Billeder på siden
PDF
ePub

dum leni impetu labitur, vel summis fluctibus tonsis emicaret, dum adsiduo saltu sublevatur. Is se in pueris victorem ferebat, cuius testa et procurreret longius et frequentius exsiliret.

74. Heiterer Zwischenfall bei einem Rezitationsvortrag in den Thermen.

(Seneca rhetor, controv. III. praefat. 15 f.)

Cestium suum non tantum disertissimis viris praeferunt, sed etiam Ciceroni praeferrent, nisi lapides timerent. Huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas, quibus Cestius rescripsit. Memini me intrare scholam eius, cum recitaturus esset in Milonem. Cestius 5 ex consuetudine sua inflatus dicebat:,,Si Thraex essem, Fusius essem; si pantomimus essem, Bathyllus essem; si equus, Melissio." - Non continui bilem et exclamavi:,,Si cloaca esses, - maxima esses!" Risus ingens: scholastici intueri me, quis essem, qui tam crassas cervices haberem. Cestius Ciceroni responsurus mihi, quod responderet, non invenit, sed 10 negavit se exsecuturum, nisi exissem de domo. Ego negavi me de balneo publico exiturum, nisi lotus essem.

75. Ein lustiges Testament.

(Bücheler, Petron. sat. et lib. Priap. S. 268 f.)

Incipit Testamentum Porcelli.

M. Grunnius Corocotta porcellus testamentum fecit. Quoniam manu mea scribere non potui, scribendum dictavi.

Magirus cocus dixit:,,Veni huc, eversor domi, solivertiator, fugitive 5 porcelle, et hodie tibi dirimo vitam." Corocotta porcellus dixit: „Si qua feci, si qua peccavi, si qua vascella pedibus meis confregi, rogo, domine coce, vitam peto, concede roganti." Magirus cocus dixit:,,Transi, puer, affer mihi de cocina cultrum, ut hunc porcellum faciam cruentum." Porcellus comprehenditur a famulis, ductus sub die XVI Kal. Lucerninas, ubi abundant 10 cymae, Clibanato et Piperato consulibus. Et ut vidit se moriturum esse, horae spatium petiit et cocum rogavit, ut testamentum facere posset. Clamavit ad se suos parentes, ut de cibariis suis aliquid dimitteret eis. Qui ait:

[ocr errors]

,Patri meo Verrino Lardino do lego dari glandis modios triginta, et 15 matri meae Veturinae Scrofae do lego dari Laconicae siliginis modios qua

draginta, et sorori meae Quirinae, in cuius votum interesse non potui, do lego dari hordei modios triginta. Et de meis visceribus dabo donabo sutoribus saetas, surdis auriculas, causidicis et verbosis linguam, cursoribus et venatoribus talos, latronibus ungulas. Et volo mihi fieri monumentum aureis litteris scriptum:

M. Grunnius Corocotta porcellus vixit annis DCCCC . XC. VIIII . S . Quod si semissem vixisset, mille annos implesset.

20

Optimi amatores mei vel consules vitae, rogo vos, ut cum corpore meo bene faciatis: bene condiatis de bonis condimentis nuclei, piperis et mellis, ut nomen meum in sempiternum nominetur. Mei domini vel 25 consobrini mei, qui in medio testamento interfuistis, iubete signari.“

Lardio signavit. Ofellicus signavit. Cyminatus signavit. Lucanicus signavit. Tergillus signavit.

Explicit testamentum porcelli sub die XVI Kal. Lucerninas.

Clibanato et Piperato consulibus feliciter.

76. Bowle von Rosen oder Veilchen.

(Apicius, de arte coquin. I, 4.)

30

Rosatum sic facies. Folia rosarum albo sublato lino inseres et futtiles facies et vino quam plurimas infundes, ut septem diebus in vino sint. Post septem dies rosam de vino tollis et alias futtiles recentes similiter mittis, ut per dies septem in vino requiescant, et rosam eximis similiter. Et tertio facies et rosam eximis et vinum colas. Et cum ad bibendum 6 voles uti, addito melle rosatum conficies. Sane custodito, ut rosam a rore siccam et optimam mittas.

Similiter, ut supra, et de viola violatium facies, et eodem modo melle temperabis.

Rosatum sine rosa sic facies. Folia citri viridia in sportella palmea in 10 dolium musti mittes, antequam ferveat, et post quadraginta dies exime. Cum necesse fuerit, mel addes; et pro rosato utere.

77. Denkmalschutz im Altertum.

(Cod. Theodos. XV. I, 25.)

Turpe est publici splendoris ornatum privatarum aedium adiectione corrumpi et ea, quae conspicuae urbis decori vel nostrae temporis vel prioris saeculi aetate creverunt, aviditate cogendae pecuniae sociari. Unde

sublimis eminentia tua, quidquid talis astutiae deprehenderit fraude viola5 tum, id si publicis nitoribus faciem adspectus deterioris inducit, iubebit amoveri. Tuo enim arbitrio relinquimus, a quibus temperandum, quaeve diruenda iudices.

78. Jagdglück.

(Corp. inscr. Lat. VII. 451.)

Silvano Invicto Sacrum

C. Tetius Veturius Micianus, praefectus alae Sebosianae,
Ob aprum eximiae formae captum,

Quem multi antecessores eius praedari non potuerunt.
Votum solvit, laetus posuit.

Poesie

« ForrigeFortsæt »