Billeder på siden
PDF
ePub

expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
et validos partim prae se misere leones
cum doctoribus armatis saevisque magistris
qui moderarier his possent vinclisque tenere,
nequiquam, quoniam permixta caede calentes
turbabant saevi nullo discrimine turmas,

TERRIFICAS CAPITUM QUATIENTES UNDIQUE CRISTAS

1310

1315

nec poterant equites fremitu perterrita equorum

pectora mulcere et frenis convertere in hostis. inritata leae iaciebant corpora saltu

undique et adversum venientibus ora petebant
et nec opinantis a tergo deripiebant
deplexaeque dabant in terram volnere victos,
morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
iactabantque suos tauri pedibusque terebant
et latera ac ventres hauribant supter equorum
cornibus et terram minitanti fronte ruebant.
ct validis socios caedebant dentibus apri
tela infraçta suo tinguentes sanguine saevi,

IN SE FRACTA SUO TINGUENTES SANGUINE TELA

permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
nam transversa feros exibant dentis adactus
iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
nequiquam, quoniam ab nervis succisa videres
concidere atque gravi terram consternere casu.
siquos ante domi domitos satis esse putabant,
effervescere cernebant in rebus agundis
volneribus clamore fuga terrore tumultu,
nec poterant ullam partem redducere eorum;
diffugiebat enim varium genus omne ferarum;
ut nunc saepe boves lucae ferro male mactae
diffugiunt, fera fata suis cum multa dedere.

SI FUIT UT FACERENT SED VIX ADDUCOR UT ANTE
NON QUIERINT ANIMO PRAESENTIRE ATQUE VIDERE
QUAM COMMUNE MALUM FIERET FOEDUMQUE FUTURUM
ET MAGIS ID POSSIS FACTUM CONTENDERE IN OMNI

IN VARIIS MUNDIS VARIA RATIONE CREATIS
QUAM CERTO ATQUE UNO TERRARUM QUOLIBET ORBI

sed facere id non tam vincendi spe voluerunt,
quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
qui numero diffidebant armisque vacabant.

1320

1325

1330

1335

1310

1345

Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur, nec ratione alia possunt tam levia gigni insilia ac fusi radii scapique sonantes.

1350

et facere ante viros lanam natura coegit

quam muliebre genus; nam longe praestat in arte et sollertius est multo genus omne virile; agricolae donec vitio vertere severi,

1355

ut muliebribus id manibus concedere vellent
atque ipsi pariter durum sufferre laborem
atque opere in duro durarent membra manusque.
At specimen sationis et insitionis origo
ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
arboribus quoniam bacae glandesque caducae
tempestiva dabant pullorum examina supter;
unde etiam libitumst stirpis committere ramis
et nova defodere in terram virgulta per agros.
inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
temptabant fructusque feros mansuescere terram
cernebant indulgendo blandeque colendo.
inque dies magis in montem succedere silvas
cogebant infraque locum concedere cultis,
prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
collibus et campis ut haberent, atque olearum
caerula distinguens inter plaga currere posset
per tumulos et convallis camposque profusa;
ut nunc esse vides vario distincta lepore
omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
arbustisque tenent felicibus opsita circum.

[At liquidas avium voces imitarier ore
ante fuit multo quam levia carmina cantu
concelebrare homines possent aurisque iuvare.
et zephyri, cava per calamorum, sibila primum
agrestis docuere cavas inflare cicutas.
inde minutatim dulcis didicere querellas,
tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
per loca pastorum deserta atque otia dia.

SIC UNUMQUICQUID PAULATIM PROTRAHIT AETAS
IN MEDIUM RATIOQUE IN LUMINIS ERUIT ORAS

1360

1365

1370

1375

1380

1385

haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
cum satiate cibi; nam tum haec sunt omnia cordi.
saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
propter aquae rivom sub ramis arboris altae
non magnis opibus iucunde corpora habebant,
praesertim cum tempestas ridebat et anni
tempora pingebant viridantis floribus herbas.
tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
consuerant. agrestis enim tum musa vigebat;
tum caput atque umeros plexis redimire coronis
floribus et foliis lascivia laeta monebat,

atque extra numerum procedere membra moventes
duriter et duro terram pede pellere matrem ;
unde oriebantur risus dulcesque cachinni,

1390

1395

1400

1105

1410

1415

omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant. et vigilantibus hinc aderant solacia somni, ducere multimodis voces et flectere cantus et supera calamos unco percurrere labro; unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur et numerum servare recens didicere, neque hilo maiorem interea capiunt dulcedini' fructum quam silvestre genus capiebat terrigenarum. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante suavius, in primis placet et pollere videtur, posteriorque fere melior res illa reperta perdit et immutat sensus ad pristina quaeque. sic odium coepit glandis, sic illa relicta strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta. pellis item cecidit vestis contempta ferinae; quam reor invidia tali tunc esse repertam, ut letum insidiis qui gessit primus obiret, et tamen inter eos distractam sanguine multo disperiisse neque in fructum convertere quisse. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis exercent hominum vitam belloque fatigant; quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat terrigenas; at nos nil laedit veste carere purpurea atque auro signisque ingentibus apta, dum plebeia tamen sit quae defendere possit.

1420

1425

ergo hominum genus incassum frustraque laborat 1430 semper et in curis consumit inanibus aevom, nimirum quia non cognovit quae sit habendi finis et omnino quoad crescat vera voluptas. idque minutatim vitam provexit in altum et belli magnos commovit funditus aestus.]

At vigiles mundi magnum ac versatile templum sol et luna suo lustrantes lumine circum perdocuere homines annorum tempora verti et certa ratione geri rem atque ordine certo. Iam validis saepti degebant turribus aevom et divisa colebatur discretaque tellus, iam mare velivolis florebat puppibus; urbes auxilia ac socios iam pacto foedere habebant, carminibus cum res gestas coepere poetae tradere; nec multo priu' sunt elementa reperta. propterea quid sit prius actum respicere aetas nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat. Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes et cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina picturas, et daedala signa polire, usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemtim progredientis. sic unumquicquid paulatim protrahit aetas in medium ratioque in luminis erigit oras. namque alid ex alio clarescere et ordine debet artibus, ad summum donec venere cacumen.

1435

1440

1445

1450

1455

T. LUCRETI CARI

DE RERUM NATURA

LIBER SEXTUS.

Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
et recreaverunt vitam legesque rogarunt,
et primae dederunt solacia dulcia vitae,
cum genuere virum tali cum corde repertum,
omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
cuius et extincti propter divina reperta
divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
omnia iam ferme mortalibus esse parata

et, proquam posset, vitam consistere tutam, divitiis homines et honore et laude potentis affluere atque bona gnatorum excellere fama,

nec minus esse domi cuiquam tamen anxia corda, atque animi ingratis vitam vexare sine ulla

pausa atque infestis cogei saevire querellis, intellegit ibi vitium vas efficere ipsum omniaque illius vitio corrumpier intus

5

10

15.

quae conlata foris et commoda cumque venirent;
partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
ut nulla posset ratione explericr umquam;
partim quod taetro quasi conspurcare sapore
omnia cernebat, quaecumque receperat, intus.
veridicis igitur purgavit pectora dictis
et finem statuit cuppedinis atque timoris
exposuitque bonum summum quo tendimus omnes
qui foret, atque viam monstravit, tramite parvo

20

25

« ForrigeFortsæt »