Billeder på siden
PDF
ePub

Cn. Servilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister equitum 125 priore anno, aliquot annis ante consul fuerat, octoginta praeterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent, unde in senatum legi deberent, cum sua voluntate milites in legionibus facti essent. Capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti dicuntur.

Haec est pugna Cannensis, Alliensi cladi nobilitate par, ceterum uti 130 eis, quae post pugnam accidere, levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque. Fuga namque ad Alliam sicut urbem prodidit, ita exercitum servavit : ad Cannas fugientem consulem vix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit.

49. Die Cimbern und Teutonen.

(Florus, bellor. omn. DCC annor. I, 38.)

Cimbri Teutonique ab extremis Galliae oris profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus, novas sedes toto orbe quaerebant, exclusique et Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum petentes, ut Martius populus aliquid sibi terrae 5 daret quasi stipendium; ceterum, ut vellet, manibus atque armis suis uteretur. Sed quas daret terras populus Romanus agrariis legibus inter se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequiverant precibus, armis petere coeperunt. Sed nec primum impetum barbarorum Silanus nec secundum Manlius nec tertium Caepio sustinere potuerunt: omnes fugati, exuti 10 castris. Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset. Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in castris, donec invicta illa rabies et impetus, quem pro virtute barbari habent, consenesceret. Recessere igitur increpantes et tanta erat capiendae urbis fiducia consulentes, si quid ad uxores suas mandarent. Nec segnius, quam minati fuerant, 15 tripertito agmine in Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur. Marius mira statim velocitate occupatis compendiis praevenit hostem prioresque Teutonos sub ipsis Alpium radicibus assecutus in loco, quem Aquas Sextias vocant, proelio oppressit. Vallem fluviumque medium hostes tenebant, nostris aquarum nulla copia. Consultone id egerit imperator, 20 an errorem in consilium verterit, dubium; certe necessitate acta virtus victoriae causa fuit. Nam flagitante aquam exercitu:,,Si viri estis,' inquit,,,en, illic habetis." Itaque tanto ardore pugnatum est, ea caedes hostium fuit, ut victor Romanus cruento flumine non plus aquae biberit, quam sanguinis barbarorum. Certe rex ipse Teutobodus, quaternos senos25 que equos transilire solitus, vix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque

[ocr errors]

in saltu comprehensus insigne spectaculum triumphi fuit. Quippe vir proceritatis eximiae super tropaea sua eminebat.

[ocr errors]

Sublatis funditus Teutonis in Cimbros convertitur. Hi iam quis crederet? per hiemem, quae altius Alpes levat, Tridentinis iugis in Italiam provoluti veluti ruina descenderant. Atesin flumen non ponte 30 nec navibus, sed quadam stoliditate barbarica primum corporibus aggressi, postquam retinere amnem manibus et clipeis frustra temptaverant, ingesta silva obrutum transiluere. Si statim infesto agmine urbem petissent, grande discrimen. Sed in Venetia, quo fere tractu Italia mollissima est, ipsa soli caelique clementia robur elanguit. Ad hoc panis usu carnisque 35 coctae et dulcedine vini mitigatos Marius in tempore aggressus est. Venere ipsi nam metus in barbaris nulla vestigia et diem pugnae a nostro imperatore petierunt; et sic proximum dedit. In patentissimo, quem Raudium vocant, campo concurrere. Inde milia sexaginta quinque cecidere, hinc trecentis minus. Per omnem diem conciditur barbarus. Istic 40 quoque imperator addiderat virtuti dolum secutus Hannibalem artemque Cannarum: primum nebulosum nanctus diem, ut hosti inopinatus occurreret, tum ventosum quoque, ut pulvis in oculos et ora ferretur, tum acie conversa in orientem, ut quod ex captivis mox cognitum est ex splendore galearum aere repercusso quasi ardere caelum videretur. 45 Nec minor cum uxoribus eorum pugna quam cum ipsis fuit, cum obiectis undique plaustris atque carpentis altae desuper securibus contisque pergnarent. Perinde speciosa mors earum fuit quam pugna. Nam cum missa ad Marium legatione libertatem ac sacerdotium non impetrassent fas erat, suffocatis elisisque passim infantibus suis aut mutuis concidere 50 vulneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus iugisque plaustrorum pependerunt. Boiorix rex in prima acie dimicans impigre nec inultus occiditur.

50. Aus Caesars Leben.

(Suetonius, divus Julius, Auswahl.)

[ocr errors]

nec

Stipendia prima in Asia Caesar fecit Thermi praetoris contubernio, a quo in expugnatione Mytilenarum corona civica donatus est. Meruit et sub Servilio Isaurico in Cilicia, sed brevi tempore. Nam Sullae morte comperta —simul spe novae dissensionis, quae per M. Lepidum movebatur,— Romam propere rediit. Ceterum composita seditione civili Cornelium 5 Dolabellam consularem et triumphalem repetundarum postulavit absolutoque Rhodum secedere statuit, et ad declinandam invidiam et ut per otium

10

ac requiem Apollonio Moloni, clarissimo tunc dicendi magistro, operam daret.

Huc dum hibernis iam mensibus traicit, circa Pharmacussam insulam a praedonibus captus est mansitque apud eos non sine summa indignatione prope quadraginta dies cum uno medico et cubiculariis duobus. Nam comites servosque ceteros initio statim ad expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimiserat. Numeratis deinde quinquaginta talentis expositus 15 in litore non distulit, quin e vestigio classe deducta persequeretur abeuntes ac redactos in potestatem supplicio, quod saepe illis minatus inter iocum fuerat, adficeret. Vastante regiones proximas Mithridate, ne desidere in discrimine sociorum videretur, ab Rhodo transiit in Asiam auxiliisque contractis et praefecto regis provincia expulso nutantes ac dubias civitates 20 retinuit in fide.

Aedilis praeter comitium ac forum basilicasque etiam Capitolium ornavit porticibus. Venationes autem ludosque et cum collega et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque impensarum solus gratiam caperet, nec dissimularet collega eius M. Bibulus 25 evenisse sibi, quod Polluci: ut enim geminis fratribus aedes in foro constituta tantum Castoris vocaretur, ita suam Caesarisque munificentiam unius Caesaris dici. Adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed aliquanto paucioribus, quam destinaverat, paribus. Nam cum multiplici undique familia comparata inimicos exterruisset, cautum est de numero 30 gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret.

Deposita provinciae spe pontificatum maximum petiit non sine profusissima largitione. Cum mane ad comitia descenderet, praedixisse matri osculanti fertur: domum se nisi pontificem non reversurum. Atque ita potentissimos duos competitores multumque et aetate et diginitate 35 antecedentes superavit, ut plura ipse in eorum tribubus suffragia quam uterque in omnibus tulerit.

Praetor creatus detecta coniuratione Catilinae senatuque universo in socios facinoris ultimam statuente poenam solus municipatim dividendos custodiendosque publicatis bonis censuit. Quin et tantum metum iniecit 40 asperiora suadentibus ostentans, quanta eos in posterum a plebe Romana maneret invidia, ut Decimum Silanum consulem designatum non piguerit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire velut gravius, atque ipse sensisset, exceptam. Obtinuisset adeo transductis iam ad se pluribus et in his Cicerone, consulis fratre, nisi labantem 45 ordinem confirmasset M. Catonis oratio.

Cum Bibulo consul creatur. Inito honore primus omnium instituit,

ut tam senatus quam populi diurna acta confierent et publicarentur. Lege autem agraria promulgata obnuntiantem collegam armis foro expulit ac postero die in senatu conquestum nec quoquam reperto, qui referre aut censere aliquid auderet, in eam coegit desperationem, ut, quoad 50 potestate abiret, domo abditus nihil aliud quam per edicta obnuntiaret. Unus ex eo tempore omnia in re publica et ad arbitrium administravit, ut nonnulli per iocum, cum quid testandi gratia signarent, non Caesare et Bibulo, sed Iulio et Caesare consulibus actum scriberent, utque vulgo mox ferrentur hi versus:

Non Bibulo quicquam nuper, sed Caesare factum est,

Nam Bibulo fieri consule nil memini.

suamque

Iuliam

[ocr errors]

55

Sub idem tempus Calpurniam, L. Pisonis filiam successuri sibi in consulatu, duxit uxorem Gnaeo Pompeio collocavit. Socero generoque suffragantibus ex omni provinciarum 60 copia Gallias potissimum elegit, cuius emolumento et opportunitate idonea sit materia triumphorum. Et initio quidem Galliam Cisalpinam Illyrico adiecto lege Vatinia accepit, mox per senatum Comatam quoque veritis patribus, ne, si ipsi negassent, populus et hanc daret.

Gessit autem novem annis, quibus in imperio fuit, haec fere: Omnem 65 Galliam, quae saltu Pyrenaeo Alpibusque et monte Gebenna, fluminibus Rheno ac Rhodano continetur patetque circuitu ad bis et tricies centum milia passuum, praeter socias ac bene meritas civitates, in provinciae formam redegit. Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum ponte fabricato adgressus maximis adfecit cladibus. Adgressus 70 est et Britannos ignotos antea superatisque pecunias et obsides imperavit. Per tot successus ter nec amplius adversum casum est expertus: in Britannia classe vi tempestatis prope absumpta et in Gallia ad Gergoviam legione fusa et in Germanorum finibus Titurio et Aurunculeio legatis per insidias caesis.

75

Cum sublatam tribunorum intercessionem ipsosque urbe cessisse nuntiatum est, praemissis confestim clam cohortibus, ne qua suspicio moveretur, et spectaculo publico per dissimulationem interfuit et formam, qua ludum gladiatorium erat aedificaturus, consideravit et ex consuetudine convivio se frequenti dedit. Dein post solis occasum mulis e proximo 80 pistrino ad vehiculum iunctis occultissimum iter modico comitatu ingressus est et, cum luminibus exstinctis decessisset via, diu errabundus tandem ad lucem duce reperto per angustissimos tramites pedibus evasit consecutusque cohortes ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis

85 erat, paulum constitit ac reputans, quantum moliretur, conversus ad proximos:,,Etiam nunc," inquit,,,regredi possumus. Quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt." Cunctanti ostentum factum est. Quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens repente apparuit harundine canens. Ad quem audiendum cum praeter 90 pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aëneatores, rapta ab uno tuba prosilivit ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar: „Eatur," inquit,,,quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Jacta alea est!"

Ordo et summa rerum, quas deinceps gessit, sic se habent. Picenum, 95 Umbriam, Etruriam occupavit et Lucio Domitio, qui per tumultum successor ei nominatus Corfinium praesidio tenebat, in dicionem redacto atque dimisso secundum superum mare Brundisium tetendit, quo consules Pompeiusque confugerant quam primum transfretaturi. Hos frustra prohibere conatus Romam iter convertit appellatisque de re publica 100 patribus validissimas Pompei copias, quae sub tribus legatis, M. Petreio et L. Afranio et M. Varrone, in Hispania erant, invasit professus ante inter suos: ire se ad exercitum sine duce et inde reversurum ad ducem sine exercitu. Et quamquam obsidione Massiliae, quae sibi in itinere portas clauserat, summaque frumentariae rei penuria retardaretur, brevi 105 tamen omnia subegit. Hinc urbe repetita in Macedoniam transgressus Pompeium per quattuor paene menses maximis obsessum operibus ad extremum Pharsalico proelio fudit et fugientem Alexandriam persecutus, ut occisum deprehendit, cum Ptolemaeo rege, a quo sibi quoque insidias tendi videbat, bellum sane difficillimum gessit neque loco neque tempore 110 aequo, sed hieme anni et intra moenia copiosissimi ac sollertissimi hostis, inops ipse omnium rerum atque imparatus. Regnum Aegypti victor Cleopatrae fratrique eius minori permisit veritus provinciam facere, ne novarum rerum materia esset. Ab Alexandria in Syriam et inde Pontum transiit urgentibus de Pharnace nuntiis, quem Mithridatis Magni filium ac tunc 115 occasione temporum bellantem iamque multiplici successu praeferocem intra quintum, quam adfuerat diem, quattuor quibus in conspectum venit horis, una profligavit acie crebro commemorans Pompei felicitatem, cui praecipua militiae laus de tam imbelli genere hostium contigisset. Dehinc Scipionem ac lubam reliquias partium in Africa refoventes devicit, Pompei 120 liberos in Hispania. Omnibus civilibus bellis nullam cladem nisi per legatos suos passus est, quorum C. Curio in Africa periit, C. Antonius. in Illyrico in adversariorum devenit potestatem, P. Dolabella classem in eodem Illyrico, Cn. Domitius Calvinus in Ponto exercitum amiserunt.

« ForrigeFortsæt »