latior est, in cunctas undique partis plura modo dispargit et ab se corpora mittit, nec facile in venas cibus omnis diditur ei nec satis cst, pro quam largos exaestuat aestus, unde queat tantum suboriri ac subpeditare. 1146 omnia debet enim cibus integrare novando et fulcire cibus, cibus omnia sustentare, nequiquam, quoniam nec venae perpetiuntur quod satis est neque quantum opus est natura ministrat.

1139 iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo

sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, quandoquidem grandi cibus aevo denique defit

1135

1140

1145

nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam corpora conficere et plagis infesta domare. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi 1145 expugnata dabunt labem putrisque ruinas. iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus vix animalia parva creat quae cuncta creavit saecla deditque ferarum ingentia corpora partu. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne aurea de caelo demisit funis in arva nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt, sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta sponte sua primum mortalibus ipsa creavit, ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta; quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore, conterimusque boves et viris agricolarum, conficimus ferrum vix arvis suppeditati: usque adeo parcunt fetus augentque labore. iamque caput quassans grandis suspirat arator crebrius, incassum manuum cecidisse labores, et cum tempora temporibus praesentia confert practeritis, laudat fortunas saepe parentis 1170 et crepat, anticum genus ut pietate repletum perfacile angustis tolerarit finibus aevom,

cum minor esset agri multo modus ante viritim. 1168 tristis item vetulae vitis sator atque vietae temporis incusat momen caelumque fatigat 1173 nec tenet omnia paulatim tabescere et ire ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.

1150

1155

1160

1165

1170

T. LUCRETI CARI

DE RERUM NATURA

LIBER TERTIUS.

E tenebris tantis tam clarum extollere lumen qui primus potuisti inlustrans commoda vitae, te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc ficta pedum pono pressis vestigia signis, non ita certandi cupidus quam propter amorem quod te imitári aveo; quid enim contendat hirundo cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi vis? tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurca, perpetua semper dignissima vita. nam simul ac ratio tua coepit vociferari naturam rerum, divina mente coorta, diffugiunt animi terrores, moenia mundi discedunt, totum video per inane geri res. apparet divum numen sedesque quietae quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis aspergunt neque nix acri concreta pruina cana cadens violat semperque innubilus aether integit, et large diffuso lumine rident. omnia suppeditat porro natura neque ulla res animi pacem delibat tempore in ullo. at contra nusquam apparent Acherusia templa nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,

sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur. his ibi me rebus quaedam divina voluptas

[blocks in formation]

30

35

percipit adque horror, quod sic natura tua vi tam manifesta patens ex omni parte retecta cst. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent acterno percita motu quove modo possint res ex his quaeque creați, hasce secundum res animi natura videtur atque animae claranda meis iam versibus esse et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, funditus humanam qui vitam turbat ab imo omnia suffundens mortis nigrore neque ullam esse voluptatem liqui lam puramque relinquit. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos infamemque ferunt vitam quam Tartara leti et se scire animae naturam sanguinis csse 46 aut etiam venti, si fert ita forte voluntas, 44 nec prosum quicquam nostrae rationis egere, hinc licet advertas animum magis omnia laudis 47 iactari causa quam quod res ipsa probetur. extorres idem patria longeque fugati

conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
et quocumque tamen miseri venere parentant
et nigras mactant pecudes et manibu' divis
inferias mittunt multoque in rebus acerbis
acrius advertunt animos ad religionem.
quo magis in dubiis hominem spectare periclis
convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
nam verae voces tum demum pectore ab imo
ciciuntur et eripitur persona, manet res.
denique avarities et honorum caeca cupido
quae miseros homines cogunt transcendere fines
iuris et interdum socios scelerum atque ministros
noctes atque dies niti praestante labore
ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
non minimam partem mortis formidine aluntur.
turpis enim ferme contemptus et acris egestas
semota ab dulci vita stabilique videntur
et quasi iam leti portas cunctarier ante;
unde bomines dum se falso terrore coacti

40

45

50

35

55

60

65

« ForrigeFortsæt »