Billeder på siden
PDF
ePub

Ipse prosperrime semper ac ne ancipiti quidem umquam fortuna praeterquam bis dimicavit: semel ad Dyrrachium, ubi pulsus non instante Pom- 125. peio negavit eum vincere scire, iterum in Hispania ultimo proelio, cum desperatis rebus etiam de consciscenda nece cogitavit.

Confectis bellis quinquiens triumphavit: post devictum Scipionem quater eodem mense, sed interiectis diebus, et rursus semel post superatos Pompei liberos. Primum et excellentissimum triumphum egit Gallicum, 130. sequentem Alexandrinum, deinde Ponticum, huic proximum Africanum, novissimum Hispaniensem, diverso quemque apparatu et instrumento. Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum Veni Vidi Vici non acta belli significantem, sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.

135

Conversus hinc ad ordinandum rei publicae statum fastos correxit iam pridem vitio pontificum per intercalandi licentiam adeo turbatos, ut neque messium feriae aestate neque vindemiarum autumno competerent, annumque ad cursum solis accomodavit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset, et intercalario mense sublato unus dies quarto 140 quoque anno intercalaretur. Quo autem magis in posterum ex Kalendis Ianuariis novis temporum ratio congrueret, inter Novembrem ac Decembrem mensem interiecit duos alios; fuitque is annus, quo haec constituebantur, quindecim mensium cum intercalario, qui ex consuetudine in eum annum inciderat.

145

Senatum supplevit, patricios adlegit, praetorum, aedilium, quaestorum, minorum etiam magistratuum numerum ampliavit. Nudatos opere censorio aut sententia iudicum de ambitu condemnatos restituit. Admisit ad honores et proscriptorum liberos. Recensum populi nec more nec loco solito, sed vicatim per dominos insularum egit atque ex viginti trecentisque 150 milibus accipientium frumentum e publico ad centum quinquaginta retraxit. Octoginta autem civium milibus in transmarinas colonias distributis, ut exhaustae quoque urbis frequentia suppeteret, sanxit, ne quis civis maior annis viginti minorve quadraginta, qui sacramento non teneretur, plus triennio continuo Italia abesset. Omnesque medicinam Romae pro- 155fessos et liberalium artium doctores, quo libentius et ipsi urbem incolerent et ceteri adpeterent, civitate donavit. De pecuniis mutuis disiecta novarum tabularum exspectatione, quae crebro movebatur, decrevit tandem, ut debitores creditoribus satisfacerent per aestimationem possessionum deducto summae aeris alieni, si quid usurae nomine numeratum aut 160 perscriptum fuisset; qua condicione quarta pars fere crediti deperibat.

De ornanda instruendaque urbe, item de tuendo ampliandoque

imperio plura ac maiora in dies destinabat: in primis Martis templum, quantum nusquam esset, exstruere repleto et complanato lacu, in quo 165 naumachiae spectaculum ediderat, theatrumque summae magnitudinis Tarpeio monti accubans; ius civile ad certum modum redigere atque ex immensa diffusaque legum copia optima quaeque et necessaria in paucissimos conferre libros; bibliothecas Graecas Latinasque, quas maximas posset, publicare, data M. Varroni cura comparandarum ac digerendarum; 170 siccare Pomptinas paludes, emittere Fucinum lacum, viam munire a mari supero per Appennini dorsum ad Tiberim usque, perfodere Isthmum; Dacos, qui se in Pontum et Thraciam effuderant, coercere, mox Parthis inferre bellum per Armeniam minorem. Talia agentem atque meditantem mors praevenit. De quo priusquam dicam, ea quae ad formam et 175 habitum et cultum et mores pertineant, non alienum erit summatim exponere.

Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris vegetisque oculis, valetudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri 180 solebat. Comitiali quoque morbo bis inter res agendas correptus est. Circa corporis curam morosior, ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed velleretur etiam, ut quidam exprobraverunt. Calvitii vero deformitatem iniquissime ferebat saepe obtrectatorum iocis obnoxiam expertus. Ideoque et deficientem capillum revocare a vertice adsueverat, et 185 ex omnibus decretis sibi a senatu populoque honoribus non aliud aut recepit aut usurpavit libentius, quam ius laureae coronae perpetuo gestandae.

[ocr errors]

-

Armorum et equitandi peritissimus, laboris ultra fidem patiens erat. In agmine nonnumquam equo, saepius pedibus anteibat capite 190 detecto, seu sol seu imber esset. Longissimas vias incredibili celeritate confecit, expeditus meritoria raeda centena passuum milia in singulos dies, si flumina morarentur, nando traiciens vel innixus inflatis utribus, ut persaepe nuntios de se praevenerit. In obeundis expeditionibus dubium cautior, an audentior exercitum neque per 195 insidiosa itinera duxit umquam nisi perspeculatus locorum situs, neque in Britanniam transvexit, nisi ante per se portus et navigationem et accessum ad insulam explorasset. At idem obsessione castrorum in Germania nuntiata per stationes hostium Gallico habitu penetravit ad suos. A Brundisio Dyrrachium inter oppositas classes hieme transmisit 200 cessantibusque copiis, quas subsequi iusserat, cum ad accersendas frustra saepe misisset, novissime ipse clam noctu parvulum navigium

solus obvoluto capite conscendit neque aut, quis esset, ante detexit aut gubernatorem cedere adversae tempestati passus est, quam paené

obrutus fluctibus.

51. Caesars Ermordung.

(Suetonius, divus Julius 80-85.)

Conspiratum est in Caesarem a sexaginta amplius C. Cassio Marcoque et Decimo Bruto principibus conspirationis. Qui primum cunctati, utrumne in campo trucidarent, an in Sacra via vel in aditu theatri adorirentur, postquam senatus Idibus Martiis in Pompei curiam edictus est, facile tempus et locum praetulerunt.

5

Sed Caesari futura caedes evidentibus prodigiis denuntiata est. Immolantem haruspex Spurinna monuit, caveret periculum, quod non ultra Martias Idus proferretur. Pridie autem easdem Idus avem regaliolum cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem volucres varii generis ex proximo nemore persecutae ibidem discerpserunt. Ea vero nocte, cui 10 inluxit dies caedis, et ipse sibi visus est per quietem interdum supra nubes volitare, alias cum love dextram iungere, et Calpurnia uxor imaginata est conlabi fastigium domus maritumque in gremio suo confodi. Ac subito cubiculi fores sponte patuerunt.

Ob haec simul et ob infirmam valetudinem diu cunctatus, an se con- 15 tineret et, quae apud senatum proposuerat, agere differret, tandem Decimo Bruto adhortante, ne frequentes ac iam dudum opperientes destitueret, quinta fere hora, progressus est libellumque insidiarum indicem ab obvio quodam porrectum libellis ceteris, quos sinistra manu tenebat quasi mox lecturus, commiscuit. Dein pluribus hostiis caesis, cum litare non posset, 20 introiit curiam, spreta religione Spurinnamque irridens et ut falsum arguens, quod sine ulla sua noxa Idus Martiae adessent, quamquam is venisse quidem eas diceret, sed non praeterisse.

Assidentem conspirati specie officii circumsteterunt; ilicoque Cimber Tillius, qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus, propius 25 accessit renuentique et gestu in aliud tempus differenti ab utroque umero togam apprehendit. Deinde clamantem:,,Ista quidem vis est!" alter e Cascis aversum vulnerat paulum infra iugulum. Caesar Cascae bracchium arreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est. Utque animadvertit undique se strictis pugi- 30 onibus peti, toga caput obvolvit, simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet etiam inferiore corporis parte velata. Gündel, Roma Aeterna. Teil I.

Atque ita tribus et viginti plagis confossus est uno modo ad primum ictum gemitu sine voce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti 35 dixisse:,,Kai od téxvov.“ — Exanimis diffugientibus cunctis aliquamdiu iacuit, donec lecticae impositum dependente bracchio tres servuli domum rettulerunt. Nec in tot vulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi quod secundo loco in pectore acceperat. Fuerat animus coniuratis corpus occisi in Tiberim trahere, bona publi40 care, acta rescindere, sed metu M. Antoni consulis et magistri equitum Lepidi destiterunt. Postulante ergo L. Pisone socero testamentum eius aperitur recitaturque in Antoni domo. Tres instituit heredes sororum nepotes, C. Octavium ex dodrante et L. Pinarium et Q. Pedium ex quadrante reliquo. In ima cera C. Octavium etiam in 45 familiam nomenque adoptavit; plerosque percussorum in tutoribus fili, si qui sibi nasceretur, nominavit, Decimum Brutum etiam in secundis heredibus. Populo hortos circa Tiberim publice et viritim trecenos sestertios legavit.

Funere indicto rogus exstructus est in Martio campo iuxta Iuliae 50 tumulum et pro rostris aurata aedes ad simulacrum templi Veneris Genetricis collocata; intraque lectus eburneus auro ac purpura stratus et ad caput tropaeum cum veste, in qua fuerat occisus. Praeferentibus munera, quia suffecturus dies non videbatur, praeceptum, ut omisso ordine, quibus quisque vellet itineribus urbis, portaret in campum. Inter ludos cantata 55 sunt quaedam ad miserationem et invidiam caedis eius accommodata ex Pacuvi Armorum iudicio:

Men servasse, ut essent, qui me perderent?

et ex Electra Atili ad similem sententiam. Laudationis loco consul Antonius per praeconem pronuntiavit senatus consultum, quo omnia simul ei 60 divina atque humana decreverat, item ius iurandum, quo se cuncti pro salute unius astrinxerant. Quibus perpauca a se verba addidit. Lectum pro rostris in forum magistratus et honoribus functi detulerunt. Quem cum pars in Capitolini Iovis cella cremare, pars in curia Pompei destinaret, repente duo quidam gladiis succincti ac bina iacula gestantes ardentibus 65 cereis succenderunt, confestimque circumstantium turba virgulta arida et cum subselliis tribunalia, quicquid praeterea ad donum aderat, congessit. Deinde tibicines et scaenici artifices vestem, quam ex triumphorum instrumento ad praesentem usum induerant, detractam sibi atque discissam iniecere flammae et veteranorum militum legionarii arına sua, quibus 70 exculti funus celebrabant, matronae etiam pleraeque ornamenta sua, quae

gerebant, et liberorum bullas atque praetextas. In summo publico luctu exterarum gentium multitudo circulatim suo quaeque more lamentata est, praecipueque Iudaei, qui etiam noctibus continuis bustum frequentarunt.

Plebs statim a funere ad domum Bruti et Cassii cum facibus tetendit atque aegre repulsa obvium sibi Helvium Cinnam occidit caputque eius 75 praefixum hastae circumtulit. Postea solidam columnam prope viginti pedum lapidis Numidici in foro statuit scripsitque: Parenti Patriae. Apud eam longo tempore sacrificare, vota suscipere, controversias quasdam interposito per Caesarem iure iurando distrahere perseveravit.

52. Die Taten des Kaisers Augustus.

(Monum. Ancyr. 1-4; 25-35.)

Rerum gestarum divi Augusti, quibus orbem terrarum imperio populi Romani subiecit, et impensarum, quas in rem publicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus aeneis pilis, quae sunt Romae positae, exemplar subiectum.

Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et privata im- 5 pensa comparavi, per quem rem publicam dominatione factionis oppressam in libertatem vindicavi. Quas ob res senatus decretis honorificis in ordinem suum me adlegit C. Pansa A. Hirtio consulibus, consularem locum sententiae dicendae simul dans, et imperium mihi dedit. Res publica ne quid detrimenti caperet, me pro praetore simul cum consulibus providere iussit, 10 Populus autem eodem anno me consulem, cum consul uterque bello cecidisset, et triumvirum rei publicae constituendae creavit.

Qui parentem meum interfecerunt, eos in exilium expuli iudiciis legitimis ultus eorum facinus et postea bellum inferentes rei publicae vici bis acie.

15

Bella terra et mari civilia externaque toto in orbe terrarum saepe gessi victorque omnibus veniam petentibus civibus peperci. Externas gentes, quibus tuto ignosci potuit, conservare quam excidere malui. Milia civium Romanorum adacta sacramento meo fuerunt circiter quingenta. Ex quibus deduxi in colonias aut remisi in municipia sua stipendis 20 emeritis milia aliquanto plura quam trecenta et iis omnibus agros adsignavi aut pecuniam pro praemiis militiae dedi. Naves cepi sescentas praeter eas, si quae minores quam triremes fuerunt. Bis ovans triumphavi, tres egi curules triumphos et appellatus sum viciens semel imperator. Cum autem plures triumphos mihi senatus decrevisset, iis supersedi.

25

« ForrigeFortsæt »