128. Diaulus, der Arzt. (Martialis, epigr. I, 47.) Nuper erat medicus, nunc est vespillo Diaulus: Quod vespillo facit, fecerat et medicus. 129. Einer eitlen Schönen. (Martialis, epigr. I, 64.) 130. Ach so! (Martialis, epigr. V, 43.) Thais habet nigros, niveos Laecania dentes : Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos. 131. Die Biene im Bernstein. (Martialis, epigr. IV, 32.) Ut videatur apis nectare clausa suo. Credibile est ipsam sic voluisse mori. 132. Die Ameise im Bernstein. (Martialis, epigr. VI, 15.) Implicuit tenuem sucina gutta feram. Funeribus facta est nunc pretiosa suis. 133. Ein armer Schlucker. (Martialis, epigr. V, 47.) Nunquam se cenasse domi Philo iurat et hoc est: Non cenat, quoties nemo vocavit eum. 134. Treffende Pfeile. (Martialis, epigr. VI, 61.) Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos Meque sinus omnis, me manus omnis habet. Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit: Hoc volo; nunc nobis carmina nostra placent. 135. Einem leidenschaftlichen Sammler. (Martialis, epigr. VII, 98.) Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas. 136. Alter Wein! (Martialis, epigr. VII, 79.) 137. Zuviel des Guten. (Martialis, epigr. XII, 88.) Tongilianus habet nasum: scio, non nego. Sed iam Nil praeter nasum Tongilianus habet! 138. Raffiniert! Per convivia, porticus, theatra: 139. Jeder kehre vor seiner Tür! (Martialis, epigr. IX, 70.) Dixerat ,0 mores! O tempora!“ Tullius olim, Sacrilegum strueret cum Catilina nefas, Cum gener atque socer diris concurreret armis Maestaque civili caede maderet humus. 5 Cur nunc „O mores!", cur nunc „O tempora!“ dicis ? Quod tibi non placeat, Caeciliane, quid est ? Nulla ducum feritas, nulla est insania ferri: Pace frui certa, laetitiaque licet. Non nostri faciunt, tua quod tibi tempora sordent, Sed faciunt mores, Caeciliane, - tui! 10 140. Ein lebensfroher Postkurier. (Corp. insc. Lat. VIII, 1027.) Dis Manibus Sacrum Flavia Antigona Vitalis, Augusti nostri vivit et convivatur tabellarius, vivit et convivatur 141. Der kleine Stenograph. (Corp. inscr. Lat. XIII, 8355.) Hoc haec hic cinis Iam voce erili coeperat Aurem vocare ad proximam. 142. Ein Opfer seines Berufs. (Corp. insc. Lat. XIII, 3689.) Qui dolet interitum, mentem soletur amore. Tollere mors vitam potuit; post fata superstes Fama viget. Periit corpus, sed nomen in ore est: Vivit, laudatur, legitur, celebratur, amatur. 5 Nuntius Augusti, velox celeri pede cursor, Cui Latiae gentis nomen patriaeque Sabinus, O crudele nefas tulit hic sine crimine mortem Damnatus. Periit deceptus fraude latronum. Nil, scelus, egisti: fama est, quae nescit obire. Posuit Turius. 10 143. Mordgeschichte. (Corp. inscr. Lat. XIII, 7070.) Iucundus, M. Terenti libertus, pecuarius. Praeteriens quicunque legis, consiste, viator, Et vide, quam indigne raptus inane querar. Vivere non potui plures triginta per annos; Nam eripuit servus mihi vitam et [caede peracta] Ipse praecipitem sese deiecit in amnem: Abstulit huic Moenus, quod domino eripuit. Patronus de suo posuit. 5 |