Billeder på siden
PDF
ePub

128. Diaulus, der Arzt.

(Martialis, epigr. I, 47.)

Nuper erat medicus, nunc est vespillo Diaulus:
Quod vespillo facit, fecerat et medicus.

129. Einer eitlen Schönen.

(Martialis, epigr. I, 64.)

Bella es: novimus; et puella: verum est;
Et dives: quis enim potest negare?
Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,
Nec dives, neque bella, nec puella es!

130. Ach so!

(Martialis, epigr. V, 43.)

Thais habet nigros, niveos Laecania dentes:
Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.

131. Die Biene im Bernstein.

(Martialis, epigr. IV, 32.)

Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
Ut videatur apis nectare clausa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
Credibile est ipsam sic voluisse mori.

132. Die Ameise im Bernstein.
(Martialis, epigr. VI, 15.)

Dum Phaethontea formica vagatur in umbra,
Implicuit tenuem sucina gutta feram.
Sic modo, quae fuerat vita contempta manente,
Funeribus facta est nunc pretiosa suis.

133. Ein armer Schlucker.

(Martialis, epigr. V, 47.)

Nunquam se cenasse domi Philo iurat et hoc est: Non cenat, quoties nemo vocavit eum.

134. Treffende Pfeile.

(Martialis, epigr. VI, 61.)

Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos Meque sinus omnis, me manus omnis habet. Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit: Hoc volo; nunc nobis carmina nostra placent.

135. Einem leidenschaftlichen Sammler.

(Martialis, epigr. VII, 98.)

Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas.

[blocks in formation]

Tongilianus habet nasum: scio, non nego. Sed iam Nil praeter nasum Tongilianus habet!

138. Raffiniert!

(Martialis, epigr. VIII, 79.)

Omnes aut vetulas habes amicas
Aut turpes vetulisque foediores.
Has ducis comites trahisque tecum
Per convivia, porticus, theatra:
5 Sic formosa, Fabulla, sic puella es.

139. Jeder kehre vor seiner Tür!

(Martialis, epigr. IX, 70.)

Dixerat,,0 mores! O tempora!" Tullius olim,
Sacrilegum strueret cum Catilina nefas,

Cum gener atque socer diris concurreret armis
Maestaque civili caede maderet humus.

5 Cur nunc,,0 mores!", cur nunc,,O tempora!" dicis?
Quod tibi non placeat, Caeciliane, quid est?
Nulla ducum feritas, nulla est insania ferri:

Pace frui certa, laetitiaque licet.

Non nostri faciunt, tua quod tibi tempora sordent, 10 Sed faciunt mores, Caeciliane, - tui!

140. Ein lebensfroher Postkurier.

Flavia Antigona

vivit et convivatur

(Corp. insc. Lat. VIII, 1027.)

Dis Manibus Sacrum

Vitalis, Augusti nostri
tabellarius, vivit et convivatur

Dum sum Vitalis et vivo ego, feci sepulcrum,
Atque meos versus, dum transeo, perlego et ipse.
Diploma circavi totam regione(m) pedestrem
Et canibus prendi lepores et denique vulpes;
5 Postea potionis calices perduxi libenter.
Multa iuventutis feci, quia sum moriturus:
Quisque sapis, iuvenis, vivo tibi pone sepulcrum!

141. Der kleine Stenograph.

(Corp. inscr. Lat. XIII, 8355.)

Hoc carmen, haec ara, hic cinis
Pueri sepulcrum est Xanthiae,
Qui morte acerba raptus est,
Iam doctus in compendia
5 Tot litterarum et nominum
Notare currenti stilo,

Quot lingua currens diceret.
Iam nemo superaret legens;
Iam voce erili coeperat
10 Ad omne dictatum volans
Aurem vocare ad proximam.
Heu, morte propera concidit,
Arcana qui solus sui
Sciturus domini fuit.

142. Ein Opfer seines Berufs.

(Corp. insc. Lat. XIII, 3689.)

Qui dolet interitum, mentem soletur amore. Tollere mors vitam potuit; post fata superstes Fama viget. Periit corpus, sed nomen in ore est: Vivit, laudatur, legitur, celebratur, amatur. 5 Nuntius Augusti, velox celeri pede cursor, Cui Latiae gentis nomen patriaeque Sabinus, O crudele nefas tulit hic sine crimine mortem Damnatus. Periit deceptus fraude latronum. Nil, scelus, egisti: fama est, quae nescit obire. Posuit Turius.

10

143. Mordgeschichte.

(Corp. inscr. Lat. XIII, 7070.)

Iucundus, M. Terenti libertus, pecuarius. Praeteriens quicunque legis, consiste, viator, Et vide, quam indigne raptus inane querar. Vivere non potui plures triginta per annos;

5 Nam eripuit servus mihi vitam et [caede peracta] Ipse praecipitem sese deiecit in amnem:

Abstulit huic Moenus, quod domino eripuit.
Patronus de suo posuit.

144. Unser Töchterlein.

(Corp. inscr. Lat. XIII, 7113.)

Dis Manibus

Telesphoris et maritus eius parentes
Filiae dulcissimae.

Queri necesse est de puellula dulci.
5 Ne tu fuisses, si futura tam grata
Brevi reverti, unde nobis edita,
Nativum esset et parentibus luctu.
Semissem anni vixit et dies octo:
Rosa simul florivit et statim periit.

« ForrigeFortsæt »