Billeder på siden
PDF
ePub

est, et squalida multa creant admixta doloris corpora; nec tamen haec retineri hamata necessumst; scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent, provolvi simul ut possint et laedere sensus.

et quo mixta putes magis aspera levibus essc principiis, unde est Neptuni corpus acerbum, est ratio secernendi; seorsumque videndi umor dulcis, ubi per terras crebrius idem percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat; linquit enim supera taetri primordia viri, aspera quom magis in terris haerescere possint. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum finita variare figurarum ratione.

quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam esse infinito debebunt corporis auctu.

470

475

480

nam quoniam eadem una cuiusvis in brevitate
corporis inter se multum variare figurae
non possunt: fac enim minimis e partibus esse
corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
omnimodis expertus cris, quam quisque det ordo
formai speciem totius corporis eius,

quod superest, si forte voles variare figuras,
addendum partis alias erit; inde sequetur,
adsimili ratione alias ut postulet ordo,
si tu forte voles etiam variare figuras:
ergo formarum novitatem corporis augmen
subsequitur. quare non est ut credere possis
esse infinitis distantia semina formis,
ne quaedam cogas inmani maximitate

esse, supra quod iam docui non posse probari.
iam tibi barbaricac vestes Meliboeaque fulgens
purpura Thessalico concharum tacta colore

.

aurea pavonum ridenti imbuta lepore
saecla, novo rerum superata colore iacerent
et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
et cycnca mele Phoebeaque daedala chordis

490

495

500

505

carmina consimili ratione oppressa silerent.
namque aliis aliud praestantius exoreretur.
cedere item retro possent in deteriores
omnia sic partis, ut diximus in melioris.
namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
naribus auribus atque oculis orisque sapori.
quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
finis utrimque tenet summam, fateare necessest
materiem quoque finitis differre figuris.
denique ab ignibus ad gelidas iter usque pruinas
finitumst retroque pari ratione remensumst.
extima enim calor ac frigus, mediique tepores
interutraque iacent explentes ordine summam.
ergo finita distant ratione creata,

ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.

510

515

520

Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum, inter se simili quae sunt perfecta figura, infinita cluere. etenim distantia cum sit

525

formarum finita, necesse est quae similes sint
esse infinitas aut summam materiai

finitam constare, id quod non esse probavi
versibus ostendens corpuscula materiai
ex infinito summam rerum usque tenere,
undique protelo plagarum continuato.

nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
fecundamque minus naturam cernis in illis,
at regione locoque alio terrisque remotis

multa licet genere esse in eo numerumque repleri ;
sicut quadripedum cum primis esse videmus
in genere anguimanus elephantos, India quorum
milibus e multis vallo munitur eburno,

ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
sed tamen id quoque uti concedam, quamlubet esto
unica res quaedam nativo corpore sola,
cui similis toto terrarum nulla sit orbi;
infinita tamen nisi erit vis materiai
unde ca progigni possit concepta, creari

530

535

540

non poterit, neque, quod superest, procrescere aliquc. quippe etenim sumam hoc quoque uti finita per omne corpora iactari unius genitalia rei,

unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
materiae tanto in pelago turbaque aliena?
non, ut opinor, habent rationem conciliandi;
sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
disiectare solet magnum mare transtra guberna
antemnas proram malos tonsasque natantis,
per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
ut videantur et indicium mortalibus edant,
infidi maris insidias virisque dolumque
ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
sic tibi si finita semel primordia quaedam
constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
disiectare aestus diversi materiai,
numquam in concilium ut possint compulsa coire
nec remorari in concilio nec crescere adaucta ;
quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
et res progigni et genitas procrescere posse.
esse igitur genere in quovis primordia rerum
infinita palam est unde omnia suppeditantur.

Nec superare queunt motus itaque exitiales
perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
nec porro rerum genitales auctificique
motus perpetuo possunt servare creata.
sic aequo geritur certamine principiorum
cx infinito contractum tempore bellum.
nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
ct superantur item. miscetur funere vagor
quem pueri tollunt visentis luminis oras;
nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast
quae non audierit mixtos vagitibus aegris
ploratus mortis comites et funeris atri.

550

555

560

565

570

575

580

Illud in his obsignatum quoque rebus habere convenit et memori mandatum mente tenere, nil esse, in promptu quorum natura videtur, quod genere ex uno consistat principiorum, nee quicquam quod non permixto semine constet; 585

et quodcumque magis vis multas possidet in se
atque potestates, ita plurima principiorum
in sese genera ac varias docet esse figuras.
principio tellus habet in se corpora prima
unde mare inmensum volventes frigora fontes
adsidue renovent, habet ignes unde oriantur.
nam multis succensa locis ardent sola terrae,
eximiis vero furit ignibus impetus Aetnac.
tum porro nitidas fruges arbustaque lacta
gentibus humanis habet unde extollere possit,
unde etiam fluvios frondes et pabula lacta
montivago generi possit praebere ferarum.
quare magna deum mater materque ferarum
et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
Hanc veteres Graium docti cecinere poetae

sedibus in curru biiugos agitare leones,
aeris in spatio magnam pendere docentes
tellurem neque posse in terra sistere terram.
adiunxere feras, quia quamvis effera proles
officiis debet molliri victa parentum.
muralique caput summum cinxere corona,
eximiis munita locis quia sustinet urbes;
quo nunc insigni per magnas praedita terras
horrifice fertur divinae matris imago.
hanc variae gentes antiquo more sacrorum
Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
per terrarum orbem fruges coepisse creari.
gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
matris et ingrati genitoribus inventi sint,
significare volunt indignos esse putandos,
vivam progeniem qui in oras luminis edant.
tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
concava, raucisonoque minantur cornua cantu
et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
telaque praeportant violenti signa furoris,
ingratos animos atque impia pectora volgi
conterrere metu quae possint numini' divae.
ergo cum primum magnas invecta per urbis

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

munificat tacita mortalis muta salute,

aere atque argento sternunt iter omne viarum largifica stipe ditantes ninguntque rosarum floribus umbrantes matrem comitumque catervas. hic armata manus, Curetas nomine Grai

quos memorant Phrygios, inter se forte quod armis ludunt in numerumque exultant sanguinolenti terrificas capitum quatientes momine cristas, Dictaeos referunt Curetas qui Iovis illum vagitum in Creta quondam occultasse feruntur, cum pueri circum puerum pernice chorea armatei in numerum pulsarent aeribus aera, ne Saturnus eum malis mandaret adeptus acternumque daret matri sub pectore volnus. propterea magnam armati matrem comitantur, aut quia significant divam praedicere ut armis ac virtute velint patriam defendere terram praesidioque parent decorique parentibus esse. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur, longe sunt tamen a vera ratione repulsa. omnis enim per se divom natura necessest inmortali aevo summa cum pace fruatur semota ab nostris rebus seiunctaque longe. nam privata dolore omni, privata periclis, ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri, nec bene promeritis capitur neque tangitur ira. 655 hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare constituit fruges et Bacchi nomine abuti mavolt quam laticis proprium proferre vocamen, concedamus ut hic terrarum dictitet orbem esse deum matrem, dum vera re tamen ipse G80 religione animum turpi contingere parcat. 652 terra quidem vero caret omni tempore sensu, et quia multarum potitur primordia rerum, multa modis multis effert in lumina solis. 660 Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo lanigerae pecudes et equorum duellica proles buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli ex unoque sitim sedantes flumine aquai dissimili vivont specie retinentque parentum

625

630

635

640

615

650

655

660

665

« ForrigeFortsæt »