Billeder på siden
PDF
ePub

fuisset, se in castra receperunt. Caesar iis, quos in castris retinuerat, discedendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, 125 quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt. His Caesar libertatem concessit.

3. Caesars Rheinübergänge (55 und 53 v. Chr.).

1. Im Jahre 55 v. Chr.

(Caesar, de bell. Gall. IV, 16-19.)

Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum; quarum illa fuit iustissima, quod, cum videret Germanos tam facile impelli, ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani exer5 citum Rhenum transire. Accessit etiam, quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum, quam supra commemoravi praedandi frumentandique causa Mosam transisse neque proelio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum his coniunxerat. Ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui postularent, eos, qui sibi Galliae10 que bellum intulissent, sibi dederent, responderunt: populi Romani imperium Rhenum finire. Si se invito Germanis in Galliam transire non aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum postularet? Ubii autem, qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant, 15 ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suebis premerentur, vel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum. Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti 20 opinione et amicitia populi Romani tuti esse possent. Navium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur.

Caesar his de causis, quas commemoravi, Rhenum transire decreverat; sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi summa 25 difficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat. Diebus decem, quibus materia coepta erat comportari, omni opere effecto exercitus traducitur.

Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto in fines

Sugambrorum contendit. Interim a compluribus civitatibus ad eum legati 30 veniunt; quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondet obsidesque ad se adduci iubet. At Sugambri ex eo tempore, quo pons institui coeptus est, fuga comparata hortantibus iis, quos ex Tencteris atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant suaque omnia exportaverant seque in solitudinem ac silvas abdiderant.

35.

Caesar paucos dies in eorum finibus moratus omnibus vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis se in fines Ubiorum recepit atque his auxilium suum pollicitus, si a Suebis premerentur, haec ab iis cognovit: Suebos, posteaquam per exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, 40 uxores suaque omnia in silvis deponerent atque omnes, qui arma ferre possent, unum in locum convenirent. Hunc esse delectum medium fere regionum earum, quas Suebi obtinerent; hic Romanorum adventum exspectare atque ibidem decertare constituisse. Quod ubi Caesar comperit, omnibus iis rebus confectis, quarum rerum causa traducere exercitum con- 45, stituerat, ut Germanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione liberaret, diebus omnino duodeviginti trans Rhenum consumptis satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit pontemque rescidit.

2. Im Jahre 53 v. Chr.

(Caesar, de bell. Gall. VI, 9-10; 29.)

Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros venit, duabus de causis Rhenum tranşire constituit; quarum una erat, quod Germani auxilia contra se Treveris miserant, altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. His constitutis rebus paulo supra eum locum, quo ante exercitum traduxerat, facere pontem instituit. Nota atque instituta ratione magno militum 5. studio paucis diebus opus efficitur. Firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto, ne quis ab his subito motus oreretur, reliquas copias equitatumque traducit.

Ubii, qui ante obsides dederant atque in deditionem venerant, purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, qui doceant neque auxilia ex sua civitate 10 in Treveros missa neque ab se fidem laesam. Petunt atque orant, ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum velit dari, pollicentur. Cognita Caesar causa reperit ab Suebis auxilia missa esse. Ubiorum satisfactionem accipit, aditus viasque in Suebos perquirit.

15,

Interim paucis post diebus fit ab Ubiis certior Suebos omnes in unum locum copias cogere atque iis nationibus, quae sub eorum sint imperio, denuntiare, ut auxilia peditatus equitatusque mittant. His cognitis rebus rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit. Ubiis 20 imperat, ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci; mandat, ut crebros exploratores in Suebos mittant, quaeque apud eos gerantur, cognoscant. Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt: Suebos omnes, 25 posteaquam certiores nuntii de exercitu Romanorum venerint, cum omnibus suis sociorumque copiis, quas coëgissent, penitus ad extremos fines se recepisse. Silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appelletur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Sueborum Suebosque ab Cheruscorum iniuriis incursionibusque prohibere: 30 ad eius silvae initium Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.

Caesar, postquam per Ubios exploratores comperit Suebos sese in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra demonstravimus, minime homines Germani agri culturae student, constituit non progredi 35 longius; sed, ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem ultimam pontis, quae ripas Ubiorum contingebat, in longitudinem pedum ducentorum rescindit atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque 40 eum locum munitionibus firmat. Ei loco praesidioque C. Volcacium Tullum adulescentem praeficit.

4. Die Varusschlacht.

(Velleius Paterculus, hist. Roman, II, 117-120.)

Funestae ex Germania epistulae caesi Vari trucidatarumque legionum trium totidemque alarum et sex cohortium nuntium attulerunt. Varus Quintilius inlustri magis quam nobili ortus familia, vir ingenio mitis, moribus quietus, ut corpore ita animo immobilior, otio magis castro5 rum quam bellicae adsuetus militiae; pecuniae vero quam non contemptor, Syria, cui praefuerat, declaravit, quam pauper divitem ingressus dives pauperem reliquit. Is cum exercitui, qui erat in Germania, praeesset, concepit esse homines, qui nihil praeter vocem membraque haberent hominum, quique gladiis domari non poterant, posse iure mulceri. Quo

proposito mediam ingressus Germaniam velut inter viros pacis gaudentes 10 dulcedine iurisdictionibus trahebat aestiva.

At illi, quod nisi expertus vix credat, in summa feritate versutissimi natumque mendacio genus, simulantes fictas litium series et nunc provocantes alter alterum iniuria, nunc agentes gratias, quod ea Romana iustitia finiret feritasque sua novitate incognitae disciplinae mitesceret, in 15 summam socordiam perduxere Quintilium, usque eo, ut se praetorem urbanum in foro ius dicere, non in mediis Germaniae finibus exercitui praeesse crederet. Tum iuvenis genere nobilis, manu fortis, sensu celer, ultra barbarum promptus ingenio, nomine Arminius, Sigimeri principis gentis eius filius, ardorem animi vultu oculisque praeferens, adsiduus militiae nostrae 20 prioris comes, cum iure etiam civitatis Romanae decus equestris consequens gradus, segnitia ducis in occasionem sceleris usus est haud imprudenter speculatus neminem celerius opprimi, quam qui nihil timeret, et frequentissimum initium esse calamitatis securitatem. Primo igitur paucos, mox plures in societatem consili recepit: opprimi posse Romanos et dicit et 25 persuadet, decretis facta iungit, tempus insidiarum constituit. Id Varo per virum eius gentis fidelem clarique nominis, Segestem, indicatur. At obstabant iam fata consiliis omnemque animi eius aciem praestrinxerant. Quippe ita se res habet, ut plerumque fortunam mutaturus deus consilia corrumpat efficiatque, ut quod acciderit, etiam merito accidisse videatur 30 et casus in culpam transeat. Negat itaque se credere.

Ordinem atrocissimae calamitatis, qua nulla post Crassi in Parthis damnum in externis gentibus gravior Romanis fuit, iustis voluminibus ut alii, ita nos conabimur exponere; nunc summa deflenda est. Exercitus omnium fortissimus, disciplina, manu experientiaque bellorum inter Ro-35 manos milites princeps, marcore ducis, perfidia hostis, iniquitate fortunae circumventus, cum ne pugnandi quidem aut egrediendi occasio iis, in quantum voluerant, data esset, immo castigatis etiam quibusdam gravi poena, quia Romanis et armis et animis usi fuissent, inclusus silvis, paludibus, insidiis ab eo hoste ad internecionem trucidatus est, quem ita semper more 40 pecudum trucidaverat, ut vitam aut mortem eius nunc ira nunc venia temperaret. Duci plus ad moriendum quam ad pugnandum animi fuit; quippe paterni avitique exempli successor se ipse transfixit. At e praefectis castrorum duobus quam clarum exemplum L. Eggius, tam turpe Ceionius prodidit, qui cum longe maximam partem absumpsisset acies, auctor deditionis 45 supplicio quam proelio mori maluit. At Vala Numonius, legatus Vari, cetera quietus ac probus, spoliatum equite peditem relinquens fuga cum alis Rhenum petere ingressus est, quod factum eius fortuna ulta est; non Gundel, Roma Aeterna. Teil I.

2

enim desertis superfuit, sed desertor occidit. Vari corpus semiustum 50 hostilis laceraverat feritas; caput eius abscisum latumque ad Maroboduum et ab eo missum ad Caesarem gentilicii tamen tumuli sepultura honoratum est.

Reddatur verum L. Asprenati testimonium, qui legatus sub avunculo suo Varo militans nava virilique opera duarum legionum, quibus 55 praeerat, exercitum immunem tanta calamitate servavit matureque ad inferiora hiberna descendendo vacillantium etiam cis Rhenum sitarum gentium animos confirmavit. L. etiam Caedici, praefecti castrorum, eorumque qui Alisone immensis Germanorum copiis obsidebantur, laudanda virtus est, qui omnibus difficultatibus superatis, quas inopia rerum in60 tolerabilis, vis hostium faciebat inexsuperabilis, nec temerario consilio nec segni providentia usi ferro sibi ad suos peperere reditum. Ex quo apparet Varum, sane gravem et bonae voluntatis virum, magis imperatoris defectum consilio quam virtute destitutum militum se magnificentissimumque perdidisse exercitum. Cum in captivos saeviretur a Germanis, praeclari 65 facinoris auctor fuit Caldus Caelius, adulescens vetustate familiae suae dignissimus, qui complexus catenarum, quibus vinctus erat, seriem ita illas inlisit capiti suo, ut protinus pariter sanguinis cerebrique effluvio exspiraret.

5.

In der Teutoburger Schlacht gefallen.

(Corp. inscr. Lat. XIII, 8648.)

M. Caelio, T. filio, Lemonia Bononia,
Centurioni legionis XIIX, annorum LIII.
Cecidit bello Variano. Ossa inferre licebit.

P. Caelius, T. filius, Lemonia, frater fecit.

M. Caelius, M. libertus, Privatus. M. Caelius, M. libertus, Thiaminus.

6. Auf der Walstatt der Varusschlacht (15 n. Chr.).

(Tacitus, ann. I, 60-62.)

Ductum inde agmen ad ultimos Bructerorum, quantumque Amisiam et Lupiam amnes inter vastatum, haud procul Teutoburgiensi saltu, in quo reliquiae Vari legionumque insepultae dicebantur. Igitur cupido Caesarem invadit solvendi suprema militibus ducique, permoto ad 5 miserationem omni, qui aderat, exercitu ob propinquos, amicos, denique ob casus bellorum et sortem hominum. Praemisso Caecina, ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido paludum et falla

« ForrigeFortsæt »