Billeder på siden
PDF
ePub

Mare pacavi a praedonibus. Eo bello servorum, qui fugerant a dominis suis et arma contra rem publicam ceperant, triginta fere millia capta dominis ad supplicium sumendum tradidi. Iuravit in mea verba tota Italia sponte sua et me belli, quo vici ad Actium, ducem depoposcit. 30 Iuraverunt in eadem verba provinciae Galliae, Hispaniae, Africa, Sicilia, Sardinia. Qui sub signis meis tum militaverint, fuerunt senatores plures quam septingenti, in iis, qui vel antea vel postea consules facti sunt, ad eum diem, quo scripta sunt haec, octoginta tres, sacerdotes circiter centum septuaginta.

35 Omnium provinciarum populi Romani, quibus finitimae fuerunt gentes, quae non parerent imperio nostro, fines auxi. Gallias et Hispanias provincias, item Germaniam, qua includit Oceanus a Gadibus ad ostium Albis fluminis, pacavi. Alpes a regione ea, quae proxima est Hadriano mari, usque ad Tuscum pacavi nulli genti bello per iniuriam inlato. Classis 40 mea per Oceanum ab ostio Rheni ad solis orientis regionem usque ad fines Cimbrorum navigavit, quo neque terra neque mari quisquam Romanus ante id tempus adiit, Cimbrique et Charydes et Semnones et eiusdem tractus alii Germanorum populi per legatos amicitiam meam et populi Romani petierunt.

45

Meo iussu et auspicio ducti sunt duo exercitus eodem fere tempore in Aethiopiam et in Arabiam, quae appellatur Eudaemon, maximaeque hostium gentis utriusque copiae caesae sunt in acie et complura oppida capta. In Aethiopiam usque ad oppidum Nabata perventum est, cui proxima est Meroë. In Arabiam usque in fines Sabaeorum processit exer50 citus ad oppidum Mariba. Aegyptum imperio populi Romani adieci. Armeniam maiorem interfecto rege eius Artaxe cum possem facere provinciam, malui maiorum nostrorum exemplo regnum id Tigrani, regis Artavasdis filio, nepoti autem Tigranis regis, per Ti. Neronem tradere, qui tum mihi privignus erat. Et eandem gentem postea desciscentem et 55 rebellantem domitam per Gaium filium meum regi Ariobarzani, regis Medorum Artabazi filio, regendam tradidi et post eius mortem filio eius Artavasdi. Quo interfecto Tigranem, qui erat ex regio genere Armeniorum oriundus, in id regnum misi. Provincias omnes, quae trans Hadrianum mare vergunt ad orientem, Cyrenasque, iam ex parte magna regibus eas possi60 dentibus, et antea Siciliam et Sardiniam occupatas bello servili reciperavi.

Colonias in Africa, Sicilia, Macedonia, utraque Hispania, Achaia Asia, Syria, Gallia Narbonensi, Pisidia militum deduxi. Italia autem duodetriginta colonias, quae vivo me celeberrimae et frequentissimae fuerunt, meo nomine deductas habet.

1

Signa militaria complura per alios duces amissa devictis hostibus 65 reciperavi ex Hispania et Gallia et a Dalmatis. Parthos trium exercituum Romanorum spolia et signa reddere mihi supplicesque amicitiam populi Romani petere coegi. Ea autem signa in penetrali, quod est in templo Martis Ultoris, reposui.

.

Pannoniorum gentes, quas ante me principem populi Romani exer- 70 citus nunquam adiit, devictas per Ti. Neronem, qui tum erat privignus et legatus meus, imperio populi Romani subieci protulique fines Illyrici ad ripam fluminis Danuvii. Citra quod Dacorum transgressus exercitus meis auspiciis victus profligatusque est, et postea trans Danuvium ductus exercitus meus Dacorum gentes imperia populi Romani perferre coegit. 75 Ad me ex India regum legationes saepe missae sunt nunquam antea visae apud quemquam Romanorum ducem. Nostram amicitiam petierunt per legatos Bastarnae Scythaeque et Sarmatarum, qui sunt citra flumen Tanaim et ultra, reges Albanorumque rex et Hiberorum et Medorum. Ad me supplices confugerunt reges Parthorum Tiridates et postea 80 Phrates VI, regis Phratis filius, Medorum Artavasdes, Adiabenorum Artaxares, Britannorum Dumnobellaunus et Tim..., Sugambrorum Maelo, Marcomanorum Sueborum . . . rus. Ad me rex Parthorum Phrates, Orodis filius, filios suos nepotesque omnes misit in Italiam non bello superatus, sed amicitiam nostram per liberorum suorum pignora petens. Plurimae- 85 que aliae gentes expertae sunt populi Romani fidem me principe, quibus antea cum populo Romano nullum exstiterat legationum et amicitae commercium. A me gentes Parthorum et Medorum per legatos principes earum gentium reges petitos acceperunt: Parthi Vononem, regis Phratis filium, regis Orodis nepotem, Medi Ariobarzanem, regis Artavasdis filium, regis Ariobarzanis nepotem.

30

90

In consulatu sexto et septimo, postquam bella civilia exstinxeram, per consensum universorum potitus rerum omnium rem publicam ex mea potestate in senatus populique Romani arbitrium transtuli. Quo pro merito meo senatus consulto Augustus appellatus sum et laureis postes 95 aedium mearum vestiti sunt publice coronaque civica super ianuam meam fixa est clipeusque aureus in curia Julia positus, quem mihi senatum populumque Romanum dare virtutis, clementiae, iustitiae, pietatis causa testatum est per eius clipei inscriptionem. Post id tempus praestiti omnibus dignitate; potestatis autem nihilo amplius habui, quam qui 100 fuerunt mihi quoque in magistratu collegae. Tertium decimum consulatum cum gerebam, senatus et equester ordo populusque Romanus universus appellavit me patrem patriae idque in vestibulo aedium mearum

inscribendum esse et in curia et in foro Augusti sub quadrigis, quae 105 mihi ex senatus consulto positae sunt, decrevit.

Cum scripsi haec, annum agebam septuagesimum sextum.

53. Der Tod des alteren Plinius beim Vesuvausbruch 79 n. Chr.

(Plinius, epist. VI, 16.)

C. Plinius Tacito suo salutem.

Petis, ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere posteris possis. Gratias ago: nam video morti eius, si celebretur a te, immortalem gloriam esse propositam. Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plu5 rima opera et mansura condiderit: multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet. Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos vero, quibus utrumque. Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit. Quo libentius suscipio, deposco etiam, quod 10 iniungis.

Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nono Kal. Septembres, hora fere septima, mater mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie. Usus ille sole, mox frigida, gustaverat iacens studebatque. Poscit soleas, ascendit locum, ex quo maxime miracu15 lum illud conspici poterat. Nubes - incertum procul intuentibus, ex quo monte, Vesuvium fuisse postea cognitum est, — oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur credo, quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam 20 pondere suo victa in latitudinem vanescebat —, candida interdum, inter dum sordida et maculosa, prout terram cineremve sustulerat.

Magnum propiusque noscendum, ut eruditissimo viro, visum. Iubet Liburnicam aptari. Mihi, si venire una vellem, facit copiam: respondi studere me malle, et forte ipse, quod scriberem, dederat. Egrediebatur 25 domo. Accipit codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae

nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga -: ut se tanto discrimini eriperet, orabat. Vertit ille consilium et, quod studioso animo incohaverat, obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinae modo, sed multis erat enim frequens amoenitas orae laturus

auxilium. Properat illuc, unde alii fugiunt, rectumque cursum, recta 30 gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus, omnes figuras, ut deprenderat oculis, dictaret enotaretque.

Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior, iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides. Cunctatus paulum, an retro flecteret, mox gubernatori, ut ita faceret, 35 monenti:,,Fortes," inquit,,,fortuna iuvat: Pomponianum pete!" Stabiis erat diremptus sinu medio. Ibi, quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et, cum cresceret, proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae, si contrarius ventus resedisset. Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus complectitur trepidantem, conso-40 latur, hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet. Lotus accubat, cenat aut hilaris aut, quod est aeque magnum, similis hilari.

Interim e Vesuvio monte pluribus in locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excita- 45 batur. Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno. Nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis, qui limini obversabantur, audiebatur. Sed area, ex qua diaeta adibatur, 50 ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut, si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus procedit seque Pomponiano ceterisque, qui pervigilaverant, reddit. In commune consultant, intra tecta subsistant, an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut 55 referri videbantur; sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur. Quod tamen periculorum collatio elegit. Et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit. Cervicalia capitibus imposita linteis constringunt: id munimentum adversus incidentia fuit.

60

Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque, quam tamen faces multae variaque lumina solabantur. Placuit egredi in litus et ex proximo aspicere, ecquid iam mare admitteret. Quod adhuc vastum et adversum permanebat. Ibi super abiectum linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammae 65 flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam vertunt, excitant illum. Innitens servulis duobus adsurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo clausoque stomacho, qui illi

natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat. Ubi dies redditus 70 is ab eo, quem novissime viderat, erat tertius

, corpus inventum integrum, inlaesum opertumque, ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior.

Interim Miseni ego et mater sed nihil ad historiam, nec tu aliud quam de exitu eius scire voluisti. Finem ergo faciam. Unum adiciam: 75 omnia me, quibus interfueram quaeque statim, cum maxime vera memorantur, audiveram, persecutum. Tu potissima excerpes. Aliud est enim epistulam, aliud historiam, aliud amico, aliud omnibus scribere. Vale.

« ForrigeFortsæt »