Billeder på siden
PDF
ePub

anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

35 Pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et actorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere, primum quod facta dictis exaequanda sunt, 40 dehinc quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.

25. Wissen ist sicherer Besitz.

(Vitruvius, de architect. VI. praefat. 1-5.)

Aristippus, philosophus Socraticus, naufragio cum eiectus ad Rhodiensium litus animadvertisset geometrica schemata descripta, exclamavisse ad comites ita dicitur:,,Bene speremus! Hominum enim vestigia video." Statimque in oppidum Rhodum contendit et recta gymnasium devenit 5 ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, ut non tantum se ornaret, sed etiam eis, qui una fuerant, et vestitum et cetera, quae opus essent ad victum, praestaret. Cum autem eius comites in patriam reverti voluissent interrogarentque eum, quidnam vellet domum renuntiari, tunc ita mandavit dicere: eiusmodi possessiones et viatica liberis oportere parari, 10 quae etiam e naufragio una possent enatare. Namque ea vera praesidia sunt vitae, quibus neque fortunae tempestas iniqua neque publicarum rerum mutatio neque belli vastatio potest nocere.

Theophrastus ita: doctum ex omnibus solum neque in alienis locis peregrinum neque amissis familiaribus et necessariis inopem amicorum, 15 sed in omni civitate esse civem difficilesque fortunae sine timore posse despicere casus; at qui non doctrinarum, sed felicitatis praesidiis putaret se esse vallatum, labidis itineribus vadentem non stabili, sed infirma conflictari vita. Epicurus vero non dissimiliter ait: pauca sapientibus fortunam tribuere; quae autem maxima et necessaria sunt, animi mentisque cogi20 tationibus gubernari. Haec ita esse plures philosophi dixerunt. Non minus poëtae, qui antiquas comoedias Graece scripserunt, easdem sententias versibus in scena pronuntiaverunt, ut Eucrates, Chionides, Aristophanes. Omnia enim munera a fortuna cum dantur, ab ea facillime adimuntur.

Disciplinae vero coniunctae cum animis nullo tempore deficiunt, sed permanent stabiliter ad summum exitum vitae.

25

Itaque ego maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias, quod me arte erudiendum curaverunt, et ea, quae non potest esse probata sine literatura encyclioque doctrinarum omnium disciplina. Cum ergo et parentum cura et praeceptorum doctrinis auctas haberem copias disciplinarum, philologis et philotechnis rebus commentariorumque 30 scripturis me delectans eas possessiones animo paravi, e quibus haec est fructuum summa: nullam plus habendi esse necessitatem eamque esse proprietatem divitiarum maxime: nihil desiderare.

Sed forte nonnulli haec levia iudicantes putant, eos esse tantum sapientes, qui pecunia sunt copiosi. Ego autem non ad pecuniam parandam 35 ex arte dedi studium, sed potius tenuitatem cum bona fama, quam abundantiam cum infamia sequendam probavi.

26. Berufswahl.

(Cicero, de officiis I, 117–121.)

In primis constituendum est, quos nos et quales esse velimus et in quo genere vitae, quae deliberatio est omnium difficillima. Ineunte enim adulescentia, cum est maxima imbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus aetatis degendae constituit, quod maxime adamavit. Itaque ante implicatur aliquo certo genere cursuque vivendi, quam potuit, quod 5 optimum esset, iudicare. Plerumque autem parentium praeceptis imbuti ad eorum consuetudinem moremque deducimur. Alii multitudinis iudicio feruntur, quaeque maiori parti pulcherrima videntur, ea maxime exoptant. Nonnulli tamen sive felicitate quadam sive bonitate naturae sine parentium disciplina rectam vitae secuti sunt viam. Illud autem maxime rarum 10 genus est eorum, qui aut excellenti ingenii magnitudine aut praeclara eruditione atque doctrina aut utraque re ornati spatium etiam deliberandi habuerunt, quem potissimum vitae cursum sequi vellent.

[ocr errors]

In qua deliberatione ad suam cuiusque naturam consilium est omne revocandum. Qui vero ad naturae suae genus consilium vivendi omne 15 contulerit, is constantiam teneat. Id enim maxime decet, nisi forte se intellexerit errasse in deligendo genere vitae. Quod si acciderit potest autem accidere, facienda morum institutorumque mutatio est. Eam mutationem si tempora adiuvabunt, facilius commodiusque faciemus; sin minus, sensim erit pedetemptimque facienda. Commutato autem genere 20 vitae omni ratione curandum est, ut id bono consilio fecisse videamur.

27. Berufsarbeit und wissenschaftliche Neben

beschäftigung.

(Cicero, de officiis I, 18-19.)

Omnes trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem: in qua excellere pulchrum putamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe ducimus. In hoc genere et naturali et honesto duo vitia vitanda sunt: unum, ne incognita pro cognitis habeamus iisque temere 5 assentiamur, quod vitium effugere qui volet - omnes autem velle debent adhibebit ad considerandas res et tempus et diligentiam. Alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt easdemque non necessarias. Quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id iure lauda10 bitur, ut in astrologia C. Sulpicium audivimus, in geometria Sex. Pompeium ipsi cognovimus, multos in dialecticis, plures in iure civili, quae omnes artes in veri investigatione versantur. His vero studiis a rebus gerendis abduci contra officium est. Virtutis enim laus omnis in actione consistit. A qua tamen fit intermissio saepe, multique dantur ad studia reditus. Tum' 15 agitatio mentis, quae numquam adquiescit, potest nos in studiis cognitionis etiam sine opera nostra continere.

28. Nichtige Unterhaltungen.

(Plinius, epist. IX, 6.)

C. Plinius Calvisio suo salutem.

Omne hoc tempus inter pugillares ac libellos iucundissima quiete transmisi. ,,Quemadmodum,“ inquis,,,in urbe potuisti?" Circenses erant, quo genere spectaculi ne levissime quidem teneor. Nihil novum, nihil varium, nihil, quod non semel spectasse sufficiat. Quo magis miror tot milia virorum 5 tam pueriliter identidem cupere currentes equos, insistentes curribus homines videre. Si tamen aut velocitate equorum aut hominum arte traherentur, esset ratio non nulla: nunc favent panno. Pannum amant, et si in ipso cursu medioque certamine hic color illuc, ille huc transferatur, studium favorque transibit, et repente agitatores illos, equos illos, quos 10 procul noscitant, quorum clamitant nomina, relinquent. Tanta gratia, tanta auctoritas in una vilissima tunica, mitto apud vulgus, quod vilius tunica, sed apud quosdam graves homines. Quos ego cum recordor in re

frigida, adsidua, tam insatiabiliter desidere, capio aliquam voluptatem, quod hac voluptate non capior. Ac per hos dies libentissime otium meum in litteris conloco, quos alii otiosissimis occupationibus perdunt. Vale. 15

29. Feine und unfeine Scherze.

(Cicero, de officiis I, 103-104.)

Non ita generati a natura sumus, ut ad ludum et iocum facti esse videamur, sed ad severitatem potius et ad quaedam studia graviora atque maiora. Ludo autem et ioco uti quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum gravibus seriisque rebus satis fecerimus. Ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum 5 esse debet. Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat. Duplex omnino est iocandi genus, unum inliberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum. Quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua 10 comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt. Facilis igitur est distinctio ingenui et inliberalis ioci. Alter est gravissimo homine dignus, alter ne libero quidem. Ludendi etiam est quidam modus retinendus. Suppeditant autem et campus noster et studia venandi honesta exempla 15 ludendi.

30. Unarten des Publikums bei Vorträgen.

(Plinius, epist. I, 13.)

Magnum proventum poetarum annus hic attulit. Toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. Iuvat me, quod vigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur. Plerique in stationibus sedent tempusque audiendi fabulis conterunt ac subinde sibi nuntiari iubent, an iam recitator intraverit, an 5 dixerit praefationem, an evolverit librum. Tunc demum, ac tunc quoque lente cunctanterque, veniunt; nec tamen permanent, sed ante finem recedunt, alii dissimulanter et furtim, alii simpliciter et libere. At Hercule memoria parentum Claudium Caesarem ferunt, cum in palatio spatiaretur audissetque clamorem, causam requisisse, cumque dictum esset recitare 10 Nonianum, subitum recitanti inopinatumque venisse. Nunc otiosissimus

quisque multo ante rogatus et identidem admonitus aut non venit aut, si venit, queritur se diem, quia non perdiderit, perdidisse. Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec 15 auditorum vel desidia vel superbia non retardat. Equidem prope nemini defui. Erant sane plerique amici: neque enim est fere quisquam, qui studia, ut non simul et nos amet. His ex causis longius, quam destinaveram, tempus in urbe consumpsi. Vale.

31. Ein Vormittag in der Schule.

(Colloquium Harleianum 1-10.)

Pater. Fili amantissime, percipe meos sermones: maximum lucrum est patrem audire. Manica ergo ante omnia in scholam inlucescente caelo. Vesti te, calcia te, terge faciem et vade primum ad Latinum, ut possis homo esse; et vide, ne quam consuetudinem facias. Nihil enim 5 ita necessarium est nisi studia. Si quis autem tibi molestatur, indica praeceptori. Scribe, lege, computa: ad aetatem vigentem pervenias et peritus et probus. Ad haec puer responde.

Puer. Pater carissime, percipe meos sermones: audivi omnia et in memoriam condidi. Gratias confiteor maximas apud Deum. Intellegas me 10 hominem esse.

15

Paler. Surge puer. Quid sedes? Tolle omnes libros Latinos, membranas et pugillares et locellum et praeductal.

[ocr errors]

Puer. Ave, domine magister; bene tibi sit! Ab hodie studere volo. Rogo te ergo, doce me Latine loqui.

Magister. Doceo te, si me attendas.
Puer. Ecce attendo.

Magister. Bene dixisti, ut decet ingenuitatem tuam. Porrige mihi, puer, manuale. Cito ergo porrige librum. Revolve. Lege cum voce, aperi os. - Computa. -Modo bene fac locum, ut scribas dictatum. -Mercedem 20 non attulisti?

25

Puer. Petivi patrem et dixit:,,Ego ipse veniam ibi noviter; volo enim et experimentum accipere."

Magister. Age ergo diligenter, ut paratus sis.

[ocr errors]

Puer. Paratus sum. Incendi enim lucernam et nocte meditatus sum. Magister. Bene fecisti, modo te laudo. Da buxum, Sede, scribe. Apices fac litterarum. Atramentum tuum aquam paucam habet. Ecce modo bene habet. Porrige cannam, porrige scalpellum.

« ForrigeFortsæt »