Billeder på siden
PDF
ePub

saria. De qua tam variae sunt doctissimorum hominum tamque discre5 pantes sententiae, ut magno argumento esse debeat causam et principium philosophiae esse inscientiam prudenterque Academicos a rebus incertis adsensionem cohibuisse. Quid est enim temeritate turpius? Aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis gravitate atque constantia, quam aut falsum sentire aut, quod non satis explorate perceptum sit et cognitum, 10 sine ulla dubitatione defendere?

Velut in hac quaestione plerique, quod maxime veri simile est et quo omnes duce natura venimus, deos esse dixerunt, dubitare se Protagoras, nullos esse omnino Diagoras Melius et Theodorus Cyrenaicus putaverunt. Qui vero deos esse dixerunt, tanta sunt in varietate 15 et dissensione, ut eorum molestum sit dinumerare sententias. Nam et de figuris deorum et de locis atque sedibus et actione vitae multa dicuntur, deque his summa philosophorum dissensione certatur. Quod vero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant, nihil moliantur, omni curatione et administratione rerum vacent, an contra ab 20 iis et a principio omnia facta et constituta sint et ad infinitum tempus regantur atque moveantur, in primis magna dissensio est, eaque nisi diiudicatur, in summo errore necesse est homines atque in maximarum rerum ignoratione versari.

Sunt enim philosophi et fuerunt, qui omnino nullam habere cen25 serent rerum humanarum procurationem deos. Quorum si vera sententia est, quae potest esse pietas, quae sanctitas, quae religio? Haec enim omnia pure atque caste tribuenda deorum numini ita sunt, si animadvertuntur ab iis et si est aliquid a deis immortalibus hominum generi tributum. Sin autem dei neque possunt nos iuvare nec volunt nec 30 omnino curant nec, quid agamus, animadvertunt, nec est, quod ab iis ad hominum vitam permanare possit, quid est quod ullos deis immortalibus cultus, honores, preces adhibeamus? In specie autem fictae simulationis, sicut reliquae virtutes, item pietas inesse non potest, cum qua simul sanctitatem et religionem tolli necesse est, quibus sublatis perturbatio 35 vitae sequitur et magna confusio; atque haud scio an pietate adversus deos sublata fides etiam et societas generis humani et una excellentissima virtus, iustitia, tollatur.

Sunt autem alii philosophi, et ii quidem magni atque nobiles, qui deorum mente atque ratione omnem mundum administrari et regi 40 censeant, neque vero id solum, sed etiam ab isdem hominum vitae consuli et provideri. Nam et fruges et reliqua, quae terra pariat, et tempestates ac temporum varietates caelique mutationes, quibus omnia,

quae terra gignat, maturata pubescant, a dis immortalibus tribui generi humano putant, quae talia sunt, ut ea ipsa dei immortales ad usum hominum fabricati paene videantur.

Res nulla est, de qua tantopere non solum indocti, sed etiam docti dissentiant; quorum opiniones cum tam variae sint tamque inter se dissidentes, alterum fieri profecto potest, ut earum nulla, alterum certe non potest, ut plus una vera sit.

45

Qui autem requirunt, quid hac de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt, 50 quam necesse est; non enim tam auctores in disputando quam rationis momenta quaerenda sunt. Quin etiam obest plerumque iis, qui discere volunt, auctoritas eorum, qui se docere profitentur. Desinunt enim suum iudicium adhibere: id habent ratum, quod ab eo, quem probant, iudicatum vident. Nec vero probare soleo id, quod de Pythagoreis accepimus, quos 55 ferunt, si quid adfirmarent in disputando, cum ex eis quaereretur, quare ita esset, respondere solitos:,,Ipse dixit." Ipse autem erat Pythagoras. Tantum opinio praeiudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas.

20. Die Welt als Kosmos.

(Cicero, de nat. deor. II, 86-88; 98-104; 115.)

Omnium rerum, quae natura administrantur, seminator et sator et parens, ut ita dicam, atque educator et altor est mundus omniaque sicut membra et partes suas nutricatur et continet. Quodsi mundi partes natura administrantur, necesse est mundum ipsum natura administrari, cuius quidem administratio nihil habet in se, quod reprehendi possit. Ex 5 iis enim naturis, quae erant, quod effici optimum potuit, effectum est. Doceat ergo aliquis potuisse melius. Sed nemo umquam docebit; et si quis corrigere aliquid volet, aut deterius faciet aut id, quod fieri non potuerit, desiderabit.

Quodsi omnes mundi partes ita constitutae sunt, ut neque ad 10 usum meliores potuerint esse neque ad speciem pulchriores, videamus, utrum ea fortuita sint an eo statu, ut cohaerere nullo modo potuerint nisi sensu moderante divinaque providentia.

Si igitur meliora sunt ea, quae natura, quam illa, quae arte perfecta sunt, nec ars efficit quicquam sine ratione, ne natura quidem rationis 15 expers est habenda. Qui igitur convenit, signum aut tabulam pictam cum aspexeris, scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum navigii videris, non dubitare, quin id ratione atque arte moveatur, mun

dum autem, qui et has ipsas artes et earum artifices et cuncta com20 plectatur, consilii et rationis esse expertem putare? Quodsi in Scythiam aut in Britanniam sphaeram aliquis tulerit hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conversiones idem efficiunt in sole et in luna et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in caelo singulis diebus et noctibus, quis in illa barbaria dubitet, quin ea sphaera 25 sit perfecta ratione? Hi autem dubitant de mundo, ex quo et oriuntur et fiunt omnia, casune ipse sit effectus an ratione ac mente divina, et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis sphaerae conversionibus quam naturam in efficiendis!

Ac principio terra universa cernatur, locata in media sede mundi, 30 solida et globosa, vestita floribus, herbis, arboribus, frugibus, quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur. Adde huc fontium gelidas perennitates, liquores perlucidos amnium, riparum vestitus viridissimos, speluncarum concavas altitudines, saxorum asperitates, impendentium montium altitudines immensitatesque camporum; adde etiam 35 reconditas auri argentique venas infinitamque vim marmoris. Quae vero et quam varia genera bestiarum vel cicurum vel ferarum, qui volucrium lapsus atque cantus, qui pecudum pastus, quae vita silvestrium! Quid iam de hominum genere dicam, qui quasi cultores terrae constituti non patiuntur eam nec immanitate beluarum efferari nec stirpium asperitate 40 vastari quorumque operibus agri, insulae litoraque collucent distincta tectis et urbibus? Quae si, ut animis, sic oculis videre possemus, nemo cunctam intuens terram de divina ratione dubitaret.

At vero quanta maris est pulchritudo: quae species universi, quae multitudo et varietas insularum, quae amoenitates orarum ac litorum! 45.Ipsum autem mare sic terram appetens litoribus alludit, ut una ex duabus naturis conflata videatur. Exin mari finitumus aër die et nocte distinguitur; isque tum extenuatus sublime fertur, tum autem concretus in nubes cogitur umoremque colligens terram auget imbribus, tum effluens huc et illuc ventos efficit.

50

Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus omnia cingens et coërcens complexus caeli, qui idem aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus ordinatos definiunt. E quibus sol, cuius magnitudine multis partibus terra superatur, circum eam ipsam volvitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit et — modo 55 accedens, tum autem recedens binas in singulis annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram, tum vicissim laetificat, ut cum caelo hilarata videatur.

Luna autem, quae est, ut ostendunt mathematici, maior quam dimidia pars terrae, isdem spatiis vagatur, quibus sol, sed tum congrediens cum sole, tum digrediens, et eam lucem, quam a sole accepit, mittit in terras et 60 varias ipsa lucis mutationes habet; atque etiam tum subiecta atque opposita soli radios eius et lumen obscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est e regione solis, interpositu interiectuque terrae repente deficit. Isdemque spatiis eae stellae, quas vagas dicimus, circum terram feruntur eodemque modo oriuntur et occidunt, quarum motus tum incitantur, tum 65 retardantur, saepe etiam insistunt. Quo spectaculo nihil potest admirabilius esse, nihil pulchrius. Sequitur stellarum inerrantium maxima multitudo, quarum ita discripta distinctio est, ut ex notarum figurarum similitudine nomina invenerint. Hic tantus caeli ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere concursantibus potuisse effici cuiquam sano videri 70 potest?

21. Naturbetrachtung und Lebenszweck.

(Seneca, natur. quaest. I, praefat. 3-4.)

Equidem rerum naturae gratias ago, cum illam non ab hac parte video, qua publica est, sed cum secretiora eius intravi: cum disco, quae universi materia sit, quis auctor aut custos, quid sit deus, totus in se intendat an ad nos aliquando respiciat, faciat cotidie aliquid an semel fecerit, pars mundi sit an mundus, liceat illi hodieque decernere et ex lege fatorum 5 aliquid derogare an maiestatis diminutio sit et confessio erroris mutanda fecisse. Nisi ad haec admitterer, non tanti fuerat nasci. Quid enim erat, cur in numero viventium me positum esse gauderem? An ut cibos et potiones percolarem? Ut hoc corpus causarium periturumque, nisi subinde impleatur, farcirem et viverem aegri minister? Ut mortem timerem, cui uni omnes 10 nascimur? Detrahe hoc inaestimabile bonum, non est vita tanti, ut sudem, ut aestuem. O quam res est contempta homo, nisi supra humana surrexerit!

22. Ahnungen und Träume.

(Cicero, de divin. I, 1-7; 56–57; 75-77; 124-128.)

1. Die Verbreitung des Glaubens.

Vetus opinio est iam usque ab heroicis ducta temporibus, eaque et ́ populi Romani et omnium gentium firmata consensu, versari quandam inter homines divinationem, quam Graeci μavτixýv appellant, id est praesensionem et scientiam rerum futurarum. Magnifica quaedam res et

5 salutaris, si modo est ulla, quaque proxime ad deorum vim natura mortalis possit accedere.

Gentem quidem nullam video neque tam humanam atque doctam, neque tam immanem tamque barbaram, quae non significari futura et a quibusdam intellegi praedicique posse censeat. Principio Assyrii, 10 ut ab ultumis auctoritatem repetam, propter planitiam magnitudinemque regionum, quas incolebant, cum caelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur, traiectiones motusque stellarum observitaverunt, quibus notatis, quid cuique significaretur, memoriae prodiderunt. Qua in natione Chaldaei — non ex artis, sed ex gentis vocabulo 15 nominati- diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset. Eandem artem etiam Aegyptii innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur. Cilicum autem et Pisidarum gens et his finituma Pamphylia, quibus nationibus praefuimus ipsi, volatibus avium cantibusque ut certissi20 mis signis declarari res futuras putant. Quam vero Graecia coloniam misit in Aeoliam, Ioniam, Asiam, Siciliam, Italiam sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo? Aut quod bellum susceptum ab ea sine consilio deorum est?

Nec unum genus est divinationis publice privatimque celebratum. 25 Nam, ut omittam ceteros populos, noster quam multa genera complexus est! Principio huius urbis parens Romulus non solum auspicato urbem condidisse, sed ipse etiam optumus augur fuisse traditur. Deinde et reliqui reges auguribus usi, et exactis regibus nihil publice sine auspiciis nec domi nec militiae gerebatur. Cumque magna vis videretur esse in 30 haruspicum disciplina, omnem hanc ex Etruria scientiam adhibebant, ne genus esset ullum divinationis, quod neglectum ab iis videretur. Et cum duobus modis animi sine ratione et scientia motu ipsi suo soluto et libero incitarentur - uno furente, altero somniante, furoris divinationem Sibyllinis maxime versibus contineri arbitrati eorum decem interpretes 35 delectos e civitate esse voluerunt. Nec vero somnia graviora, si quae ad rem publicam pertinere visa sunt, neglecta sunt. Quin etiam memoria nostra templum Iunonis Sospitae L. Iulius, qui cum P. Rutilio consul fuit, de senatus sententia refecit ex Caeciliae, Baliarici filiae, somnio.

Atque haec, ut ego arbitror, veteres rerum magis eventis moniti 40 quam ratione docti probaverunt. Philosophorum vero exquisita quaedam argumenta, cur esset vera divinatio, collecta sunt. E quibus, ut de antiquissumis lequar, Colophonius Xenophanes unus, qui deos esse diceret, divinationem funditus sustulit. Reliqui vero omnes praeter Epicurum

« ForrigeFortsæt »