Billeder på siden
PDF
ePub

Postea vero repleto vaso in eadem aqua ipsa corona demissa invenit plus aquae defluxisse in coronam, quam in auream eodem pondere masŝam. Et ita ex eo, quod defuerit plus aquae in corona quam in massa, ratiocinatus deprehendit argenti in auro mixtionem et manifestum furtum redemptoris. 30

68. Allerlei Biologisches.

(Cicero, de nat. deor. II, 120-127.)

Age, ut a caelestibus rebus ad terrestres veniamus, quid est in his, in quo non naturae ratio intellegentis appareat? Principio eorum, quae gignuntur e terra, stirpes et stabilitatem dant iis et e terra sucum trahunt, quo alantur, obducunturque libro aut cortice trunci, quo sint a frigoribus et caloribus tutiores.

Animantium vero quanta varietas est, quanta ad eam rem vis, ut 5 in suo quaeque genere permaneat! Quarum aliae coriis tectae sunt, aliae villis vestitae, aliae spinis hirsutae; pluma alias, alias squama videmus obductas, alias esse cornibus armatas, alias habere effugia pinnarum. Pastum autem animantibus large et copiose natura eum, qui cuique aptus erat, comparavit. Enumerare possum, ad eum pastum capessendum 10 conficiendumque quae sit in figuris animantium et quam sollers subtilisque discriptio partium quamque admirabilis fabrica membrorum.

Omnia enim ita nata atque ita locata sunt, ut nihil eorum supervacaneum sit, nihil ad vitam retinendam non necessarium. Dedit autem eadem natura beluis et sensum et appetitum, ut altero conatum 15 haberent ad naturales pastus capessendos, altero secernerent pestifera a salutaribus. Iam vero alia animalia gradiendo, alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando, alia nando; cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt, partim aduncitate rostrorum. Alia sugunt, alia carpunt, alia vorant, alia mandunt. Atque 20 etiam aliorum ea est humilitas, ut cibum terrestrem rostris facile contingant; quae autem altiora sunt, ut anseres, ut cygni, ut grues, ut cameli, adiuvantur proceritate collorum. Manus etiam data elephanto est, quia propter magnitudinem corporis difficiles aditus habebat ad pastum.

At quibus bestiis erat is cibus, ut aliis bestiis vescerentur, aut vires natura 25 dedit aut celeritatem. Data est quibusdam etiam machinatio quaedam atque sollertia, ut in araneolis aliae quasi rete texunt, ut, si quid inhaeserit, conficiant, aliae autem ex inopinato observant, et, si quid incidit, arripiunt idque consumunt. Pina vero sic enim Graece dicitur, duabus grandibus patula conchis, cum parva squilla quasi societatem coit comparandi cibi: 30 itaque, cum pisciculi parvi in concham hiantem innataverunt, tum admonita squillae morsu pina comprimit conchas. Sic dissimillimis be

35

stiolis communiter cibus quaeritur. In quo admirandum est, congressune aliquo inter se an iam inde ab ortu natura ipsa congregatae sint.

Est etiam admiratio non nulla in bestiis aquatilibus iis, quae gignuntur in terra. Veluti crocodili fluviatilesque testudines quaedamque serpentes ortae extra aquam, simulac primum niti possunt, aquam persequuntur. Quin etiam anitum ova gallinis saepe supponimus. E quibus pulli orti primo aluntur ab iis ut a matribus: deinde eas relinquunt et effugiunt sequentes, 40 cum primum aquam quasi naturalem domum videre potuerunt. Tantam ingenuit animantibus conservandi sui natura custodiam. Legi etiam scriptum esse avem quandam, quae platalea nominaretur: eam sibi cibum quaerere advolantem ad eas aves, quae se in mari mergerent; quae cum emersissent piscemque cepissent, usque eo premere earum capita mordicus, 45 dum illae captum amitterent, in quod ipsa invaderet. Eademque haec avis scribitur conchis se solere complere easque, cum stomachi calore concoxerit, evomere atque ita eligere ex iis, quae sunt esculenta. Ranae autem marinae dicuntur obruere sese harena solere et moveri prope aquam; ad quas quasi ad escam pisces cum accesserint, confici a ranis 50 atque consumi. Miluo est quoddam bellum quasi naturale cum corvo; ergo alter alterius, ubicumque nanctus est, ova frangit.

Illud vero ab Aristotele animadversum, a quo pleraque, quis potest non mirari? Grues cum loca calidiora petentes maria transmittant, trianguli efficere formam. Eius autem summo angulo aër ab iis adversus pellitur, 55 deinde sensim ab utroque latere, tamquam remis, ita pinnis cursus avium levatur. Basis autem trianguli, quem efficiunt grues, ea tamquam a puppi ventis adiuvatur; eaeque in tergo praevolantium colla et capita reponunt. Quod quia ipse dux facere non potest — quia non habet, ubi nitatur — revolat, ut ipse quoque quiescat. In eius locum succedit ex iis, quae 60 adquierunt, eaque vicissitudo in omni cursu conservatur.

Multa eius modi proferre possum, sed genus ipsum videtis. Iam vero illa etiam notiora, quanto se opere custodiant bestiae, ut in pastu circumspectent, ut in cubilibus delitiscant. Auditum est pantheras, quae in barbaria venenata carne caperentur, remedium quoddam habere, quo 65 cum essent usae, non morerentur; capras autem in Creta feras, cum essent confixae venenatis sagittis, herbam quaerere, quae dictamnus vocaretur, quam cum gustavissent, sagittas excidere dicunt e corpore. Iam illa cernimus, ut contra vim et metum suis se armis quaeque defendant, cornibus tauri, apri dentibus, morsu leones; aliae fuga se, aliae occultatione 70 tutantur, atramenti effusione sepiae, torpore torpedines. Multae etiam insectantes odoris intolerabili foeditate depellunt.

69. Die ersten Uhren in Rom.

(Plinius, nat. histor. VII, 60, 212-215.)

Duodecim tabulis ortus tantum et occasus nominantur, post aliquot annos adiectus est et meridies. Princeps solarium horologium statuisse ante duodecim annos, quam cum Pyrrho bellatum est, ad aedem Quirini L. Papirius Cursor, cum eam dedicaret a patre suo votam, a Fabio Vestale proditur. Sed neque facti horologii rationem vel artificem 5 significat nec unde translatum sit aut apud quem scriptum id invenerit. M. Varro primum statutum in publico secundum rostra in columna tradit bello Punico primo a M'. Valerio Messala consule Catina capta in Sicilia, deportatum inde post triginta annos, quam de Papiriano horologio traditur, anno urbis quadringentesimo nonagesimo. Nec congruebant ad 10 horas eius lineae, paruerunt tamen ei annis undecentum, donec Q. Marcius Philippus, qui cum L. Paulo fuit censor, diligentius ordinatum iuxta posuit, idque munus inter censoria opera gratissima acceptum est. Etiam tum tamen nubilo incertae fuere horae usque ad proximum lustrum. Tunc Scipio Nasica primus aqua divisit horas aeque noctium ac dierum, idque horolo- 15. gium sub tecto dicavit anno urbis quingentesimo nonagesimo quinto. Tamdiu populo Romano indiscreta lux fuit.

70. Das Glas.

(Plinius, nat. histor. XXXVI, 26, 190-195.)

Pars Syriae, quae Phoenice vocatur, finitima Iudaeae intra montis Carmeli radices paludem habet, quae vocatur Candebia. Ex ea creditur nasci Belus amnis quinque milium passuum spatio in mare perfluens iuxta Ptolomaidem coloniam. Quingentorum est passuum non amplius litoris spatium, idque tantum multa per saecula gignendo fuit 5 vitro. Fama est appulsa nave mercatorum nitri, cum sparsi per litus epulas pararent, nec esset cortinis attollendis lapidum occasio, glaebas nitri e nave subdidisse, quibus accensis permixta harena litoris tralucentes novi liquoris fluxisse rivos et hanc fuisse originem vitri.

Mox, ut est ingeniosa, sollertia non fuit contenta nitrum miscuisse: 10. coeptus addi et magnes lapis, quoniam in se liquorem vitri quoque ut ferrum trahere creditur. Simili modo et calculi splendentes multifariam coepti uri, dein conchae ac fossiles harenae. Auctores sunt in India et crystallo fracta vitrum fieri et ob id nullum comparari Indico. Levibus autem

15 aridisque lignis coquitur addito cypro ac nitro, maxime Aegyptio. Continuis fornacibus, ut aes, liquatur, massaeque fiunt colore pingui nigricantes. Ex massis rursus funditur in officinis tinguiturque; et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo caelatur.

Haec fuit antiqua ratio vitri. Iam vero et in Volturno, amne Italiae, harena 20 alba nascens sex milium passuum litore inter Cumas atque Liternum, qua mollissima est, pila molave teritur. Dein miscetur tribus partibus nitri ac liquata in alias fornaces transfunditur. Ibi fit massa, quae vocatur hammonitrum; atque haec recoquitur et fit vitrum purum ac massa vitri candidi. Iam vero et per Gallias Hispaniasque simili modo harena temperatur. Ferunt Tiberio principe excogitato vitri temperamento, ut flexile esset, totam officinam artificis eius abolitam, ne aeris, argenti, auri metallis pretia detraherentur, eaque fama crebrior diu quam certior fuit.

25

71. Der Bernstein.

(Plinius, nat. histor. XXXVII, 3, 42—46.)

Certum est sucinum gigni in insulis septentrionalis oceani et ab Germanis appellari glaesum, itaque et ab nostris ob id unam insularum Glaesariam appellatam Germanico Caesare res ibi gerente classibus, Austeraviam a barbaris dictam. Nascitur autem defluente medulla arbori5 bus pinei generis, ut cummis in cerasis, resina in pinis erumpit umoris abundantia. Densatur rigore vel tempore ac mari, cum ipsum vere intumescens aestus rapuit ex insulis. Certa in litora expellitur ita volubile, ut pendere videatur atque non sidere in vado. Arboris sucum esse etiam prisci nostri credidere ob id sucinum appellantes. Pinei autem generis arboris esse indicio 10 est pineus in attritu odor, et quod accensum taedae modo ac nidore flagrat.

Adfertur a Germanis in Pannoniam maxime provinciam, et inde Veneti primum, quos Enetos Graeci vocaverunt, famam rei fecere proximique Pannoniae et agentes circa mare Hadriaticum. Sescentis milibus passuum fere a Carnunto Pannoniae abesse litus id Germaniae, ex quo invehitur, 15 percognitum est nuper; vivitque eques Romanus ad id comparandum missus ab Iuliano curante gladiatorium munus Neronis principis. Qui et commercia exercuit et litora peragravit, tanta copia invecta, ut retia coercendis feris podium protegentia sucinis nodarentur, harena vero totusque unius diei apparatus in variatione pompae singulorum dierum esset e 20 sucino. Maximum pondus is glaebae attulit tredecim librarum. Liquidum id primo destillare argumento sunt quaedam intus tralucentia formicae culicesque et lacertae —, quae adhaesisse musteo non est dubium et inclusa durescente eodem remansisse.

[ocr errors]

ut

72. Auftreten von Frauen in der Öffentlichkeit.

(Val. Maximus, fact. et dict. memor. VIII, 3.)

Ne de iis quidem feminis tacendum est, quas condicio naturae, ut in foro et iudiciis tacerent, cohibere non valuit.

Maesia Sentinas rea causam suam L. Titio praetore iudicium cogente maximo populi concursu egit. Omnes modos defensionis non solum diligenter, sed etiam fortiter exsecuta et prima actione et paene cunctis 5 sententiis liberata est. Quam, quia sub specie feminae virilem animum gerebat, Androgynem appellabant.

C. Afrania vero, Licinii Bucconis senatoris uxor, prompta ad lites contrahendas pro se semper apud praetorem verba fecit, non quod advocatis deficiebatur, sed quod impudentia abundabat. Itaque inusitatis foro 10 latratibus adsidue tribunalia exercendo calumniae notissimum exemplum evasit, adeo ut improbis feminarum moribus C. Afraniae nomen obiciatur. Prorogavit autem spiritum suum ad C. Caesarem iterum P. Servilium consules. Tale enim monstrum magis quo tempore exstinctum, quam quo sit ortum memoriae tradendum est.

15

Hortensia vero, Q. Hortensi filia, cum ordo matronarum gravi tributo a triumviris esset oneratus nec quisquam virorum patrocinium eis accommodare auderet, causam feminarum apud triumviros constanter et feliciter egit. Repraesentata enim patris facundia impetravit, ut maior pars imperatae pecuniae iis remitteretur. Revixit tum muliebri stirpe Q. 20 Hortensius verbisque filiae aspiravit.

73. Ein Spiel der Knaben am Strande.

(Minucius Felix, Octavius 4, 5—6.)

Cum ad id loci ventum est, ubi subductae naviculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant, pueros vidimus certatim gestientes testarum in mare iaculationibus ludere. Is lusus est testam teretem iactatione fluctuum levigatam legere de litore, eam testam plano situ digitis comprehensam, inclinem ipsum atque humilem quantum 5 potest, super undas inrotare, ut illud iaculum vel dorsum maris raderet, Gundel, Roma Aeterna. Teil I.

« ForrigeFortsæt »