Billeder på siden
PDF
ePub

balbutientem de natura deorum divinationem probaverunt. Nobismet ipsis quaerentibus, quid sit de divinatione iudicandum, verentibusque, 45 ne temere vel falsae rei vel non satis cognitae adsentiamur, faciendum videtur, ut diligenter etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus. Nam cum omnibus in rebus temeritas in adsentiendo errorque turpis est, tum in eo loco maxime, in quo iudicandum est, quantum auspiciis rebusque divinis religionique tribuamus: est enim periculum, ne 50 aut neglectis iis impia fraude aut susceptis anili superstitione obligemur.

2. Einige merkwürdige Fälle.

Illa duo somnia, quae creberrume commemorantur a Stoicis, quis tandem potest contemnere? Unum de Simonide: Qui cum ignotum quendam proiectum mortuum vidisset eumque humavisset haberetque in animo navem conscendere, moneri visus est, ne id faceret, ab eo, quem sepultura adfecerat; si navigavisset, eum naufragio esse periturum. Itaque 5 narrant Simonidem redisse, perisse ceteros, qui tum navigassent.

Alterum ita traditum clarum admodum somnium: Cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram venissent, alterum ad cauponem devertisse, ad hospitem alterum. Qui ut cenati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare, ut 10 subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur. Eum primo perterritum somnio surrexisse; dein cum se conlegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse. Tum ei dormienti eundem illum visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur; se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum et 15 supra stercus iniectum; petere, ut mane ad portam adesset, priusquam plaustrum ex oppido exiret. Hoc vero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo, quid esset in plaustro; illum perterritum fugisse, mortuum erutum esse, cauponem re patefacta poenas dedisse. Quid hoc somnio dici potest divinius?

20

Multis signis Lacedaemoniis Leuctricae pugnae calamitas denuntiabatur. Namque et in Lysandri, qui Lacedaemoniorum clarissimus fuerat, statua, quae Delphis stabat, in capite corona subito exstitit ex asperis herbis et agrestibus, stellaeque aureae, quae Delphis erant a Lacedaemoniis positae post navalem illam victoriam Lysandri, qua Athenienses con- 25 ciderunt, qua in pugna quia Castor et Pollux cum Lacedaemoniorum classe visi esse dicebantur, eorum insignia deorum, stellae aureae, quas dixi, Delphis positae —, paulo ante Leuctricam pugnam deciderunt neque

[ocr errors]

repertae sunt. Maximum vero illud portentum isdem Spartiatis fuit, 30 quod, cum oraclum ab Iove Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes legatique vas illud, in quo inerant sortes, collocavissent, simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat, et sortes ipsas et cetera, quae erant ad sortem parata, disturbavit et dissupavit. Tum ea, quae praeposita erat oraclo, sacerdos dixisse dicitur: de salute Lacedaemoniis esse, non de 35 victoria cogitandum.

Bello Punico secundo C. Flaminius, consul iterum, neglexit signa rerum futurarum magna cum clade rei publicae. Qui cum Arretium versus castra movisset et contra Hannibalem legiones duceret, et ipse et equus eius ante signum Iovis Statoris sine causa repente concidit, nec 40 eam rem habuit religioni. Itaque signa convelli et se sequi iussit. Quo tempore cum signifer primi hastati signum non posset movere loco nec quicquam proficeretur, plures cum accederent, Flaminius re nuntiata suo more neglexit. Itaque tribus iis horis concisus exercitus atque ipse interfectus est.

3. Versuch einer Erklärung.

Equidem sic arbitror: etiamsi multa fallant eos, qui divinare videantur, esse tamen divinationem, homines autem, ut in ceteris artibus, sic in hac posse falli. Potest accidere, ut aliquod signum dubie datum pro certo sit acceptum, potest aliquod latuisse aut ipsum, aut quod esset illi con5 trarium. Mihi autem ad hoc, de quo disputo, probandum satis est non modo plura, sed etiam pauciora divine praesensa et praedicta reperiri. Quin etiam hoc non dubitans dixerim: si unum aliquid ita sit praedictum praesensumque, ut, cum evenerit, ita cadat, ut praedictum sit, neque in eo quicquam casu et fortuito factum esse appareat, esse certe divinationem 10 idque esse omnibus confitendum.

Fieri omnia fato ratio cogit fateri. Fatum autem id appello, quod Graeci eluapuévηv, id est ordinem seriemque causarum. Ea est ex omni aeternitate fluens veritas sempiterna. Quod cum ita sit, nihil est factum, quod non futurum fuerit, eodemque modo nihil est futurum, cuius non causas id 15 ipsum efficientes natura contineat. Ex quo intellegitur, ut fatum sit id, quod physice dicitur, causa aeterna rerum, cur et ea, quae praeterierunt, facta sint et, quae instant, fiant et, quae sequuntur, futura sint. Ita fit, ut observatione notari possit, quae res quamque causam plerumque consequatur. Praeterea cum fato omnia fiant, si quis mortalis possit esse, qui 20 conligationem causarum omnium perspiciat animo, nihil eum profecto fallat. Qui enim teneat causas rerum futurarum, idem necesse est omnia teneat,

quae futura sint. Quod cum nemo facere nisi deus possit, relinquendum est homini, ut signis quibusdam futura praesentiat. Quod et ii vident, quibus naturalis divinatio data est, et ii, quibus cursus rerum observando notatus est. Qui etsi causas ipsas non cernunt, signa tamen causarum et 25 notas cernunt. Atque ut in seminibus vis inest earum rerum, quae ex iis progignuntur, sic in causis conditae sunt res futurae, quas esse futuras aut concitata mens aut soluta somno cernit, aut ratio aut coniectura praesentit. Atque ut ii, qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus, obitus motusque cognorunt, quo quidque tempore eorum futurum 30 sit, multo ante praedicunt, sic, qui cursum rerum eventorumque consequentiam notaverunt, aut semper aut plerumque, quid futurum sit, intellegunt.

23. Sittlichkeit und Nutzen.

(Cicero, de officiis III, 50-56.)

Eius generis hae sunt quaestiones: Si exempli gratia vir bonus Alexandrea Rhodum magnum frumenti numerum advexerit in Rhodiorum inopia et fame summaque annonae caritate, si idem sciat complures mercatores Alexandrea solvisse navesque in cursu frumento onustas petentes Rhodum viderit: dicturusne sit id Rhodiis, an silentio suum quam 5 plurimo venditurus. Sapientem et bonum virum fingimus; de eius deliberatione et consultatione quaerimus, qui celaturus Rhodios non sit, si id turpe iudicet, sed dubitet, an turpe non sit.

In huius modi causis aliud Diogeni Babylonio videri solet, magno et gravi Stoico, aliud Antipatro, discipulo eius, homini acutissimo. Antipatro 10 videntur omnia patefacienda, ut ne quid omnino, quod venditor norit, emptor ignoret, Diogeni venditorem, quatenus iure civili constitutum sit, dicere vitia oportere, cetera sine insidiis agere et, quoniam vendat, velle quam optume vendere. —,,Advexi, exposui, vendo meum non pluris quam ceteri, fortasse etiam minoris, cum maior est copia. Cui fit iniuria ?“ 15 Exoritur Antipatri ratio ex altera parte:,,Quid ais? Tu cum hominibus consulere debeas et servire humanae societati eaque lege natus sis, ut utilitas tua communis sit utilitas vicissimque communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis adsit commoditatis et copiae ?“ Respondebit Diogenes fortasse sic:,,Aliud est celare, aliud tacere. Non, quicquid tibi 20 audire utile est, idem mihi dicere necesse est." —,,Immo vero," inquiet ille,,,necesse est, siquidem meministi esse inter homines natura coniunctam societatem." —,,Memini," inquiet ille;,,sed num ista societas talis

est, ut nihil suum cuiusque sit? Quod si ita est, ne vendundum quidem 25 quicquam est, sed donandum."

Vendat aedes vir bonus propter aliqua vitia, quae ipse norit, ceteri ignorent: pestilentes sint et habeantur salubres, ignoretur in omnibus cubiculis apparere serpentes, male materiatae sint, ruinosae; sed hoc praeter dominum nemo sciat. Quaero, si haec emptoribus venditor non 30 dixerit aedesque vendiderit pluris multo, quam se venditurum putarit: num id iniuste aut improbe fecerit.

,,Ille vero," inquit Antipater;,,quid est enim aliud erranti viam non monstrare, quod Athenis exsecrationibus publicis sanctum est, si hoc non est: emptorem pati ruere et per errorem in maximam fraudem incurrere?" 35 Plus etiam est quam viam non monstrare; nam est scientem in errorem alterum inducere." Diogenes contra:,,Num te emere coëgit, qui ne hortatus quidem est? Ille, quod non placebat, proscripsit; tu, quod placebat, emisti. Quodsi, qui proscribunt villam bonam beneque aedificatam, non existimantur fefellisse, etiamsi illa nec bona est nec aedificata 40 ratione, multo minus, qui domum non laudarunt. Ubi enim iudicium emptoris est, ibi fraus venditoris quae potest esse? Quid vero est stultius quam venditorem eius rei, quam vendat, vitia narrare? Quid autem tam absurdum, quam si domini iussu ita praeco praedicet: Domum pestilentem vendo?"

45

Sic ergo in quibusdam causis dubiis ex altera parte defenditur honestas ex altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile videatur, non modo facere honestum sit, sed etiam non facere turpe. Haec est illa, quae videtur utilium fieri cum honestis saepe dissensio.

Lebensart.

24. Körper und Geist.

(Sallustius, bell. Catil. 1-3.)

Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum deis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi 5 rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.

Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute 10 animi res militaris magis procederet. Nam et, priusquam incipias, consulto, et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget. Igitur initio reges nam in terris nomen imperi id primum fuit — divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiamtum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis 16 placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurumum ingenium posse. Quodsi regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in 20 bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile eis artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad 25 optumum quemque a minus bono transfertur.

Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere: quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam 30 de utraque siletur. Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui

« ForrigeFortsæt »