Billeder på siden
PDF
ePub

precatusque Drusum patrem, ut se eadem ausum libens iuvaret, lacus inde et Oceanum usque ad Amisiam flumen secunda navigatione pervehitur. Classis Amisiae ore relicta laevo amne, erratumque in eo, quod non trans40 posuit militem dextras in terras iturum. Ita plures dies efficiendis pontibus absumpti. Et eques quidem ac legiones intrepidi transiere; postremum auxiliorum agmen Batavique, dum insultant aquis artemque nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt. Metanti castra Caesari Ampsivariorum defectio a tergo nuntiatur: missus ilico Stertinius cum equite et armatura 45 levi igne et caedibus perfidiam ultus est.

Flumen Visurgis Romanos Cheruscosque interfluebat. Eius in ripa cum ceteris primoribus Arminius adstitit quaesitoque, an Caesar venisset, postquam adesse responsum est, ut liceret cum fratre conloqui, oravit. Erat is in exercitu cognomento Flavus, insignis fide et amisso per vulnus 50 oculo paucis ante annis duce Tiberio. Tum permissu imperatoris deducitur a Stertinio progressusque salutatur ab Arminio. Qui amotis stipatoribus, ut sagittarii nostra pro ripa dispositi abscederent, postulat et, postquam digressi, unde ea deformitas oris interrogat fratrem. Illo locum et proelium referente, quodnam praemium recepisset, exquirit. Flavus 55 aucta stipendia, torquem et coronam aliaque militaria dona memorat, inridente Arminio vilia servitii pretia. Exim diversi ordiuntur, hic magnitudinem Romanam, opes Caesaris et victis graves poenas, in deditionem venienti paratam clementiam, neque coniugem et filium eius hostiliter haberi: ille fas patriae, libertatem avitam, Germaniae deos, 60 matrem precum sociam; ne propinquorum et adfinium, denique gentis suae desertor et proditor quam imperator esse mallet. Paulatim inde ad iurgia prolapsi, quo minus pugnam consererent, ne flumine quidem interiecto cohibebantur, ni Stertinius adcurrens plenum irae armaque et equum poscentem Flavum attinuisset. Cernebatur contra minitabundus 65 Arminius proeliumque denuntians. Nam pleraque Latino sermone interiaciebat, ut qui Romanis in castris ductor popularium meruisset.

Postero die Germanorum acies trans Visurgim stetit. Caesar nisi pontibus praesidiisque impositis dare in discrimen legiones haud imperatorium ratus equitem vado tramittit. Praefuere Stertinius et e numero 70 primipilarium Aemilius. Qua celerrimus amnis, Chariovalda dux Batavorum erupit. Eum Cherusci fugam simulantes in planitiem saltibus circumiectam traxere. Dein undique effusi trudunt adversos, instant cedentibus collectosque in orbem proturbant. Chariovalda diu sustentata hostium saevitia hortatus suos, ut ingruentes catervas globo perfringerent, atque ipse 75 densissimos inrumpens congestis telis et suffosso equo labitur, ac multi

[ocr errors]

nobilium circa. Ceteros vis sua aut equites cum Stertinio Aemilioque subvenientes periculo exemere.

Caesar transgressus Visurgim indicio perfugae cognoscit delectum ab Arminio locum pugnae; convenisse et alias nationes in silvam Herculi sacram ausurosque nocturnam castrorum oppugnationem. Habita indici 80 fides, et cernebantur ignes; suggressique propius speculatores audiri fremitum equorum immensique et inconditi agminis murmur attulere. Igitur propinquo summae rei discrimine explorandos militum animos ratus, quonam id modo incorruptum foret, secum agitabat. Tribunos et centuriones laeta saepius quam comperta nuntiare, libertorum servilia ingenia, 85 amicis inesse adulationem; si contio vocetur, illic quoque, quae pauci incipiant, reliquos adstrepere. Penitus noscendas mentes, cum secreti et incustoditi inter militares cibos spem aut metum proferrent. Nocte coepta egressus augurali comite uno, contectus umeros ferina pelle, adit castrorum vias, adsistit tabernaculis fruiturque fama sui, cum hic no- 90 bilitatem ducis, decorem alius, plurimi patientiam, comitatem, per seria per iocos eundem animum laudibus ferrent reddendamque gratiam in acie faterentur, simul perfidos et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos. Inter quae unus hostium, Latinae linguae sciens, acto ad vallum equo voce magna coniuges et agros et stipendii in dies, donec bellaretur, 95 sestertios centenos, si quis transfugisset, Arminii nomine pollicetur. Incendit ea contumelia legionum iras: veniret dies, daretur pugna; sumpturum militem Germanorum agros, tracturum coniuges; accipere omen et matrimonia ac pecunias hostium praedae destinare. Tertia ferme vigilia adsultatum est castris sine coniectu teli, postquam crebras pro munimentis 100 cohortes et nihil remissum sensere.

Nox eadem laetam Germanico quietem tulit, viditque se operatum et sanguine sacri respersa praetexta pulchriorem aliam manibus aviae Augustae accepisse. Auctus omine vocat contionem et quae sapientia provisa aptaque imminenti pugnae disserit: non campos modo militi 105 Romano ad proelium bonos, sed si ratio adsit, silvas et saltus. Nec enim immensa barbarorum scuta, enormes hastas inter truncos arborum et enata humo virgulta perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina. Denserent ictus, ora mucronibus quaererent: non loricam Germano, non galeam, ne scuta quidem ferro nervove firmata, sed viminum 110 textus vel tenues et fucatas colore tabulas. Primam utcumque aciem hastatam, ceteris praeusta aut brevia tela. Iam corpus ut visu torvum et ad brevem impetum validum, sic nulla vulnerum patientia. Sine pudore flagitii, sine cura ducum abire, fugere; pavidos adversis, inter secunda

115 non divini, non humani iuris memores. Si taedio viarum ac maris finem cupiant, hac acie parari: propiorem iam Albim quam Rhenum. Orationem ducis secutus militum ardor, signumque pugnae datum.

Nec Arminius aut ceteri Germanorum proceres omittebant suos quisque testari: hos esse Romanos Variani exercitus fugacissimos, qui ne bellum 120 tolerarent, seditionem induerint. Classem quippe et avia Oceani quaesita, ne quis venientibus occurreret, ne pulsos premeret: sed ubi miscuerint manus, inane victis ventorum remorumve subsidium. Meminissent modo avaritiae, crudelitatis, superbiae. Aliud sibi reliquum, quam tenere libertatem aut mori ante servitium?

125

Sic accensos et proelium poscentes in campum, cui Idisiaviso nomen, deducunt. Is medius inter Visurgim et colles, ut ripae fluminis cedunt aut prominentia montium resistunt, inaequaliter sinuatur. Pone tergum insurgebat silva editis in altum ramis et pura humo inter arborum truncos. Campum et prima silvarum barbara acies tenuit; soli Cherusci iuga in130 sedere, ut proeliantibus Romanis desuper incurrerent. Noster exercitus sic incessit: auxiliares Galli Germanique in fronte, post quos pedites sagittarii; dein quattuor legiones et cum duabus praetoriis cohortibus ac delecto equite Caesar; exim totidem aliae legiones et levis armatura cum equite sagittario ceteraeque sociorum cohortes.

135

Visis Cheruscorum catervis, quae per ferociam proruperant, Caesar validissimos equitum incurrere latus, Stertinium cum ceteris turmis circumgredi tergaque invadere iubet, ipse in tempore adfuturus. Interea pulcherrimum augurium, octo aquilae petere silvas et intrare visae, imperatorem advertere. Exclamat: irent, sequerentur Romanas aves, propria legionum 140 numina. Simul pedestris acies infertur et praemissus eques postremos ac latera impulit. Mirumque dictu, duo hostium agmina diversa fuga, qui silvam tenuerant, in aperta, qui campis adstiterant, in silvam ruebant. Medii inter hos Cherusci collibus detrudebantur, inter quos insignis Arminius manu, voce, vulnere sustentabat pugnam. Incubueratque sagit145 tariis illa rupturus, ni Raetorum Vindelicorumque et Gallicae cohortes signa obiecissent. Nisu tamen corporis et impetu equi pervasit, oblitus faciem suo cruore, ne nosceretur. Quidam adgnitum a Chaucis inter auxilia Romana agentibus emissumque tradiderunt. Virtus seu fraus eadem Inguiomero effugium dedit. Ceteri passim trucidati. Plerosque tranare 150 Visurgim conantes iniecta tela aut vis fluminis operuere; quidam turpi fuga in summa arborum nisi ramisque se occultantes admotis sagittariis per ludibrium figebantur; alios prorutae arbores adflixere.

Magna ea victoria neque cruenta nobis fuit. Quinta ab hora diei

ad noctem caesi hostes decem milia passuum cadaveribus atque armis opplevere, repertis inter spolia eorum catenis, quas in Romanos ut non 155 dubio eventu portaverant. Miles in loco proelii Tiberium imperatorem salutavit struxitque aggerem et in modum tropaeorum arma subscriptis victarum gentium nominibus imposuit.

Haud perinde Germanos vulnera, luctus, excidia quam ea species dolore et ira adfecit. Qui modo abire sedibus, trans Albim concedere 160 parabant, pugnam volunt, arma rapiunt. Plebes primores, iuventus senes agmen Romanum repente incursant, turbant. Postremo deligunt locum flumine et silvis clausum, arta intus planitie et umida. Silvas quoque profunda palus ambibat, nisi quod latus unum Angrivarii lato aggere extulerant, quo a Cheruscis dirimerentur. Hic pedes adstitit: equitem 165 propinquis lucis texere, ut ingressis silvam legionibus a tergo foret.

Nihil ex his Caesari incognitum. Consilia, locos noverat astusque hostium in perniciem ipsis vertebat. Seio Tuberoni legato tradit equitem campumque. Peditum aciem ita instruxit, ut pars aequo in silvam aditu incederet, pars obiectum aggerem eniteretur. Quod arduum sibi, cetera 170 legatis permisit. Quibus plana evenerant, facile inrupere: quis impugnandus agger, ut si murum succederent, gravibus superne ictibus conflictabantur. Sensit dux imparem comminus pugnam remotisque paulum legionibus funditores libritoresque proturbare hostem iubet. Missae e tormentis hastae; quantoque conspicui magis propugnatores, tanto pluribus vulneribus 175 deiecti. Primus Caesar cum praetoriis cohortibus capto vallo dedit impetum in silvas. Conlato illic gradu certatum. Hostem a tergo palus, Romanos flumen aut montes claudebant: utrisque necessitas in loco, spes in virtute, salus ex victoria.

Nec minor Germanis animus. Sed genere pugnae et armorum 180 superabantur, cum ingens multitudo artis locis praelongas hastas non protenderet, non colligeret neque adsultibus et velocitate corporum uteretur, contra miles, cui scutum pectori adpressum et insidens capulo manus, latos barbarorum artus, nuda ora foderet viamque strage hostium aperiret, imprompto iam Arminio ob continua pericula, sive illum recens 185 acceptum vulnus tardaverat. Quin et Inguiomerum fortuna magis quam virtus deserebat. Et Germanicus, quo magis adgnosceretur, detraxerat tegimen capiti orabatque: insisterent caedibus; nil opus captivis, solam internicionem gentis finem bello fore. Iamque sero diei subducit ex acie legionem faciendis castris, ceterae ad noctem cruore hostium satiatae 190 sunt. Equites ambigue certavere.

Laudatis pro contione victoribus Caesar congeriem armorum struxit,

superbo cum titulo: debellatis inter Rhenum Albimque nationibus exercitum Tiberii Caesaris ea monimenta Marti et Iovi et Augusto sacravisse. 195 De se nihil addidit, metu invidiae an ratus conscientiam facti satis esse. Mox bellum in Ampsivarios Stertinio mandat, ni deditionem properavissent. Atque illi supplices veniam accepere.

Sed aestate iam adulta legionum aliae itinere terrestri in hibernacula remissae, plures Caesar classi impositas per flumen Amisiam Oceano 200 invexit. Ac primo placidum aequor mille navium remis strepere aut velis impelli. Mox atro nubium globo effusa grando, simul variis undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen impedire; milesque pavidus et casuum maris ignarus, dum turbat nautas vel intempestive iuvat, officia prudentium corrumpebat. Omne dehinc caelum et mare 205 omne in austrum cessit, qui immenso nubium tractu validus et rigore vicini septentrionis horridior rapuit disiecitque naves in aperta Oceani aut insulas saxis abruptis vel per occulta vada infestas. Quibus paulum aegreque vitatis, postquam mutabat aestus eodemque quo ventus ferebat, non · adhaerere ancoris, non exhaurire inrumpentes undas poterant. Equi, 210 iumenta, sarcinae, etiam arma praecipitantur, quo levarentur alvei manantes per latera et fluctu superurgente. Quanto violentior cetero mari Oceanus et truculentia caeli praestat Germania, tantum illa clades novitate et magnitudine excessit. Pars navium haustae sunt, plures apud insulas longius sitas eiectae; milesque fame absumptus, nisi quos 215 corpora equorum eodem elisa toleraverant. Sola Germanici triremis Chaucorum terram adpulit. Quem per omnes illos dies noctesque apud scopulos et prominentes oras, cum se tanti exitii reum clamitaret, vix cohibuere amici, quominus eodem mari oppeteret. Tandem relabente aestu et secundante vento claudae naves raro remigio aut intentis 220 vestibus et quaedam a validioribus tractae revertere; quas raptim refectas misit, ut scrutarentur insulas. Collecti ea cura plerique; multos Ampsivarii nuper in fidem accepti redemptos ab interioribus reddidere, quidam in Britanniam rapti et remissi a regulis. Ut quis ex longinquo revenerat, miracula narrabant, vim turbinum et inauditas volucres, monstra 225 maris, ambiguas hominum et beluarum formas, visa sive ex metu credita.

Sed fama classis amissae ut Germanos ad spem belli, ita Caesarem ad coercendum erexit. C. Silio cum triginta peditum, tribus equitum milibus ire in Chattos imperat. Ipse maioribus copiis Marsos inrumpit, quorum dux Mallovendus nuper in deditionem acceptus propinquo luco 230 defossam Varianae legionis aquilam modico praesidio servari indicat. Missa extemplo manus, quae hostem a fronte eliceret, alii, qui terga circum

« ForrigeFortsæt »