De rerum natura libri sex

Forsideomslag
Harper & brothers, 1874 - 190 sider
 

Hvad folk siger - Skriv en anmeldelse

Vi har ikke fundet nogen anmeldelser de normale steder.

Udvalgte sider

Indhold

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 58 - ... tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima vita.
Side 29 - ... non magnis opibus iucunde corpora curant, praesertim cum tempestas adridet et anni tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
Side 141 - ... nostris ! nee pietas ullast velatum saepe videri vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras nee procumbere humi prostratum et pandere palmas 1200 ante deum delubra nee aras sanguine multo spargere quadrupedum nee votis nectere vota, sed mage pacata posse omnia mente tueri. nam cum suspicimus magni caelestia mundi templa super stellisque micantibus aethera fixum...
Side 17 - ... quae cum magna modis multis miranda videtur gentibus humanis regio visendaque fertur, rebus opima bonis, multa munita virum vi, nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se nee sanctum magis et mirum carumque videtur. 730 carmina quin etiam divini pectoris eius vociferantur et exponunt praeclara reperta, ut vix humana videatur stirpe creatus.
Side 109 - Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret aut quibus in rebus multum sumus ante morati atque in ea ratione fuit contenta magis mens, in somnis eadem plerumque videmur obire...
Side 58 - TENEBRIS tantis tam clarum extollere lumen qui primus potuisti inlustrans commoda vitae, te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc ficta pedum pono pressis vestigia signis, non ita certandi cupidus quam propter amorem quod te imitari aveo ; quid enim contendat hirundo...
Side 53 - ... quapropter merito maternum nomen adepta est. cedit item retro, de terra quod fuit ante, in terras, et quod missumst ex aetheris oris, 1000 id rursum caeli rellatum templa receptant.
Side 106 - ... et tamen in rebus quoque apertis noscere possis, si non advertas animum, proinde esse quasi omni tempore semotum fuerit longeque remotum. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit praeterquam quibus est in rebus deditus ipse...
Side 81 - ... cur amplius addere quaeris, rursum quod pereat male et ingratum occidat omne, non potius vitae finem facis atque laboris ? nam tibi praeterea quod machiner inveniamque, quod placeat, nil est : eadem sunt omnia semper. 945 si tibi non annis corpus iam marcet et artus confecti languent, eadem tamen omnia restant, omnia si pergas vivendo vincere saecla, atque etiam potius, si numquam sis moriturus...
Side 82 - ... vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu. respice item quam nil ad nos anteacta vetustas temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.

Bibliografiske oplysninger