Billeder på siden
PDF
ePub

Puer. Quale vis?

Magister. Acutum. Heri cessabas et meridie in domum non eras. Ego te quaesivi et audivi omnia apud alumnum tuum, quae fecisti.

Puer. Mentitur, quod tibi dixit. Secum in praetorium agebat. Salutatus est a magistratibus et epistolas accepit a dominis meis imperatoribus et continuo ascendit in templum et immolavit pro aeterno et victoria imperatorum et descendit.

30

Magister. Occasiones quaeris agere et nescis, quod feriae pueros indoctos 35 faciunt. Ostende; videam, quomodo scripsisti. Bene valde! Dignus es

vapulare. - Ecce concedo tibi. Hodie autem vade et prande et a prandio citius veni.

Puer. Bonas horas!

Magister. Bene tibi sit!

32. Tageslauf eines Gymnasiasten.

(Colloquia Monacensia 2.)

40

Ante lucem vigilavi e somno. Surrexi de lecto, sedi, accepi pedules, caligas, calciavi me. Poposci aquam ad faciem, lavo primo manus, deinde faciem lavi, extersi. Deposui dormitoriam, accepi tunicam ad corpus; praecinxi me. Unxi caput meum et pectinavi. Feci circa collum pallam, indui me superariam albam, supra induo paenulam. Processi de cubiculo 5 cum paedagogo et cum nutrice, salutare patrem et matrem. Ambos salutavi et osculatus sum, et sic descendi de domo.

Eo in scholam, introivi, dixi:,,Ave magister." Et ipse me osculatus est et resalutavit. Porrexit mihi puer meus scriniarius tabulas, thecam graphiariam, praeductorium. Loco meo sedens deleo. Praeduco ad 10 praescriptum. Ut scripsi, ostendo magistro. Emendavit, induxit. Iubet me legere; iussus alio dedi. Edisco interpretamenta; reddidi. Sed statim dictavit mihi condiscipulus. „Et tu,“ inquit,,,dicta mihi!" Dixi ei:,,Redde primo!" Et dixit mihi:,,Non vidisti, cum redderem prior te?" Et dixi:,,Mentiris, non reddidisti!",,Non mentior.",,Si 15 verum dicis, dicto."

Inter haec iussu magistri surgunt pusilli ad subductum et syllabas. Praebuit eis unus de maioribus, alii ad subdoctorem ordine reddunt, nomina scribunt, versus scripserunt.

Ego in prima classe dictatum excepi. Deinde, ut sedimus, pertranseo 20 commentaria, linguas, artem. Clamatus ad lectionem audio expositiones, Gundel, Roma Aeterna. Teil I.

25

sensus, personas. Interrogatus artificia respondi. ,,Ad quem ?" dixit, ,,quae pars orationis ?" Declinavi genera nominum, partivi versum. Ut haec egimus, dimisit ad prandium.

Dimissus venio domi. Muto, accipio panem candidum, olivas, caseum, nuces; bibo aquam frigidam. Pransus revertor iterum in scholam. Invenio magistrum perlegentem, et dixit:,,Incipite ab initio!"

33. Die Staatsformen.

(Cicero, de re publica I, 41-43.)

Coetus hominum sedem primum certo loco domiciliorum causa constituerunt. Quam cum locis manuque saepsissent, eius modi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem appellaverunt, delubris distinctam spatiisque communibus. Omnis ergo populus, qui est talis coetus multitudinis, omnis civitas, quae est constitutio populi, omnis res publica, quae 5 populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit. Id autem consilium primum semper ad eam causam referendum est, quae causa genuit civitatem. Deinde aut uni tribuendum est aut delectis quibusdam aut suscipiendum est multitudini atque omnibus. Quare cum penes unum est omnium summa rerum, regem illum unum vocamus et regnum 10 eius rei publicae statum. Cum autem est penes delectos, tum illa civitas optimatium arbitrio regi dicitur. Illa autem est civitas popularis - sic enim appellant, in qua in populo sunt omnia. Atque horum trium generum quodvis, si teneat illud vinclum, quod primum homines inter se rei publicae societate devinxit, non perfectum illud quidem neque mea 15 sententia optimum est, sed tolerabile tamen, ut aliud alio possit esse praestantius. Nam vel rex aequus ac sapiens vel delecti ac principes cives vel ipse populus - nullis interiectis iniquitatibus aut cupiditatibus posse videtur aliquo esse non incerto statu.

[ocr errors]

Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri communis iuris et consilii, 20 et in optimatium dominatu vix particeps libertatis potest esse multitudo, cum omni consilio communi ac potestate careat, et cum omnia per populum geruntur quamvis iustum atque moderatum, tamen ipsa aequabilitas est iniqua, cum habeat nullos gradus dignitatis. Itaque si Cyrus ille Perses iustissimus fuit sapientissimusque rex, tamen mihi populi res — ea enim 25 est, ut dixi antea, publica - non maxime expetenda fuisse illa videtur, cum regeretur unius nutu ac modo. Si Massilienses per delectos et principes cives summa iustitia reguntur, inest tamen in ea condicione populi similitudo quaedam servitutis. Si Athenienses quibusdam temporibus sublato Areopago nihil nisi populi scitis ac decretis agebant, 30 quoniam distinctos dignitatis gradus non habebant, non tenebat ornatum suum civitas.

34. Der rechte Staatsmann.

(Cicero, de officiis I, 85-87.)

Qui rei publicae praefuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant: unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut, quaecumque agunt, ad eam referant obliti commodorum suorum, alterum, ut totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. 5 Ut enim tutela, sic procuratio rei publicae ad eorum utilitatem, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa est, gerenda est. Qui autem parti civium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam. Ex quo evenit, ut alii populares, alii studiosi optimi cuiusque videantur, pauci universorum. 10 Hinc apud Athenienses magnae discordiae, in nostra re publica non solum seditiones, sed etiam pestifera bella civilia. Quae gravis et fortis civis et in re publica dignus principatu fugiet atque oderit tradetque se totum rei publicae neque opes aut potentiam consectabitur totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat; omninoque ita iustitiae honestatique adhaerescet, 15 ut mortem oppetat potius quam deserat illa, quae dixi.

Miserrima omnino est ambitio honorumque contentio, de qua praeclare apud eundem est Platonem: similiter facere eos, qui inter se contenderent, uter potius rem publicam administraret, ut si nautae certarent, quis eorum potissimum gubernaret. Idemque praecipit, ut eos adversarios 20 existimemus, qui arma contra ferant, non eos, qui suo iudicio tueri rem publicam velint.

5

35. Gerechtigkeit erhöhet ein Volk, aber die Sünde ist der Leute Verderben.

(Sallustius, bell. Catil. 5-13; 5, 15, 24-25.)

1. Moralischer Zusammenbruch nach glänzendem politischen Aufschwung.

(Sallustius, Catil. 5-13.)

Res ipsa hortari videtur paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque eis

Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu est, quam facile coaluerint. Sed postquam res eorum, civibus moribus agris aucta, 10 satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse. At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentisque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, 15 sociis atque amicis auxilia portabant magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant.

Imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. Delecți, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant: ei vel aetate vel curae similitudine patres adpella- 20 bantur. Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, immutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque 25 ingenium in promptu habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque eis aliena virtus formidulosa est. Sed civitas incredibile memoratu est, adepta libertate quantum brevi creverit: tanta cupido gloriae incesserat. Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris militiam discebat, magisque in decoris armis et militaribus 30 equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus: virtus omnia domuerat. Sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: se quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat. Eas divitias, 35 eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant. Laudis avidi, pecunia liberales erant: gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.

40

Igitur domi militiaeque boni mores colebantur, concordia maxuma, minuma avaritia erat: ius bonumque apud eos non legibus magis, quam natura valebat. Iurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant: in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus — audacia in bello, 45

« ForrigeFortsæt »