Billeder på siden
PDF
ePub

gressi recluderent humum; et utrisque adfuit fortuna. Caesar pergit introrsus, populatur, excindit non ausum congredi hostem aut, sicubi restiterat, statim pulsum nec umquam magis, ut ex captivis cognitum est, paventem. Quippe invictos et nullis casibus superabiles Romanos 235 praedicabant, qui perdita classe, amissis armis, post constrata equorum virorumque corporibus litora eadem virtute, pari ferocia et velut aucti numero inrupissent.

Reductus inde in hiberna miles, laetus animi, quod adversa maris expeditione prospera pensavisset. Addidit munificentiam Caesar, quantum 240 quis damni professus erat, exsolvendo.

10. Marbod.

(Velleius Paterculus, hist. Roman. II, 108-110.)

Nihil erat iam in Germania, quod vinci posset, praeter gentem Marcomannorum, quae Maroboduo duce excita sedibus suis atque in interiora refugiens incinctos Hercynia silva campos incolebat. Nulla festinatio huius viri mentionem transgredi debet. Maroboduus, genere nobilis, corpore praevalens, animo ferox, natione magis quam ratione barbarus, non 5 tumultuarium neque fortuitum neque mobilem et ex voluntate parentium constantem inter suos occupavit principatum, sed certum imperium vimque regiam complexus animo statuit avocata procul a Romanis gente sua eo progredi, ubi, cum propter potentiora arma refugisset, sua faceret potentissima. Occupatis igitur, quos praediximus, locis finitimos omnes aut bello 10 domuit aut condicionibus iuris sui fecit. Imperium perpetuis exercitiis paene ad Romanae disciplinae formam redactum brevi in eminens et nostro quoque imperio timendum perduxit fastigium gerebatque se ita adversus Romanos, ut neque bello nos lacesseret et tamen satis ostenderet, si lacesseretur, superesse sibi vim ac voluntatem resistendi.

[ocr errors]

15

Hunc virum et hanc regionem diversis e partibus Ti. Caesar adgredi statuit. Sentio Saturnino mandatum, ut per Chattos excisis continentibus Hercyniae silvis legiones Boiohaemum id regioni, quam incolebat Maroboduus, nomen est duceret; ipse a Carnunto, qui locus Norici regni proximus ab hac parte erat, exercitum, qui in Illyrico merebat, 20 ducere in Marcomannos orsus est.

Rumpit interdum, interdum moratur proposita hominum Fortuna. Praeparaverat iam hiberna Caesar ad Danubium admotoque exercitu non plus quam quinque dierum iter a primis hostium aberat legionesque se, quas Saturninum admovere placuerat, paene aequali divisae intervallo ab 25

hoste intra paucos dies in praedicto loco cum Caesare iuncturae erant, cum universa Pannonia arma corripuit. Tum necessaria gloriosis praeposita, neque tutum visum abdito in interiora exercitu vacuam tam vicino hosti relinquere Italiam.

II. Marbods Ende.

(Tacitus, ann. II, 62-63.)

Erat inter Gotones nobilis iuvenis, nomine Catualda, profugus olim vi Marobodui et tunc dubiis rebus eius ultionem ausus. Is valida manu fines Marcomannorum ingreditur corruptisque primoribus ad societatem inrumpit regiam castellumque iuxta situm. Veteres illic Sueborum praedae 5 et nostris e provinciis lixae ac negotiatores reperti, quos ius commercii, dein cupido augendi pecuniam, postremum oblivio patriae suis quemque ab sedibus hostilem in agrum transtulerat. Maroboduo undique deserto non aliud subsidium quam misericordia Caesaris fuit. Transgressus Danuvium, qua Noricam provinciam praefluit, scripsit Tiberio non ut 10 profugus aut supplex, sed ex memoria prioris fortunae: nam multis nationibus clarissimum quondam regem ad se vocantibus Romanam amicitiam praetulisse. Responsum a Caesare: tutam ei honoratamque sedem in Italia fore, si maneret; sin rebus eius aliud conduceret, abiturum fide, qua venisset. Ceterum apud senatum disseruit non Philippum 15 Atheniensibus, non Pyrrhum aut Antiochum populo Romano perinde metuendos fuisse. Et Maroboduus quidem Ravennae habitus, si quando insolescerent Suebi, quasi rediturus in regnum ostentabatur. Sed non excessit Italia per duodeviginti annos consenuitque multum imminuta claritate ob nimiam vivendi cupidinem.

12. Der Tod des Arminius.

(Tacitus, ann. II, 88.)

Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum Adgandestrii, principis Chattorum, lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat, si patrandae neci venenum mitteretur; responsumque esse non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Ro5 manum hostes suos ulcisci. Qua gloria aequabat se Tiberius priscis imperatoribus, qui venenum in Pyrrhum regem vetuerant prodiderantque.

Ceterum Arminius abscedentibus Romanis et pulso Maroboduo regnum adfectans libertatem popularium adversam habuit, petitusque armis cum

varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit: liberator haud dubie Germaniae et qui non primordia populi Romani, sicut 10 alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit; proeliis ambiguus, bello non victus. Septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit, caniturque adhuc barbaras apud gentes, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis haud perinde celebris, dum vetera extollimus recentium incuriosi.

13. Bärenfänger in Germanien.

(Corp. insc. Lat. XIII, 12048; 8639; 5243.)

a) Deanae sacrum.

[M.] Tarquitius, [M.] filius, Camilia, Restutus Pisauro,
Centurio legionis I. Minerviae Piae Fidelis,
Intra menses sex captis ursis numero quinquaginta
Votum solvit lubens merito.

b) Deo Silvano Cessorinius Ammausius,

Ursarius legionis XXX. Ulpiae Victricis Severianae Alexandrianae, Votum solvit lubens merito.

c) Deae Dianae et Silvano ursarii posuerunt ex voto.

14. Eine Rekordleistung eines Germanen im Schwimmen und Schießen.

15.

(Corp. inscr. Lat. III, 3676.)

Ille ego Pannoniis quondam notissimus oris
Inter mille viros fortis primusque Batavos,
Hadriano potui qui iudice vasta profundi
Aequora Danuvii cunctis transnare sub armis
Emissumque arcu, dum pendet in aëre telum
Ac redit, ex alia fixi fregique sagitta:

Hic situs, hic memori saxo mea facta sacravi.

Eine reiche Stiftung für die Stadt Mainz.

(Corp. inscr. Lat. XIII, 6705.)

In honorem domus divinae.

Iovi Optimo Maximo Conservatori.

Arcum et porticum, quos Dativius Victor, decurio civitatis Taunensium,

15

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

In oh tumolo requiescet in pace bone memorie Leo.
Vixet annus XXXXXII; transiet nono ids Ohtuberes.

17. Germanische Götter in römischem Gewande. (Germania IV, S. 83. - Corp. inscr. Lat. XIII, 6619; 7789.)

a) In honorem domus divinae.

Mercurio Cimbriano aedem cum signo

Tettius Perpetuius Carus

Votum solvit laetus, lubens, merito.

b) Herculi maliator[i].

c) Iovi Optimo Maximo et Genio loci,
Marti, Herculi, Mercurio, Ambiomarcis

Milites legionis XXX. Ulpiae Victricis,

M. Ulpius Panno, T. Mansuetius Marcus, M. Ulpius Lellauvo,

T. Aurelius Lavinus

Votum solverunt lubentes merito.

18. Gottesahnen.

(Seneca, epist. IV, 12, 2—5.)

Bonus vir sine deo nemo est. An potest aliquis supra fortunam nisi ab illo adiutus exsurgere? Ille dat consilia magnifica et erecta. In unoquoque virorum bonorum

quis deus incertum est, habitat deus.

Si tibi occurrerit vetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens 5 lucus et conspectum caeli ramorum aliorum alios protegentium umbra submovens: illa proceritas silvae et secretum loci et admiratio umbrae tam densae atque continuae fidem tibi numinis facit. Et si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis 10 suspicione percutiet. Magnorum fluminum capita veneramur; subita ex abdito vasti amnis eruptio aras habet; coluntur aquarum calentium fontes, et stagna quaedam vel opacitas vel immensa altitudo sacravit. Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, 15 ex aequo deos: non subibit te eius veneratio? Non dices: ista res maior est altiorque, quam ut credi similis huic, in quo est, corpusculo possit? Vis istuc divina descendit. Animum excellentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, quicquid timemus optamusque ridentem caelestis potentia agitat. Non potest res tanta sine adminiculo numinis 20 stare: itaque maiore sui parte illic est, unde descendit. Quemadmodum radii solis contingunt quidem terram, sed ibi sunt, unde mittuntur: sic animus magnus ac sacer et in hoc demissus, ut propius divina nossemus, conversatur quidem nobiscum, sed haeret origini suae. Illinc pendet, illuc spectat ac nititur, nostris tamquam melior interest.

[blocks in formation]

Cum multae res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatae sint, tum perdifficilis et perobscura quaestio est de natura deorum, quae et ad agnitionem animi pulcherrima est et ad moderandam religionem necesGundel, Roma Aeterna. Teil I.

3

25

15

« ForrigeFortsæt »