Billeder på siden
PDF
ePub

mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.

Tres ferme horas pugnatum est et ubique atrociter, circa consulem tamen acrior infestiorque pugna erat. Eum et robora virorum sequebantur 50 et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem; insignemque armis et hostes summa vi petebant et tueban

tur cives, donec Insuber eques Ducario nomen erat facie quoque noscitans consulem:,,En," inquit,,,hic est, qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus! Iam ego hanc victimam Manibus 55 peremptorum foede civium dabo." Subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam obiecerat, consulem lancea transfixit; spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere.

Magnae partis fuga inde primum coepit; et iam nec lacus nec montes 60 pavori obstabant: per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt, armaque et viri super alios alii praecipitantur. Pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus umerisque exstare possunt, sese immergunt. Fuere, quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam impulerit; quae ubi immensa ac sine 65 spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur.

Sex milia ferme primi agminis per adversos hostes eruptione impigre facta ignari omnium, quae post se agerentur, e saltu evasere et, cum in 70 tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae esset, neque scire nec perspicere prae caligine poterant. Cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem. Itaque, ne in conspectos procul immitteretur 75 eques, sublatis raptim signis quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt. Postero die, cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis vestimentis passurum sese dediderunt. Quae Punica religione servata fides ab Hannibale est, 80 atque in vincula omnes coniecti.

Haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. Quindecim milia Romanorum in acie caesa; decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem petiere; duo milia quingenti hostium in acie, multi postea ex vulneribus periere. 85

90

Hannibal captivorum, qui Latini nominis essent, sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, segregata ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, Flaminii quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non invenit.

Romae ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. Matronae vagae per vias, quae repens clades allata quaeve fortuna exercitus esset, obvios percunctantur. Et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius 95 praetor:,,Pugna," inquit,,,magna victi sumus." Et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt: consulem cum magna parte copiarum caesum, superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste.

105

Quot casus exercitus victi fuerant, tot in curas distracti animi eorum 100 erant, quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant, ignorantium, quae cuiusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum habet, quid aut speret aut timeat. Postero ac deinceps aliquot diebus ad portas maior prope mulierum quam virorum multitudo stetit, aut suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens, circumfundebanturque obviis sciscitantes neque avelli, priusquam ordine omnia inquisissent, poterant. Inde varios vultus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantesque aut consolantes redeuntibus domos circumfusos. Feminarum praecipue et gaudia insignia erant et luctus. Unam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in complexu eius exspirasse ferunt; 110 alteram, cui mors filii falso nuntiata erat, maestam sedentem domi ad primum conspectum redeuntis gaudio nimio exanimatam. - Senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent consultantes, quonam duce aut quibus copiis resisti victoribus Poenis posset.

48. Die Schlacht bei Cannae.

(Livius, ab urbe cond. lib. XXII, 44—50, 3.)

Consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut ventum ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt. Aufidus amnis utrisque castris affluens aditum aquatoribus ex sua cuiusque opportunitate haud sine certamine dabat. Ex minoribus tamen castris, 5 quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium. Hannibal spem nanctus

locis natis ad equestrem pugnam, qua parte virium invictus erat, facturos copiam pugnandi consules derigit aciem lacessitque Numidarum procursatione hostes.

Inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum Romana 10 castra, cum Paulus Semproniique et Flaminii temeritatem Varroni, Varro Paulo speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium obiceret. Dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum 15 aquatores trans flumen mittit. Quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque ad ipsas prope portas evecti sunt. Id vero adeo indignum visum ab tumultuario vexillo iam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una causa, ne extemplo transirent flumen derigerentque 20 aciem, tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die penes Paulum fuit.

id

Itaque postero die Varro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit, sequente Paulo, quia magis non probare quam non adiuvare consilium poterat. Transgressi flumen eas quoque, quas in castris minoribus habuerant, 25 copias suis adiungunt atque ita instruunt aciem: in dextro cornu erat flumini propius --Romanos equites locant, deinde pedites. Laevum cornu extremi equites sociorum, intra pedites ad medium iuncti legionibus Romanis tenuerunt. Iaculatores cum ceteris levium armorum auxiliis prima acies facta. Consules cornua tenuere: Terentius laevum, Aemilius 30 dextrum. Gemino Servilio media pugna tuenda data.

Hannibal luce prima Baliaribus levique alia armatura praemissa transgressus flumen, ut quosque traduxerat, ita in acie locabat: Gallos Hispanosque equites prope ripam laevo in cornu adversus Romanum equitatum; dextrum cornu Numidis equitibus datum, media acie peditibus 35 firmata, ita ut Afrorum utraque cornua essent, interponerentur his medii Galli atque Hispani. Afros Romanam crederes aciem: ita armati erant armis et ad Trebiam, ceterum magna ex parte ad Trasumennum captis. Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii: Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis 40 quam caesim assueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus. Ante alios habitus gentium harum cum magnitudine corporum tum specie terribilis erat: Galli super umbilicum erant nudi, Hispani linteis praetextis purpura tunicis candore miro fulgentibus constiterant. Numerus omnium peditum, qui tum stetere in acie, milium fuit quadraginta, decem equitum. 45

Duces cornibus praeerant sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal. Mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit. Sol, seu de industria ita locatis seu quod forte ita stetere, peropportune utrique parti obliquus erat, Romanis in meridiem, Poenis in septentrionem versis. Ventus — Vol50 turnum regionis incolae vocant adversus Romanis coortus multo pulvere in ipsa ora volvendo prospectum ademit.

-

Clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna levibus primum armis commissa. Deinde equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu cum dextro Romano concurrit minime equestris more pugnae. Frontibus 55 enim adversis concurrendum erat, quia nullo circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis, hinc peditum acies claudebant. In derectum utrimque nitentes vir virum amplexus detrahebat equo. Pedestre magna iam ex parte certamen factum erat. Acrius tamen quam diutius pugnatum est, pulsique Romani equites terga vertunt.

60 Sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna primo et viribus et animis par, dum constabant ordines Gallis Hispanisque. Tandem Romani diu ac saepe conisi obliqua fronte acieque densa impulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum validum. Impulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere, ac tenore uno per praeceps 65 pavore fugientium agmen in mediam primum aciem illati postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum pervenerunt, qui utrimque reductis alis constiterant, media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie. Qui cuneus ut pulsus aequavit frontem primum, deinde cedendo etiam sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant 70 irruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas, mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostes. Hinc Romani defuncti nequiquam proelio uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, adversus Afros integram pugnam ineunt non tantum eo iniquam, quod inclusi adversus circumfusos, sed etiam quod fessi cum recentibus ac 75 vegetis pugnabant.

Iam et sinistro cornu Romano, ubi sociorum equites adversus Numidas steterant, consertum proelium erat, segne primo et a Punica coeptum fraude. Quingenti ferme Numidae - praeter solita arma telaque gladios occultos sub loricis habentes - specie transfugarum cum ab suis 80 parmas post terga habentes adequitassent, repente ex equis desiliunt parmisque et iaculis ante pedes hostium proiectis in mediam aciem accepti ductique ad ultimos considere ab tergo iubentur. Ac dum proelium ab omni parte conseritur, quieti manserunt. Postquam omnium animos oculosque occupaverat certamen, tum arreptis scutis, quae passim inter

acervos caesorum corporum strata erant, aversam adoriuntur Romanam 85 aciem tergaque ferientes ac poplites caedentes stragem ingentem ac maiorem aliquanto pavorem ac tumultum fecerunt. Cum alibi terror ac fuga, alibi pertinax in mala iam spe proelium esset, Hasdrubal, qui ea parte praeerat, subductos ex media acie Numidas ad persequendos passim fugientes mittit, Hispanos et Gallos equites Afris prope iam fessis caede 90 magis quam pugna adiungit.

Parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda graviter ictus fuerat, tamen et occurrit saepe cum confertis Hannibali et aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis omissis postremo equis, quia consulem ad regendum equum vires deficie- 95 bant. Equitum pedestre proelium iam haud dubia hostium victoria fuit, cum victi mori in vestigio mallent quam fugere, victores morantibus victoriam irati trucidarent, quos pellere non poterant. Pepulerunt tamen iam paucos superantes et labore ac vulneribus fessos. Inde dissipati omnes sunt equosque ad fugam, qui poterant, repetebant.

100

Cn. Lentulus tribunus militum, cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset:,,L. Aemili," inquit,,,quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere. Ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine 105 hoc lacrimarum satis luctusque est.“ Ad ea consul: „Tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto, sed cave frustra miserando exiguum tempus e manibus hostium evadendi absumas. Abi, nuntia publice patribus, urbem Romanam muniant ac, priusquam victor hostis advenit, praesidiis firment; privatim Q. Fabio L. Aemilium praeceptorum eius meniorem et vixisse 110 adhuc et mori. Me in hac strage militum meorum patere exspirare." Haec eos agentes prius turba fugientium civium, deinde hostes oppressere. Consulem ignorantes, quis esset, obruere telis, Lentulum inter tumultum abripuit equus.

Tum undique effuse fugiunt. Septem milia hominum in minora castra, 115 decem in maiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas perfugerunt, qui extemplo a Carthalone atque equitibus, nullo munimento tegente vicum, circumventi sunt. Consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus Venusiam perfugit. Quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia septingenti equites et 120 tantadem prope civium sociorumque pars caesi dicuntur: in his ambo consulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii inter eos

« ForrigeFortsæt »