Billeder på siden
PDF
ePub

cibus campis imponeret, incedunt maestos locos visuque ac memoria deformes. Prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant; dein semiruto vallo, humili fossa accisae 10 iam reliquiae consedisse intellegebantur; medio campi albentia ossa, ut fugerant, ut restiterant, disiecta vel aggerata. Adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora. Lucis propinquis barbarae arae, apud quas tribunos ac primorum ordinum centuriones mactaverant. Et cladis eius superstites, pugnam aut vincula 15 elapsi, referebant: hic cecidisse legatos, illic raptas aquilas; primum ubi vulnus Varo adactum, ubi infelici dextera et suo ictu mortem invenerit; quo tribunali contionatus Arminius, quot patibula captivis, quae scrobes, utque signis et aquilis per superbiam inluserit.

Igitur Romanus, qui aderat, exercitus sextum post cladis annum 20 trium legionum ossa nullo noscente, alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnes ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi condebant. Primum exstruendo tumulo caespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius.

7. Der Chattenkrieg des Germanicus im Jahre 15 n. Chr.

(Tacitus, ann. I, 56.)

25

Germanicus quattuor legiones, quinque auxiliarium milia et tumultuarias catervas Germanorum cis Rhenum colentium Caecinae tradit. Totidem legiones, duplicem sociorum numerum ipse ducit positoque castello super vestigia paterni praesidii in monte Tauno expeditum exercitum in Chattos rapit L. Apronio ad munitiones viarum et fluminum relicto. 5 Nam-rarum illi caelo-siccitate et amnibus modicis inoffensum iter properaverat, imbresque et fluminum auctus regredienti metuebantur. Sed Chattis adeo improvisus advenit, ut, quod imbecillum aetate ac sexu, statim captum aut trucidatum sit. Iuventus flumen Adranam nando tramiserat Romanosque pontem coeptantes arcebant. Dein tormentis sagittisque pulsi 10 temptatis frustra condicionibus pacis, cum quidam ad Germanicum perfugissent, reliqui omissis pagis vicisque in silvas disperguntur. Caesar incenso Mattio id genti caput - aperta populatus vertit ad Rhenum non auso hoste terga abeuntium lacessere, quod illi moris, quotiens astu magis quam per formidinem cessit. Fuerat animus Cheruscis iuvare 15 Chattos, sed exterruit Caecina huc illuc ferens arma; et Marsos congredi ausos prospero proelio cohibuit.

[ocr errors]

8. Gefahrvoller Rückzug durch Germaniens Wälder.,

(15 n. Chr.)

(Tacitus, ann. I, 63-70.)

Reducto ad Amisiam exercitu Germanicus legiones classe, ut advexerat, reportat; pars equitum litore Oceani petere Rhenum iussa; Caecina, qui suum militem ducebat, monitus, quamquam notis itineribus regrederetur, pontes longos quam maturrime superare. Angustus is trames 5 vastas inter paludes et quondam a L. Domitio aggeratus, cetera limosa, tenacia gravi caeno aut rivis incerta erant; circum silvae paulatim adclives, quas tum Arminius iinplevit, compendiis viarum et cito agmine onustum sarcinis armisque militem cum antevenisset.

Caecinae dubitanti, quonam modo ruptos vetustate pontes reponeret 10 simulque propulsaret hostem, castra metari in loco placuit, ut opus et alii proelium inciperent. Barbari perfringere stationes seque inferre munitoribus nisi lacessunt, circumgrediuntur, occursant. Miscetur operantium bellantiumque clamor. Et cuncta pariter Romanis adversa: locus uligine profunda, idem ad gradum instabilis, procedentibus lubricus, corpora gravia loricis; 15 neque librare pila inter undas poterant. Contra Cheruscis sueta apud paludes proelia, procera membra, hastae ingentes ad vulnera facienda quamvis procul. Nox demum inclinantes iam legiones adversae pugnae exemit. Germani ob prospera indefessi, ne tum quidem sumpta quiete, quantum aquarum circum surgentibus iugis oritur, vertere in subiecta; mersaque 20 humo et obruto, quod effectum operis, duplicatus militi labor. Quadragesimum id stipendium Caecina parendi aut imperitandi habebat, secundarum ambiguarumque rerum sciens eoque interritus. Igitur futura volvens non aliud repperit, quam ut hostem silvis coerceret, donec saucii quantumque gravioris agminis anteirent. Nam medio montium et paludum porrige25 batur planities, quae tenuem aciem pateretur. Deliguntur legiones quinta dextro lateri, unetvicesima in laevum, primani ducendum ad agmen, vicesimanus adversum secuturos.

Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantes saltus complerent, apud 30 Romanos invalidi ignes, interruptae voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent tentoriis insomnes magis quam pervigiles. Ducemque terruit dira quies: nam Quintilium Varum sanguine oblitum et paludibus emersum cernere et audire visus est velut vocantem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse.

Coepta luce missae in latera legiones, metu an contumacia, locum 35 deseruere capto propere campo umentia ultra. Neque tamen Arminius, quamquam libero incursu, statim prorupit, sed ut haesere caeno fossisque impedimenta, turbati circum milites, incertus signorum ordo, utque tali in tempore sibi quisque properus et lentae adversum imperia aures, inrumpere Germanos iubet clamitans:,,En Varus eodemque iterum fato vinctae 40 legiones!" Simul haec et cum delectis scindit agmen equisque maxime vulnera ingerit. Illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis rectoribus disicere obvios, proterere iacentes. Plurimus circa aquilas labor, quae neque ferri adversum ingruentia tela neque figi limosa humo poterant. Caecina dum sustentat aciem, suffosso equo delapsus circum- 45 veniebatur, ni prima legio sese opposuisset. Iuvit hostium aviditas omissa caede praedam sectantium, enisaeque legiones vesperascente die in aperta et solida. Neque is miseriarum finis: struendum vallum, petendus agger amissa magna ex parte, per quae egeritur humus aut exciditur caespes; non tentoria manipulis, non fomenta sauciis. Infectos caeno aut cruore 50 cibos dividentes funestas tenebras et tot hominum milibus unum iam reliquum diem lamentabantur.

Forte equus abruptis vinculis vagus et clamore territus quosdam occurrentium obturbavit. Tanta inde consternatio inrupisse Germanos credentium, ut cuncti ruerent ad portas, quarum decumana maxime pete- 55 batur aversa hosti et fugientibus tutior. Caecina comperto vanam esse formidinem, cum tamen neque auctoritate neque precibus, ne manu quidem obsistere aut retinere militem quiret, proiectus in limine portae miseratione demum, quia per corpus legati eundum erat, clausit viam. Simul tribuni et centuriones falsum pavorem esse docuerunt. Tunc contractos in principia 60 iussosque dicta cum silentio accipere temporis ac necessitatis monet: unam in armis salutem, sed ea consilio temperanda manendumque intra vallum, donec expugnandi hostes spe propius succederent; mox undique erumpendum; illa eruptione ad Rhenum perveniri. Quod si fugerent, plures silvas, profundas magis paludes, saevitiam hostium superesse; at victoribus 65 decus, gloriam. Quae domi cara, quae in castris honesta, memorat; reticuit de adversis. Equos dehinc, orsus a suis, legatorum tribunorumque nulla ambitione fortissimo cuique bellatori tradit, ut hi, mox pedes in hostem invaderent.

Haud minus inquies Germanus spe, cupidine et diversis ducum 70 sententiis agebat, Arminio sinerent egredi egressosque rursum per umida et impedita circumvenirent suadente, atrociora Inguiomero et laeta barbaris, ut vallum armis ambirent: promptam expugnationem, plures captivos,

incorruptam praedam fore. Igitur orta die proruunt fossas, iniciunt crates, 75 summa valli prensant. Postquam haesere munimentis, datur cohortibus signum, cornuaque ac tubae concinuere. Exim clamore et impetu tergis Germanorum circumfunduntur exprobrantes non hic silvas nec paludes, sed aequis locis aequos deos. Hosti facile excidium et paucos ac semermos cogitanti sonus tubarum, fulgor armorum-quanto inopina, tanto maiora80 offunduntur, cadebantque, ut rebus secundis avidi, ita adversis incauti. Arminius integer, Inguiomerus post grave vulnus pugnam deseruere. Vulgus trucidatum est, donec ira et dies permansit. Nocte demum reversae legiones, quamvis plus vulnerum, eadem ciborum egestas fatigaret, vim, sanitatem, copias, cuncta in victoria habuere.

85 Pervaserat interim circumventi exercitus fama et infesto Germanorum agmine Gallias peti; ac ni Agrippina impositum Rheno pontem solvi prohibuisset, erant, qui id flagitium formidine auderent. Sed femina ingens animi munia ducis per eos dies induit militibusque, ut quis inops aut saucius, vestem et fomenta dilargita est. Tradit C. Plinius, Germani90 corum bellorum scriptor, stetisse apud principium pontis laudes et grates reversis legionibus habentem.

At Germanicus legionum, quas navibus vexerat, secundam et quartam decumam itinere terrestri P. Vitellio ducendas tradit, quo levior classis vadoso mari innaret vel reciproco sideret. Vitellius primum iter 95 sicca humo aut modice adlabente aestu quietum habuit; mox impulsu aquilonis, simul sidere aequinoctii, quo maxime tumescit Oceanus, rapi agique agmen. Et opplebantur terrae: eadem freto, litori, campis facies, neque discerni poterant incerta ab solidis, brevia a profundis. Sternuntur fluctibus, hauriuntur gurgitibus; iumenta, sarcinae, corpora exanima inter100 fluunt, occursant. Permiscentur inter se manipuli modo pectore, modo ore tenus exstantes, aliquando subtracto solo disiecti aut obruti. Non vox et mutui hortatus iuvabant adversante unda; nihil strenuus ab ignavo, sapiens ab imprudenti, consilia a casu differre: cuncta pari violentia involvebantur. Tandem Vitellius in editiora enisus eodem agmen subduxit. Per105 noctavere sine utensilibus, sine igne, magna pars nudo aut mulcato corpore, haud minus miserabiles, quam quos hostis circumsidet: quippe illic etiam honestae mortis usus, his inglorium exitium. Lux reddidit terram, penetratumque ad amnem, quo Caesar classe contenderat. Impositae dein legiones, vagante fama submersas; nec fides salutis, antequam Caesarem exercitumque reducem videre.

110

9.

Der Feldzug des Germanicus im Jahre 16 n. Chr.

(Tacitus, ann. II, 5-26.)

Germanicus, quanto acriora in eum studia militum et aversa patrui voluntas, celerandae victoriae intentior, tractare proeliorum vias et quae sibi tertium iam annum belligeranti saeva vel prospera evenissent: fundi Germanos acie et iustis locis, iuvari silvis, paludibus, brevi aestate et praematura hieme; suum militem haud perinde vulneribus quam spatiis itinerum, 5 damno armorum adfici. At si mari intretur, promptam ipsis possessionem et hostibus ignotam, simul bellum maturius incipi legionesque et commeatus pariter vehi; integrum equitem equosque per ora et alveos fluminum media in Germania fore.

Igitur P. Silius et Anteius et Caecina fabricandae classi praeponuntur. 10 Mille naves sufficere visae properataeque, aliae breves, angusta puppi proraque et lato utero, quo facilius fluctus tolerarent; quaedam plánae carinis, ut sine noxa siderent; plures adpositis utrimque gubernaculis, converso ut repente remigio hinc vel illinc adpellerent; multae pontibus stratae, super quas tormenta veherentur, simul aptae ferendis equis aut 16 commeatui. Velis habiles, citae remis augebantur alacritate militum in speciem ac terrorem. Insula Batavorum, in quam convenirent, praedicta, ob faciles adpulsus accipiendisque copiis et ad transmittendum bellum opportuna. Nam Rhenus uno alveo continuus aut modicas insulas circumveniens apud principium agri Batavi velut in duos amnes dividitur servat- 20 que nomen et violentiam cursus, qua Germaniam praevehitur, donec Oceano misceatur. Ad Gallicam ripam latior et placidior adfluens cognomento Vahalem accolae dicunt vocabulum mutat Mosa flumine, eiusque immenso ore eundem in Oceanum effunditur. Sed Caesar, dum adiguntur naves, Silium legatum cum expedita 25 manu inruptionem in Chattos facere iubet. Ipse audito castellum Lupiae flumini adpositum obsideri sex legiones eo duxit. Neque Silio ob subitos imbres aliud actum, quam ut modicam praedam et Arpi, principis Chattorum, coniugem filiamque raperet, neque Caesari copiam pugnae obsessores fecere ad famam adventus eius dilapsi. Tumulum tamen nuper Varianis legionibus 30 structum et veterem aram Druso sitam disiecerant. Restituit aram honorique patris princeps ipse cum legionibus decucurrit; tumulum iterare haud visum. Et cuncta inter castellum Alisonem ac Rhenum novis limitibus aggeribusque permunita.

mox id

quoque

[ocr errors]

verso

Iamque classis advenerat, cum praemisso commeatu et distributis 35 in legiones ac socios navibus fossam, cui Drusianae nomen, ingressus

« ForrigeFortsæt »