Billeder på siden
PDF
ePub

ex infinito vexantur percita plagis,
omne genus motus et coetus experiundo
tandem deveniunt in talis disposituras,
qualibus haec rerum consistit summa creata,
et multos etiam magnos servata per annos
ut semel in motus coniectast convenientis,
efficit ut largis avidum mare fluminis undis
integrent amnes et solis terra vapore
fota novet fetus summissaque gens animantum
floreat et vivant labentes aetheris ignes;

quod nullo facerent pacto, nisi materiai

ex infinito suboriri copia possct,

unde amissa solent reparare in tempore quaeque.

nam veluti privata cibo natura animantum

diffluit amittens corpus, sic omnia debent
dissolui simul ac defecit suppeditare
materies aliqua ratione aversa viai.

nec plagae possunt extrinsecus undique summam
conservare omnem quaecumque est conciliata.
cudcre enim crebro possunt partemque morari,
dum veniant aliae ac suppleri summa queatur.
interdum resilire tamen coguntur et una
principiis rerum spatium tempusque fugai
largiri, ut possint a coetu libera ferri.

1025

1030

1035

10:0

1015

quare etiam atque etiam suboriri multa necessest, et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae, 1050 infinita opus est vis undique materiai.

Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,

1055

in medium summae quod dicunt omnia niti, atque ideo mundi naturam stare sine ullis ictibus externis neque quoquam posse resolvi summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa: ipsum si quicquam posse in se sistere credis: et quae pondera sunt sub terris omnia sursum nitier in terraque retro requiescere posta,

ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus. 1060 et simili ratione animalia suppa vagari contendunt neque posse e terris in loca caeli reccidere inferiora magis quam corpora nostra sponte sua possint in caeli templa volare.

illi cum videant solem, nos sidera noctis cernere, et alternis nobiscum tempora caeli dividere et noctes parilis agitare diebus. sed vanus stolidis haec

amplexi quod habent perv

1065

nam medium nil esse potest

1070

infinita. neque omnino, si iam medium sit, possit ibi quicquam consistere

quam quavis alia longe ratione

omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus, per medium, per non medium, concedere debet aeque ponderibus, motus quacumque feruntur. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt, ponderis amissa vi possint stare in inani; nec quod inane autem est ulli subsistere debet, quin, sua quod natura petit, concedere pergat. haud igitur possunt tali ratione teneri res in concilio medii cuppedine victae.

Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt in medium niti, sed terrarum atque liquoris, et quasi terreno quae corpore contineantur, umorem ponti magnasque e montibus undas, at contra tenuis exponunt aeris auras et calidos simul a medio differrier ignis, atque ideo totum circum tremere aethera signis et solis flammam per caeli caerula pasci, quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis, nec prorsum arboribus summos frondescere ramos posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum

1075

1080

1085

1090

1095

ne volucri ritu flammarum moenia mundi diffugiant subito magnum per inane soluta et ne cetera consimili ratione sequantur

1100

neve ruant caeli penetralia templa superne
terraque se pedibus raptim subducat et omnis
inter permixtas rerum caelique ruinas

rpora solventes abeat per inane profundum,
mporis ut puncto nil extet reliquiarum
esertum praeter spatium et primordia caeca.
um quacumque prius de parti corpora desse
onstitues, haec rebus erit pars ianua leti,
ac se turba foras dabit omnis materiai.
Haec sei pernosces, parva perductus opella

amque alid ex alio clarescot nec tibi caeca
Ox iter cripiet quin ultima naturai
>ervideas; ita res accendent lumina rebus.

1105

1110

1115

T. LUCRETI CARI

DE RERUM NATURA

LIBER SECUNDUS.

Suave, mari magno turbantibus acquora ventis, e terra magnum alterius spectare laborem; non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.

6 suave etiam belli certamina magna tueri

5 per campos instructa tua sine parte pericli.
sed nil dulcius est, bene quam munita tenere
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde queas alios passimque videre
crrare atque viam palantis quaerere vitae,
certare ingenio, contendere nobilitate,
noctes atque dies niti praestante labore
ad summas emergere opes rerumque potiri.
o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
qualibus in tenebris vitac quantisque periclis
degitur hoc aevi quodcumquest! nonne videre
nil aliud sibi naturam latrare, nisi ut, cui
corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
iucundo sensu cura semotu' metuque?
ergo corpoream ad naturam pauca videmus
esse opus omnino, quae demant cumque dolorem,
delicias quoque uti multas substernere possint.
gratius interdum neque natura ipsa requirit,
si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec domus argento fulget auroque renidet
nec citharae reboant laqueata aurataque tecta,

5

10

15

20

20

25

cum tamen inter se prostrati in gramine molli
propter aquae rivum sub ramis arboris altae
non magnis opibus iucunde corpora curant,
praesertim cum tempestas adridet et anni
tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
nec calidae citius decedunt corpore febres,
textilibus si in picturis ostroque rubenti
iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae
proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,

30

35

40

45

50

quod superest, animo quoque nil prodesse putandum ; si non forte tuas legiones per loca campi fervere cum videas belli simulacra cientis, subsidiis magnis et ecum vi constabilitas, ornatasque armis statuas pariterque animatas, his tibi tum rebus timefactae religiones effugiunt animo pavide; mortisque timores tum vacuum pectus lincunt curaque solutum, fervere cum videas classem lateque vagari. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus, re veraque metus hominum curaeque sequaces nec metuunt sonitus armorum nec fera tela audacterque inter reges rerumque potentis versantur neque fulgorem reverentur ab auro nec clarum vestis splendorem purpureai, quid dubitas quin omni' sit haec rationi' potestas? omnis cum in tenebris praesertim vita laboret. nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque. Nunc age, quo motu genitalia materiai corpora res varias gignant genitasque resolvant et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis reddita mobilitas magnum per inane meandi, expediam: tu te dictis praebere memento. nam certe non inter se stipata cohaeret

55

65

« ForrigeFortsæt »