Billeder på siden
PDF
ePub

In ea regione latus lacus est, qui propter magnitudinem atque immobilitatem Mortuum Mare dicitur. Nam neque ventis movetur resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur, neque navigationis 45 patiens est, quoniam omnia vita carentia in profundum merguntur. Nec materiam ullam sustinet, nisi quae bitumine incrustatur.

Primum Xerxes, rex Persarum, Iudaeos domuit. Postea cum ipsis Persis in dicionem Alexandri Magni venere diuque in potestate Macedonici imperii subiecti Syriae regno fuere. A Demetrio cum descivissent, amicitia 50 Romanorum petita primi omnium ex Orientalibus libertatem acceperunt facile tunc Romanis de alieno largientibus.

57. Geschichte und religiöse Anschauungen der Juden.

(Tacitus, hist. V, 2-5.)

Iudaeos Creta insula profugos novissima Libyae insedisse memorant, qua tempestate Saturnus vi Iovis pulsus cesserit regnis. Argumentum ẹ nomine petitur: inclutum in Creta Idam montem, accolas Idaeos aucto in barbarum cognomento Iudaeos vocitari. Quidam regnante Iside exundantem per Aegyptum multitudinem ducibus Hierosolymo ac Iuda proxi- 5 mas in terras exoneratam. Plerique Aethiopum prolem, quos rege Cepheo metus atque odium mutare sedes perpulerit. Sunt, qui tradant Assyrios convenas, indigum agrorum populum, parte Aegypti potitos, mox proprias urbes Hebraeasque terras et propiora Syriae coluisse. Clara alii Iudaeorum initia: Solymos, carminibus Homeri celebratam gentem, 10 conditae urbi Hierosolyma nomen e suo fecisse.

Plurimi auctores consentiunt orta per Aegyptum tabe, quae corpora foedaret, regem Bocchorim adito Hammonis oraculo remedium petentem purgare regnum et id genus hominum ut invisum deis alias in terras avehere iussum. Sic conquisitum collectumque vulgus, postquam vastis 15 locis relictum sit, ceteris per lacrimas torpentibus Moysen, unum exulum, monuisse, ne quam deorum hominumve opem exspectarent utrisque deserti, sed sibimet crederent. Adsensere atque omnium ignari fortuitum iter incipiunt. Sed nihil aeque quam inopia aquae fatigabat; iamque haud procul exitio totis campis procubuerant, cum grex asinorum agrestium e 20 pastu in rupem nemore opacam concessit. Secutus Moyses coniectura herbidi soli largas aquarum venas aperit. Id levamen; et continuum sex dierum iter emensi septimo pulsis cultoribus obtinuere terras, in quis urbs et templum dicata.

25 Moyses, quo sibi in posterum gentem firmaret, novos ritus contrariosque ceteris mortalibus indidit. Profana illic omnia, quae apud nos sacra; rursum concessa apud illos, quae nobis incesta. Effigiem animalis, quo monstrante errorem sitimque depulerant, penetrali sacravere caeso ariete velut in contumeliam Hammonis. Bos quoque immolatur, quoniam Aegyptii 30 Apin colunt. Sue abstinent memoria cladis, quod ipsos scabies quondam turpaverat, cui id animal obnoxium. Longam olim famem crebris adhuc ieiuniis fatentur, et raptarum frugum argumentum panis Iudaicus nullo fermento detinetur. Septimo die otium placuisse ferunt, quia is finem laborum tulerit; dein blandiente inertia septimum quoque annum igna35 viae datum.

[ocr errors]

Hi ritus quoquo modo inducti antiquitate defenduntur. Cetera instituta - sinistra, foeda - pravitate valuere. Nam pessimus quisque spretis religionibus patriis tributa et stipes illuc congerebant; unde auctae Iudaeorum res, et quia apud ipsos fides obstinata, misericordia in promptu, 40 sed adversus omnes alios hostile odium. Separati epulis, discreti cubilibus. Transgressi in morem eorum idem usurpant, nec quicquam prius imbuuntur, quam contemnere deos, exuere patriam, parentes, liberos, fratres vilia habere. Augendae tamen multitudini consulitur. Nam et necare quemquam ex agnatis nefas, animosque proelio aut suppliciis peremptorum aeternos 45 putant. Corpora condere quam cremare e more Aegyptio, eademque cura et de infernis persuasio, caelestium contra. Aegyptii pleraque animalia effigiesque compositas venerantur, Iudaei mente sola unumque numen intellegunt. Profanos, qui deum imagines mortalibus materiis in species hominum effingant: summum illud et aeternum neque imitabile neque 50 interiturum. Igitur nulla simulacra urbibus suis, nedum templis sistunt. Non regibus haec adulatio, non Caesaribus honor. Sed quia sacerdotes eorum tibia tympanisque concinebant, hedera vinciebantur vitisque aurea in templo reperta, Liberum patrem coli, domitorem Orientis, quidam arbitrati sunt, nequaquam congruentibus institutis. Quippe Liber festos 55 laetosque ritus posuit, Iudaeorum mos absurdus sordidusque.

58. Babylon.

(Curtius Rufus, hist. Alex. Magn. V, 1, 24-35.)]

Babylonis urbis pulchritudo ac vetustas non regis modo, sed etiam omnium oculos in semet haud immerito convertit. Semiramis eam condiderat, non, ut plerique credidere, Belus, cuius regia ostenditur. Murus

UMI.

instructus laterculo coctili, bitumine interlitus, spatium triginta et duorum pedum in latitudinem amplectitur: quadrigae inter se occurrentes sine 5 periculo commeare dicuntur. Altitudo muri quinquaginta cubitorum eminet spatio: turres denis pedibus quam murus altiores sunt. Totius operis ambitus trecenta sexaginta quinque stadia complectitur: singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est. Aedificia non sunt admota muris, sed fere spatium iugeri unius absunt. Ac ne 10 totam quidem urbem tectis occupaverunt - per octoginta stadia habitabatur nec omnia continua sunt, credo, quia tutius visum est pluribus locis spargi. Cetera serunt coluntque, ut, si externa vis ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur.

Euphrates interfluit magnaeque molis crepidinibus coercetur. Sed 15 omnium operum magnitudinem circumveniunt cavernae ingentes, in altitudinem pressae ad accipiendum impetum fluminis, quod, ubi adpositae crepidinis fastigium excessit, urbis tecta corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent. Coctili laterculo structi sunt: totum opus bitumine adstringitur. Pons lapideus flumini impositus iungit urbem. Arcem quoque 20 ambitu viginti stadia complexam habent. Triginta pedes in terram turrium fundamenta demissa sunt, ad octoginta summum munimenti fastigium pervenit.

Super arcem, vulgatum Graecorum fabulis miraculum, pensiles horti sunt, summam murorum altitudinem aequantes multarumque arborum 25 umbra et proceritate amoeni. Saxo pilae, quae totum onus sustinent, instructae sunt, super pilas lapide quadrato solum stratum est patiens terrae, quam altam iniciunt, et humoris, quo rigant terras: adeoque validas arbores sustinent moles, ut stipites earum octo cubitorum spatium crassitudine aequent, in quinquaginta pedum altitudinem emineant frugi- 30 feraeque sint, ut si terra sua alerentur. Et cum vetustas non opera solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat, haec moles, quae tot arborum radicibus premitur tantique nemoris pondere onerata est, inviolata durat, quippe viginti pedes lati parietes sustinent undecim pedum intervallo distantes, ut procul visentibus silvae montibus 35 suis imminere videantur. Syriae regem Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriae proditum est, amore coniugis victum, quae desiderio nemorum silvarumque in campestribus locis virum compulit amoenitatem naturae genere huius operis imitari.

59. Delphi.

(Justinus, epit. XXIV, 6.)

Templum Apollinis Delphis positum est in monte Parnasso in rupe undique impendente. Ibi civitatem frequentia hominum fecit, qui ad adfirmationem maiestatis undique concurrentes in eo saxo consedere. Atque ita templum et civitatem non muri, sed praecipitia nec manu facta, 5 sed naturalia praesidia defendunt, ut incertum sit, utrum munimentum loci an maiestas dei plus hic admirationis habeat. Media saxi rupes in formam theatri recessit. Quamobrem et hominum clamor et, si quando accedit, tubarum sonus personantibus et resonantibus inter se rupibus multiplex audiri ampliorque, quam editur, resonare solet. Quae res maiorem 10 terrorem ignaris rei et admirationem stupentibus plerumque adfert. In hoc rupis amfractu media ferme montis altitudine planities exigua est, atque in ea profundum terrae foramen, quod in oracula patet. Ex quo frigidus spiritus in sublime expulsus mentes vatum in vecordiam vertit impletasque deo responsa consulentibus dare cogit. Multa igitur ibi et 15 opulenta regum ac populorum visuntur munera.

60. Syrakus.

(Cicero, in Verr. act. II; lib. IV, 117—119.)

Urbem Syracusas maximam esse Graecarum, pulcherrimam omnium saepe audistis. Est ita, ut dicitur. Nam et situ est cum munito tum ex omni aditu, vel terra vel mari, praeclaro ad aspectum, et portus habet prope in aedificatione amplexuque urbis inclusos. Qui cum diversos 5 inter se aditus habeant, in exitu coniunguntur et confluunt; eorum coniunctione pars oppidi, quae appellatur Insula, mari disiuncta angusto ponte rursus adiungitur et continetur.

Ea tanta est urbs, ut ex quattuor urbibus maximis constare dicatur. Quarum una est ea, quam dixi, Insula, quae duobus portibus cincta in 10 utriusque portus ostium aditumque proiecta est; in qua domus est, quae Hieronis regis fuit, qua praetores uti solent. In ea sunt aedes sacrae complures, sed duae, quae longe ceteris antecellant, Dianae et altera, quae fuit ante Verris adventum ornatissima, Minervae. In hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili 15 magnitudine, plenissimus piscium; qui fluctu totus operiretur, nisi munitione ac mole lapidum diiunctus esset a mari. — Altera autem est urbs Syracusis, cui nomen Achradina est; in qua forum maximum, pulcher

rimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima est curia templumque egregium Iovis Olympii ceteraeque urbis partes, quae una via lata perpetua multisque transversis divisae privatis aedificiis continentur. - 20 Tertia est urbs, quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, Tycha nominata est; in qua gymnasium amplissimum est et complures aedes sacrae, coliturque ea pars et habitatur frequentissime. - Quarta autem est, quae quia postrema coaedificata est, Neapolis nominatur; quam ad summam theatrum maximum, praeterea duo templa sunt 25 egregia Cereris unum, alterum Liberae signumque Apollinis, qui Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum.

[ocr errors]

61. Roms günstige Lage, der Grund seiner späteren

Weltmacht.

(Cicero, de re publ. II, 5-10.)

Urbi Romae locum quod est ei, qui diuturnam rem publicam serere conatur, diligentissime providendum - incredibili opportunitate Romulus delegit. Neque enim ad mare admovit, quod ei fuit facillimum, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse condidit, sed hoc vir excellenti providentia sensit ac vidit: 5 non esse opportunissimos situs maritimos urbibus eis, quae ad spem diuturnitatis conderentur atque imperii; primum quod essent urbes maritimae non solum multis periculis oppositae, sed etiam caecis. Nam terra continens adventus hostium non modo exspectatos, sed etiam repentinos multis indiciis et quasi fragore quodam et sonitu ipso ante 10 denuntiat: neque vero quisquam potest hostis advolare terra, quin eum non modo esse, sed etiam, quis et unde sit, scire possimus. Maritimus vero ille et navalis hostis ante adesse potest, quam quisquam venturum esse suspicari queat; nec vero, cum venit, prae se fert, aut qui sit aut unde veniat aut etiam quid velit. Denique ne nota quidem ulla, pacatus an 15 hostis sit, discerni ac iudicari potest.

Est autem maritimis urbibus etiam quaedam corruptela ac demutatio morum. Admiscentur enim novis sermonibus ac disciplinis, et importantur non merces solum adventiciae, sed etiam mores, ut nihil possit in patriis institutis manere integrum. Iam qui incolunt eas urbes, non haerent in 20 suis sedibus, sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo longius; atque etiam cum manent corpore, animo tamen exulant et vagantur. Nec vero ulla res magis labefactatam diu et Carthaginem et

« ForrigeFortsæt »