Da mi basia mille, deinde centum, Dein mille altera, dein secunda centum, Deinde usque altera mille, deinde centum. 10 Dein, cum milia multa fecerimus, Conturbabimus illa, ne sciamus Aut ne quis malus invidere possit, Cum tantum sciat esse basiorum.
Quaeris, quot mihi basiationes Tuae, Lesbia, sint satis superque? Quam magnus numerus Libyssae harenae Laserpiciferis iacet Cyrenis
5 Oraclum Iovis inter aestuosi
Et Batti veteris sacrum sepulcrum, Aut quam sidera multa, cum tacet nox, Furtivos hominum vident amores:
Tam te basia multa basiare
10 Vesano satis et super Catullo est, Quae nec pernumerare curiosi Possint nec mala fascinare lingua.
94. Trübe Gedanken. (Catullus, 8.)
Miser Catulle, desinas ineptire Et, quod vides perisse, perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, Cum ventitabas, quo puella ducebat 5 Amata nobis, quantum amabitur nulla. Ibi illa multa tum iocosa fiebant,
Quae tu volebas nec puella nolebat. Fulsere vere candidi tibi soles.
Nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli; 10 Nec, quae fugit, sectare nec miser vive;
Sed obstinata mente perfer, obdura. Vale, puella! Iam Catullus obdurat Nec te requiret nec rogabit invitam:
At tu dolebis, cum rogaberis nulla. 15 Scelesta, vae te! Quae tibi manet vita?
Quis nunc te adibit? Cui videberis bella? Quem nunc amabis? Cuius esse diceris? Quem basiabis? Cui labella mordebis? At tu, Catulle, destinatus obdura.
95. Unerwartetes Gluck.
Si cui quid cupido optantique obtigit unquam Insperanti, hoc est gratum animo proprie. Quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro, Quod te restituis, Lesbia, mi cupido:
5 Restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te Nobis. O lucem candidiore nota!
Quis me uno vivit felicior, aut magis hac rem optandam in vita dicere quis poterit?
96. Dauernde Liebe?
Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem Hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. Di magni, facite, ut vere promittere possit Atque id sincere dicat et ex animo,
5 Ut liceat nobis tota perducere vita
Aeternum hoc sanctae foedus amicitiae!
97. Ach, wie so trügerisch!
Nulli se dicit mulier mea nubere malle Quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, In vento et rapida scribere oportet aqua. 98. Warum?
Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris:
Nescio, sed fieri sentio et excrucior.
Gündel, Roma Aeterna. Teil I.
99. Das Band ist zerrissen.
Dicebas quondam solum te nosse Catullum, Lesbia, nec prae me velle tenere lovem. Dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam, Sed pater ut gnatos diligit et generos. 5 Nunc te cognovi. Quare etsi impensius uror, Multo mi tamen es vilior et levior.
Qui potis est? inquis. Quod amantem iniuria talis Cogit amare magis, sed bene velle minus.
100. Vorbei!
(Catullus, 87 und 75.)
Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere, quantum a me Lesbia amata mea es: Nulla fides ullo fuit unquam in foedere tanta, Quanta in amore tuo ex parte reperta mea est. Nunc mens est diducta tua, mea Lesbia, culpa Atque ita se officio perdidit ipsa suo,
Ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias, Nec desistere amare, omnia si facias.
Si qua rècordanti benefacta priora voluptas Est homini, cum se cogitat esse pium Nec sanctam violasse fidem nec foedere in ullo Divum ad fallendos numine abusum homines: Multa parata manent in longa aetate, Catulle, Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
Quare cur tu te iam amplius excrucies?
Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis Et dis invitis desinis esse miser?
Difficile est longum subito deponere amorem: Difficile est; verum hoc, qua libet, efficias. 15 Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum. Hoc facias, sive id non pote sive pote.
O di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam Extremam iam ipsa in morte tulistis opem, Me miserum adspicite et, si vitam puriter egi, Eripite hanc pestem perniciemque mihi!
Hei mihi, subrepens imos ut torpor in artus Expulit ex omni pectore laetitias!
Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa, Aut quod non potis est, esse pudica velit:
25 Ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. O di, reddite mi hoc pro pietate mea!
102. Hinaus in die Ferne! (Catullus, 46.)
Iam ver egelidos refert tepores, Iam caeli furor aequinoctialis Iucundis Zephyri silescit auris. Linquantur Phrygii, Catulle, campi 5 Nicaeaeque ager uber aestuosae: Ad claras Asiae volemus urbes! Iam mens praetrepidans avet vagari, Iam laeti studio pedes vigescunt, O dulces comitum valete coetus, 10 Longe quos simul a domo profectos Diversae variae viae reportant!
103. Am Grabe des Bruders. (Catullus, 101 und 65.)
Multas per gentes et multa per aequora vectus Advenio has miseras, frater, ad inferias,
Ut te postremo donarem munere mortis
Et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
5 Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, Heu miser indigne frater adempte mihi.
Adloquar: audiero nunquam tua facta loquentem, Nunquam ego te, vita frater amabilior, Adspiciam posthac. At certe semper amabo, Semper maesta tua carmina morte canam, Qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias absumpti fata gemens Ityli.
Nunc tamen interea haec, quae prisco more parentum Tradita sunt tristis munera ad inferias,
15 Accipe fraterno multum manantia fletu
Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
Paene insularum, Sirmio, insularumque Ocelle, quascumque in liquentibus stagnis Marique vasto fert uterque Neptunus, Quam te libenter quamque laetus inviso, 5 Vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos Liquisse campos et videre te in tuto!
O quid solutis est beatius curis, Cum mens onus reponit, ac peregrino Labore fessi venimus larem ad nostrum
10 Desideratoque adquiescimus lecto!
Hoc est, quod unum est pro laboribus tantis. Salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude; Gaudete vosque, o lucidae lacus undae! Ridete, quidquid est domi cachinnorum!
105. Des Freundes Heimkehr.
Verani, omnibus e meis amicis
Antistans mihi milibus trecentis, Venistine domum ad tuos penates
Fratresque unanimos anumque matrem? 5 Venisti! O mihi nuntii beati!
Visam te incolumem audiamque Hiberum Narrantem loca, facta, nationes,
« ForrigeFortsæt » |