Billeder på siden
PDF
ePub

corporibus, cui nil omnino obsistere possit.

transit enim validum fulmen per saepta domorum, clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera,

et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum, 230 curat item vasis integris vina repente

diffugiant, quia nimirum facile omnia circum conlaxat rareque facit lateramina vasis adveniens calor eius et insinuatus in ipsum mobiliter soluens differt primordia vini. quod solis vapor aetatem non posse videtur efficere usque adeo pellens fervore corusco. tanto mobilior vis et dominantior haec est. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto fiant ut possint ictu discludere turris, disturbare domos, avellere tigna trabesque, et monimenta virum demoliri atque cremare, exanimare homines, pecudes prosternere passim, cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint, expediam, neque te in promissis plura morabor. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst nubibus extructis; nam caelo nulla sereno nec leviter densis mittuntur nubibus umquam. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res; quod tum per totum concrescunt aera nubes, undique uti tenebras omnis Acherunta reamur liquisse et magnas caeli complesse cavernas. usque adeo taetra nimborum nocte coorta inpendent atrae formidinis ora superne, cum commoliri tempestas fulmina coeptat. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, ut picis e caelo demissum flumen, in undas sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram fulminibus gravidam tempestatem atque procellis, ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst tempestatem altam. neque enim caligine tanta obruerent terras, nisi inaedificata superne multa forent multis exempto nubila sole; nec tanto possent venientes opprimere imbri,

235

240

245

250

255

260

265

270

275

280

285

flumina abundare ut facerent camposque natare, si non extructis foret alte nubibus aether. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt. quippe etenim supra docui permulta vaporis semina habere cavas nubes et multa necessest concipere ex solis radiis ardoreque eorum. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum forte locum quemvis, expressit multa vaporis semina seque simul cum eo commiscuit igni, insinuatus ibi vortex versatur in arto et calidis acuit fulmen fornacibus intus. nam duplici ratione accenditur, ipse sua cum mobilitate calescit et e contagibus ignis. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis impetus incessit, maturum tum quasi fulmen perscindit subito nubem, ferturque coruscis omnia luminibus lustrans loca percitus ardor. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente opprimere ut caeli videatur templa superne. inde tremor terras graviter pertemptat et altum murmura percurrunt caelum. nam tota fere tum tempestas concussa tremit fremitusque moventur. quo de concussu sequitur gravis imber et uber, omnis uti videatur in imbrem vertier aether. atque ita praecipitans ad diluviem revocari: tantus discidio nubis ventique procella mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu. est etiam cum vis extrinsecus incita venti incidit in calidam maturo fulmine nubem; quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille vertex quem patrio vocitamus nomine fulmen. hoc fit idem in partis alias, quocumque tulit vis. fit quoque ut interdum venti vis missa sine igni igniscat tamen in spatio longoque meatu, dum venit, amittens in cursu corpora quaedam grandia quae nequeunt pariter penetrare per auras; atque alia ex ipso conradens aere portat parvola quae faciunt ignem commixta volando; non alia longe ratione ac plumbea saepe

290

295

300

305

fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
corpora dimittens ignem concepit in auris.
fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem.
frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
nimirum quia, cum vementi perculit ictu,
confluere ex ipso possunt elementa vaporis
et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
opportuna fuit si forte et idonea flammis.
nec temere omnino plane vis frigida venti
esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
quin, prius in cursu si non accenditur igni,
at tepefacta tamen veniat commixta calore.

Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus, et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu, nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis colligit et magnum conamen sumit eundi, inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum, exprimitur vis atque ideo volat impete miro, ut validis quae de tormentis missa feruntur. adde quod e parvis et levibus est elementis, nec facilest tali naturae opsistere quicquam. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum, non igitur multis offensibus in remorando haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens. deinde, quod omnino natura pondera deorsum omnia nituntur, cum plagast addita vero, mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit, ut vementius et citius quaecumque morantur obvia discutiat plagis itinerque sequatur. denique quod longo venit impete, sumere debet mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo et validas auget viris et roborat ictum. nam facit ut quae sint illius semina cumque e regione locum quasi in unum cuncta ferantur, omnia coniciens in eum volventia cursum. forsitan ex ipso veniens trahat aere quaedam

310

315

320

325

330

335

340

345

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

concutitur cæci un

et cam tangan
frigore enim Game
deficiunt negre aut
interutraque igiur m
tum variae ease Da
nam fretus ipe su se
quorum memeDE GE-S
ût discuri c

ignibus et pass factor
prima cantes SIM 1
tempus if

dissinis ra imer
et calor esses p
volvitur, mint G
hic quoque sufiges
propterea free anci
nee mira i ai
fulmina temĘ SCENTE
ancipiti quan
line faune Kine
ufier

Hoe en

perspicere e qa - in non Tyrrem

indicia cecutiue dra a unde volaus iga

verterit live param

[ocr errors]

venti

[blocks in formation]

insingarit, et une

quidre docere que te

465

fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
corpora dimittens ignem concepit in auris.
fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem.
frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
nimirum quia, cum vementi perculit ictu,
confluere ex ipso possunt elementa vaporis
et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
opportuna fuit si forte et idonea flammis.
nec temere omnino plane vis frigida venti
esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
quin, prius in cursu si non accenditur igni,
at tepefacta tamen veniat commixta calore.

Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus,
et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
colligit et magnum conamen sumit eundi,
inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
ut validis quae de tormentis missa feruntur.
adde quod e parvis et levibus est elementis,
nec facilest tali naturae opsistere quicquam.
inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
non igitur multis offensibus in remorando
haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
deinde, quod omnino natura pondera deorsum
omnia nituntur, cum plagast addita vero,
mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
ut vementius et citius quaecumque morantur
obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
denique quod longo venit impete, sumere debet
mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
et validas auget viris et roborat ictum.
nam facit ut quae sint illius semina cumque
e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
omnia coniciens in eum volventia cursum.
forsitan ex ipso veniens trahat aere quaedam

310

315

320

325

330

335

340

345

« ForrigeFortsæt »