Billeder på siden
PDF
ePub

Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nequiquam opportuna res cecidisset: spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia 6 multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem, quae mihi, bona malaque esse intellexi. Nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.

Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea divorsi audistis. Ceterum 10 mihi in dies magis animus accenditur, cum considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges, tetrarchae vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere. Ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus sine gratia, 15 sine auctoritate, eis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt: nobis reliquere pericula, repulsas, iudicia, egestatem. Quae quo usque tandem patiemini, fortissumi viri? Nonne emori per virtutem praestat, quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae 20 ludibrio fueris, per dedecus amittere?

Verum enimvero, pro deum atque hominum fidem, victoria in manu nobis est. Viget aetas, animus valet: contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. Tantum modo incepto opus est, cetera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest, illis divitias supe- 25 rare, quas profundant in extrudendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse, illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divitias suas 30 vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienum: mala res, spes multo asperior. Denique, quid reliqui habemus praeter miseram animam?

Quin igitur expergiscimini? En illa, illa, quam saepe optastis, libertas; praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt. Fortuna omnia ea victori- 35 bus praemia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur. Vel imperatore vel milite me utimini: neque animus, neque corpus a vobis aberit. Haec ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis quam imperare parati estis.

40

38. Der Krieg.

(Cicero, de officiis I, 34-35.)

Atque in re publica maxime conservanda sunt iura belli. Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. Quare suscipienda quidem bella sunt 5 ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivatur. Parta autem victoria conservandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt, ut maiores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt, at Karthaginem et Numantiam funditus sustulerunt; nollem Corinthum, sed credo secutos opportunitatem loci, ne posset aliquando 10 ad bellum faciendum locus ipse adhortari. Mea quidem sententia paci, quae nihil habitura sit insidiarum, semper est consulendum.

39. Die Grundbegriffe des römischen Rechts.

(Gaius, institutiones I, 1-11.)

Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur. Nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est vocaturque ius civile, quasi ius proprium civitatis. Quod vero naturalis ratio inter omnes 5 homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. Populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur.

Constat autem ius populi Romani ex legibus, plebiscitis, senatusconsultis, constitutionibus principum, edictis eorum, qui ius edicendi 10 habent, responsis prudentium.

Lex est, quod populus iubet atque constituit. Plebiscitum est, quod plebs iubet atque constituit. Plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione universi cives significantur connumeratis etiam patriciis, plebis autem appellatione sine patriciis ceteri cives significantur. 15 Unde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent. Sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut plebiscita universum populum tenerent. Itaque eo modo legibus exaequata sunt. Senatus consultum est, quod senatus iubet atque constituit. Idque legis vicem obtinet, quamvis fuerit quaesitum. -Constitutio prin20 cipis est, quod imperator decreto vel edicto vel epistula constituit. Nec unquam dubitatum est, quin id legis vicem obtineat, cum ipse imperator per legem imperium accipiat. Ius autem edicendi habent magistratus

-

populi Romani. Sed amplissimum ius est in edictis duorum praetorum, urbani et peregrini, quorum in provinciis iurisdictionem praesides earum habent; item in edicto aedilium curulium, quorum iurisdictionem in pro- 25 vinciis populi Romani quaestores habent: nam in provincias Caesaris omnino quaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his provinciis non proponitur. Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus permissum est iura condere. Quorum omnium si in unum sententiae concurrunt, id, quod ita sentiunt, legis vicem obtinet; si vero 30 dissentiunt, iudici licet, quam velit sententiam sequi, idque rescripto divi Hadriani significatur.

Omne autem ius, quo utimur, vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones. Et quidem summa divisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi. Rursus liberorum hominum 35 alii ingenui sunt, alii libertini. Ingenui sunt, qui liberi nati sunt, libertini, qui ex iusta servitute manu missi sunt.

40. Kommunismus, Staatsbedürfnisse und Privateigentum.

(Cicero, de officiis II, 73-74.)

Imprimis videndum erit ei, qui rem publicam administrabit, ut suum quisque teneat neque de bonis privatorum publice deminutio fiat. Capitalis omnis oratio est ad aequationem bonorum pertinens; qua peste quae potest esse maior? Hanc enim ob causam maxume, ut sua tenerentur, res publicae civitatesque constitutae sunt. Nam etsi duce natura 5 congregabantur homines, tamen spe custodiae rerum suarum urbium praesidia quaerebant. Danda etiam opera est, ne, quod apud maiores nostros saepe fiebat propter aerarii tenuitatem assiduitatemque bellorum, tributum sit conferendum; idque ne eveniat, multo ante erit providendum. Sin quae necessitas huius muneris alicui rei publicae obvenerit, danda 10 erit opera, ut omnes intellegant, si salvi esse velint, necessitati esse parendum. Atque etiam omnes, qui rem publicam gubernabunt, consulere debebunt, ut earum rerum copia sit, quae sunt necessariae.

41. Eingriffe des Staates in das Privateigentum.

(Cicero, de officiis II, 77–79.)

Nulla re conciliare facilius benevolentiam multitudinis possunt ii, qui rei publicae praesunt, quam abstinentia et continentia. Qui vero se populares volunt ob eamque causam aut agrariam rem temptant, ut possessores

pellantur suis sedibus, aut pecunias debitoribus condonandas putant, 5 labefactant fundamenta rei publicae: concordiam primum, quae esse non potest, cum aliis adimuntur, aliis condonantur pecuniae, deinde aequitatem, quae tollitur omnis, si habere suum cuique non licet. Id enim est proprium, civitatis atque urbis, ut sit libera et non sollicita suae rei cuiusque custodia. Atque in hac pernicie rei publicae ne illam quidem consequuntur, quam 10 putant, gratiam. Nam cui res erepta est, est inimicus; cui data est, etiam dissimulat se accipere voluisse et maxime in pecuniis creditis occultat suum gaudium, ne videatur non fuisse solvendo. At vero ille, qui accepit iniuriam, et meminit et prae se fert dolorem suum, nec, si plures sunt ii, quibus improbe datum est, quam illi, quibus iniuste ademptum est, idcirco 15 plus etiam valent. Non enim numero haec iudicantur, sed pondere. Quam autem habet aequitatem, ut agrum multis annis aut etiam saeculis ante possessum, qui nullum habuit, habeat, qui autem habuit, amittat?

42. Die sozialen Wertbegriffe ändern sich mit der Zeit.

(Cicero, de officiis I, 150-151.)

De artificiis et quaestibus, qui liberales habendi, qui sordidi sint, haec fere accepimus. Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut faeneratorum. Inliberales autem et sordidi quaestus mercennariorum omnium, quorum operae, non quorum artes 5 emuntur; est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis. Sordidi etiam putandi, qui mercantur a mercatoribus, quod statim vendant; nihil enim proficiant, nisi admodum mentiantur. Opificesque omnes in sordida arte versantur; nec enim quicquam ingenuum habere potest officina. Minimeque artes eae probandae, quae ministrae sunt voluptatum: Cetárii, lanií, coqui, fartóres, piscatóres,

10

ut ait Terentius: adde huc, si placet, unguentarios, saltatores totumque ludum talarium. Quibus autem artibus aut prudentia maior inest aut non mediocris utilitas quaeritur, ut medicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, eae sunt iis, quorum ordini conveniunt, honestae. 15 Mercatura autem, si tenuis est, sordida putanda est; sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine vanitate impertiens, non est admodum vituperanda, atque etiam, si satiata quaestu vel contenta potius se in agros possessionesque contulit, videtur iure optimo posse laudari. Omnium autem rerum, ex quibus aliquid adquiritur, nihil est agri 20 cultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius.

43. Coriolanus.

(Livius, ab urbe cond. lib. II, 33-40, gekürzt.)

Postumus Cominius consul ad Volscum bellum missus Antiates Volscos fundit fugatque, inde protinus Poluscam, item Volscorum, cepit; tum magna vi adortus est Coriolos. Erat tum in castris inter primores iuvenum Cn. Marcius, adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen postea Coriolano fuit. Cum subito exercitum Romanum Coriolos obsiden- 5 tem atque in oppidanos, quos intus clausos habebat, intentum extrinsecus Volscae legiones profectae ab Antio invasissent eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit. Is cum delecta militum manu non modo impetum erumpentium rettudit, sed per patentem portam ferox inrupit caedeque in proximo urbis facta ignem iniecit. 10 Clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu et Romanis auxit animum et turbavit Volscos, utpote capta urbe, cui ad ferendam opem venerant. Ita fusi Volsci Antiates, Corioli oppidum captum.

M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus magna vis frumenti ex Sicilia advecta agitatumque in senatu, quanti plebi daretur. Multi 15 venisse tempus premendae plebis putabant reciperandique iura, quae extorta secessione ac vi patribus essent. In primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis:,,Si annonam,“ inquit, „,veterem volunt, ius pristinum reddant patribus. Cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem video? Egone has indignitates diutius patiar quam necesse est ? Tarquinium 20 regem qui non tulerim, Sicinium feram? Secedat nunc, avocet plebem: patet via in sacrum montem aliosque colles. Rapiant frumenta ex agris nostris, quem ad modum tertio anno ante rapuere. Audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore, quam ut armati per secessionem coli prohibeant.“

66

25

Et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit: fame se iam sicut hostes peti, cibo victuque fraudari. Peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi, nisi Cn. Marcio vincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat. Eum sibi carnificem novum exortum, qui aut mori aut servire iubeat. In 30 exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent. Ibi ira est suppressa: se iudicem quisque, se dominum vitae

« ForrigeFortsæt »