Billeder på siden
PDF
ePub

propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et lavarentur in 55 fluminibus.

Mercatoribus est aditus magis eo, ut, quae bello ceperint, quibus vendant, habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent. Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque 60 deformia, haec cotidiana exercitatione, summi ut sint laboris, efficiunt. Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equosque eodem remanere vestigio adsuefecerunt, ad quos se celeriter, cum usus est, recipiunt. Neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti. Itaque ad quemvis numerum ephippia65 torum equitum quamvis pauci adire audent. Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.

[ocr errors]

Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibus vacare agros: hac re significari magnum numerum civitatum suam vim 70 sustinere non posse. Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum centum agri vacare dicuntur. Ad alteram partem succedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est captus Germanorum. li paulo, quamquam sunt eiusdem generis, sunt ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt multumque ad eos mercatores ventitant et ipsi propter 75 propinquitatem Gallicis sunt moribus adsuefacti. Hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinem gravitatemque civitatis finibus expellere non potuissent, tamen vectigales sibi fecerunt ac multo humiliores infirmioresque redegerunt.

De Germaniae fluminibus ac silvis generibusque ferarum ibi nascentium 80 haec prodenda videntur memoriae.

Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus, insulam efficit Batavorum neque longius inde milibus passuum octoginta in Oceanum influit. Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo 85 spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricum, Tribocorum, Treverorum citatus fertur et, ubi Oceano adpropinquavit, in plures diffluit partes multis ingentibusque insulis effectis, quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur, - ex quibus sunt, qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur, multisque capitibus 90 in Oceanum influit.

Hercyniae silvae, quae supra demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet; non enim aliter finiri potest, neque

mensuras itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus rectaque fluminis Danuvii regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium; hinc se flectit sinistrorsus diversis a flumine 95 regionibus multarumque gentium fines propter magnitudinem attingit. Neque quisquam est huius Germaniae, qui se aut adisse ad initium eius silvae dicat, cum dierum iter sexginta processerit, aut, quo ex loco oriatur, acceperit.

Multa in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in locis 100 visa non sint; ex quibus quae maxime differant a ceteris et memoriae prodenda videantur, haec sunt. Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu existit excelsius magisque derectum his, quae nobis nota sunt, cornibus. Ab eius summo sicut palmae ramique late diffunduntur. Eadem est feminae marisque natura, eadem forma 105. magnitudoque cornuum. - Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent. Neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese ac sublevare possunt: his sunt arbores pro 110 cubilibus; ad eas se adplicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverunt, infirmas arbores pondere adfligunt atque 115 una ipsae concidunt. Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et 120 qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis 125 pro poculis utuntur.

[ocr errors]

3. Die Britannier.

(Caesar, bell. Gall. V, 12-14; IV, 33.)

Britanniae pars interior ab iis incolitur, quos natos in insula ipsa memoria proditum dicunt, maritima pars ab iis, qui praedae ac belli

inferendi causa ex Belgio transierunt

qui omnes fere isdem nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt

[ocr errors]

et

5 bello inlato ibi remanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecoris magnus numerus. Utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est 10 copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia est praeter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia remissioribus frigoribus.

Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius 15 lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves adpelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc latus tenet circiter milia passuum quingenta. Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia insula, dimidio minor, ut existimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia 20 est in Britanniam. In hoc medio cursu est insula, quae appellatur Mona; complures praeterea minores obiectae insulae existimantur, de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos triginta sub brumam esse noctem. Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus. Huius est longitudo 25 lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum milium. Tertium est contra septentriones, cui parti nulla est obiecta terra; sed eius angulus alter maxime ad Germaniam spectat. Hoc milium passuum octingentorum in longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.

30 Ex his omnibus longe sunt humanissimi, qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horribiliores sunt in pugna aspectu; capilloque 35 sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. Uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed, qui sunt ex iis nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.

Proprium est Britannorum essedariis uti in proelio. Genus hoc est ex 40 essedis pugnae: primo per omnes partes perequitant et tela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant,

et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paulatim ex proelio excedunt atque ita currus conlocant, ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum 45 in proeliis praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt, uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde in currus citissime recipere consuerint.

55. Die Steppenvölker von Osteuropa.

(Justinus, epit. II, 2.)

Scythia in orientem porrecta includitur ab uno latere Ponto, ab altero montibus Riphaeis, a tergo Asia et Phasi flumine. Multum in longitudinem et latitudinem patet. Hominibus inter se nulli fines. Neque enim agrum exercent, nec domus illis ulla aut tectum aut sedes est armenta et pecora semper pascentibus et per incultas solitudines errare solitis. 5 Uxores liberosque secum in plaustris vehunt, quibus coriis imbrium hiemisque causa tectis pro domibus utuntur. Iustitia gentis ingeniis culta, non legibus. Nullum scelus apud eos furto gravius: quippe sine tecti munimento pecora et armenta habentibus quid inter silvas superesset, si furari liceret? Aurum et argentum non perinde ac reliqui mortales adpetunt. 10 Lacte et melle vescuntur. Lanae his usus ac vestium ignotus, quamquam continuis frigoribus urantur; pellibus tamen ferinis ac murinis utuntur. Haec continentia illis morum quoque iustitiam edidit nihil alienum concupiscentibus: quippe ibidem divitiarum cupido est, ubi et usus.

Atque utinam reliquis mortalibus similis moderatio abstinentiaque alieni 15 foret! Profecto non tantum bellorum per omnia saecula terris omnibus continuaretur, neque plus hominum ferrum et arma quam naturalis fatorum condicio raperet, prorsus ut admirabile videatur hoc illis naturam dare, quod Graeci longa sapientium doctrina praeceptisque philosophorum consequi nequeunt, cultosque mores incultae barbariae collatione superari. 20 Tanto plus in illis proficit vitiorum ignoratio quam in his cognitio virtutis.

56. Die Juden und ihr Land.

(Justinus, epit. XXXVI, 2-3.)

Iudaeis origo Damascena, Syriae nobilissima civitas, unde et Assyriis regibus genus ex regina Semiramidi fuit. Nomen urbi a Damasco rege inditum, in cuius honorem Syrii sepulcrum Atarathes, uxoris eius, pro Gundel, Roma Aeterna. Teil I.

7

templo coluere deamque exinde sanctissimae religionis habent. Post 5 Damascum Azelus, mox Adores et Abrahames et Israhel reges fuere. Sed Israhelem felix decem filiorum proventus maioribus suis clariorem fecit. Itaque populum in decem regna divisum filiis tradidit, omnesque ex nomine Iudae, qui post divisionem decesserat, Iudaeos appellavit colique memoriam eius ab omnibus iussit, cuius portio omnibus accesserat. 10 Minimus aetate inter fratres Ioseph fuit, cuius excellens ingenium fratres veriti clam interceptum peregrinis mercatoribus vendiderunt. A quibus deportatus in Aegyptum, cum magicas ibi artes sollerti ingenio percepisset, brevi ipsi regi percarus fuit. Nam et prodigiorum sagacissimus erat et somniorum primus intellegentiam condidit, nihilque divini iuris humanique 15 ei incognitum videbatur, adeo ut etiam sterilitatem agrorum ante multos annos providerit; perissetque omnis Aegyptus fame, nisi monitu eius rex edicto servari per multos annos fruges iussisset. Tantaque experimenta eius fuerunt, ut non ab homine, sed a deo responsa dari viderentur.

Filius eius Moyses fuit, quem praeter paternae scientiae hereditatem etiam 20 formae pulchritudo commendabat. Sed Aegyptii, cum scabiem et vitiliginem paterentur, responso moniti eum cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. Dux igitur exulum factus sacra Aegyptiorum furto abstulit, quae repetentes armis Aegyptii domum redire tempestatibus compulsi sunt. Itaque Moyses Damascena, antiqua patria, repetita montem 25 Sineum occupat: in quo, septem dierum ieiunio per deserta Arabiae cum populo suo fatigatus cum tandem venisset, septimum diem more gentis Sabbata appellatum in omne aevum ieiunio sacravit, quoniam illa dies famem illis erroremque finierat. Et quoniam metu contagionis pulsos se ab Aegypto meminerant, ne eadem causa invisi apud incolas forent, 30 caverunt, ne cum peregrinis conviverent. Quod ex causa factum paulatim in disciplinam religionemque convertit. Post Moysen etiam filius eius Arruas sacerdos sacris Aegyptiis, mox rex creatur; semperque exinde hic mos apud Iudaeos fuit, ut eosdem reges et sacerdotes haberent, quorum iustitia religione permixta incredibile quantum coaluere.

35

Opes genti ex vectigalibus opobalsami crevere, quod in his tantum regionibus gignitur. Est namque vallis, quae continuis montibus velut muro quodam ad instar castrorum clauditur. Spatium loci ducenta iugera, nomine Ericus dicitur. In ea silva est et ubertate et amoenitate insignis, siquidem palmeto et opobalsameto distinguitur. Et arbores opobalsami 40 similem formam piceis arboribus habent, nisi quod sunt humiles magis et in vinearum morem excoluntur. Hae certo anni tempore balsamum sudant.

« ForrigeFortsæt »