80 Cessandoque novos rerum progignere Motus; Avius a vera longe ratione vagaris. Nam, quoniam per Inane vagantur, cuncta necesse 'st 85 Obvia cum flixere, fit, ut diversa repente Quo quiescere, et quiescendo novos rerum motus excitare, profecto a veritate infinitum erras. niam enim per Inane volitent cuncta rerum semina, necesse est singula vel ponderi suo hunc motum debere, vel ictibus aliorum: semina enim celerrime deorsum tendentia, cum concurrant, aut alia in alia impingant, diversa resiliant necesse est; necaliter fieri potest, cum sint gravia, durissima, et perfecte solida, nec quicquam a tergo impedit quo minus resilirent. Ut vero clarius perspicias omnia materice NOTE. lidum (et soliditas est principalis seminum affectio) id grave est: gravia autem deorsum tendunt, ita seminum motus deorsum stabilitur. Cum vero solida hæc semina deorsum tendentia in corpora vel quiescentia, vel tardius procedentia impingunt, resiliant necesse est; corpus enim solidum in alterum corpus solidum impactum non omnem suum motum alteri impertit, ideoque istis gradibus motus, quos retinet, alio feretur: sic motus sursum confirmatur. Alter horum motuum est naturalis, violentus alter, uterque generationi et resolutioni rerum necessarius. Epicurus docuit, κινεῖσθαι τὰ ἄτομα κάτω, τότε μὲν κατὰ σάθμην, τὰ δὲ ἄνω κινόμενα κατὰ πληγὴν καὶ παλμόν. Laertius. 84. Aut ictu forte Aut ictu auferri; Lambinus. Et in quibusdam codd. -Nam concita sæpe Obvia conflixere, ita uti diversa repente, quam lectionem tanquam probabilem amplectitur: at istam interpretis facilitatem damnat poeta, et lectionem rejicit; nam gravia semina deorsum tendunt, ideoque consideranda sunt tanquam superne obvia. Ib. Superne] Vide Fayum, et admirabere acumen hominis, qui sententiam Epicuri tot sæculis ignotam tandem invenit: Ea viz. sursum regio dicatur atomis, ex quacunque advenerint, sive desuper, sive infra, sive ab ortu, sive ab occasu, sive a dextra, sive a sinistra, &c. Ea vero deorsum Regio dicatur iisdem atomis, in quamcunque ferantur, sive sursum, sive deorsum, sive ab ortu, sive ab occasu, sive a dextra, sive a sinistra, &c. Et hanc sententiam Cicero in 1. lib. de Finibus rite assecutus est. Ita res omnes in tuto sunt, Epicurum explicat 'Fayus, et Ciceronis solertiam gravi suo testimonio confirmat. Quasi Epicurus non existimasset omnia semina ferri deorsum pondere ad lineam, aut paululum declinare semina dixisset, si gravitate sua ab ortu, ab occasu, a dextra, a sinistra ferri potuissent; aut hæc scripsisset Cicero, lib. 1. de Fin. Requiro quonam pacto semina sese assequentur vicissim, atque comprehendent, aut quomodo ad insertum complexumque mutuum accedent, ut subinde res alias, veluti ipse prædicat, concursu suo progenerent? Alia enim semina ab ortu, alia ab occasu, alia a sinistra, alia a dextra, ad insertum complexumque mutuum accederent. Esse supra, et esse infra, attribui posse Universo agnoscit Epicurus, licet non ut sit quicquam supremum, quicquam infimum : & μὲν κατὰ τὸ ἀπάρε ὁ δεῖ κατηγο ρεῖν τὸ ἄνω, ἢ κάτω, ὡς ἂν εἴη τι μὲν ἀνωτάτω, τὶ δὲ κατωτάτω, &c. Epicurus ad Hero dotum. 85. Flixere] Sic lib. 6. Et Virg. Dant sonitum flictu galeaConfluxere, B. et Fluxere, Nardius. 87. Ponderibus] Corporibus, Gassendus. Ibid. A Tergis] Tergibus; alii. Et nescio quis legit, Tergoribus stet. 88. Et quo jactari, &c.] Ut melius hanc jactationem et agitationem seminum percipiat Memmius, ad primum suum librum reducit, et, v. 6. monet se olim docuisse nullum esse in infinito Spatio centrum aut medium, aut imum locum, quo semina tendant, et ubi, cum semel attigerint, quiescant: ideoque cum pondere suo deorsum ferantur, et in alia impacta aliquando resiliant, quis neget illa plerumque perpetuo motu jactari? Corpora pervideas, reminiscere Totius imum 90 Nil esse in Summa; neque habere ubi Corpora prima Quod quoniam constat, nimirum nulla quies est 100 Exiguis intervallis connexa resultant, 105 Et cita dissiliunt longe, longeque recursant Multaque præterea magnum per Inane vagantur, semina motu agitari, in memoriam revoca, nullum esse Imum locum in universo, nec punctum aliquod ad quod semina sistantur, et quiescant; quoniam Inane nullos habet terminos, et multis, isque firmissimis argumentis olim demonstravi in omnes undique partes immensum patere. Cum vero certum sit semina in Inani infinito nunquam quiescere, sed variis et assiduis motibus agitari, fatendum etiam est alia post ictum ad longam distantiam resilire, alia ad brevem: quæ autem ad brevem tantum distantiam resiliunt, et arctius densiusque conjunguntur hamatis et angularibus et inter se implicatis mutuo impedita, illa solidas saxorum radices, et durum ferrum, et alia ejusdem conditionis corpora componunt. Quæ autem per magnum Inane vagantur, et celerrime mota post ictum ad magnam distantiam resiliunt, et moventur, illa rarum Aëra, lucem, et similia constituunt. Præter hæc duo seminum genera, multa sunt alia ab omni cætu libera, NOTE. 94. Quod quoniam constat, &c.] Igitur cum semina assiduo motu exerceantur, cum percutiant ac resiliant, docet, v. 14. semina ista resilientia ad inæquales distantias reflecti; varietatem ictuum varietas reflectionum sequitur: ex iis autem quæ ad brevem distantiam reflectuntur, et arctiori spatio jactantur, ferrum, lapides, et reliqua dura et solida corpora componuntur; ex iis quæ ad longam distantiam resiliunt, et laxius vagantur, aer, ignis, et mollia ejusmodi et rara corpora constituuntur. 97. Conflicta] Contusa, Lambinus: Consulta, Gifanius: quam vocem vix intelligit, nisi Consilire a Salio, et inde Consulta: MSS. Confulta: quod probat Faber; notum est quid Confulcio, πυκνόω, πυκάζω, &c. ita pro certo legendum: sed festinantem Fabrum operæ urgebant, ideoque non vidit istam lectionem v. 105. repugnare. ConAicta itaque amplector. 98. Nexantur ab ictu] Quidam codd. Vexantur: retineonexantur, v. 100. admonitus. Hæc Epicurus apud Laertium. A μὲν ἐἰς μακρὰν ἀπ ̓ ἀλλήλων διίσανται, αἱ δὲ αὐτὸν τὸν παλμὸν ἔχεσιν, ὅταν τύχωσιν εἰς τὴν περιπλοκὴν κεκλεισμέναι, ἢ σεγαζόμεναι ὑπὸ τῶν πληκτικών. Ibid. Pars etiam] Alii, partim etiam. 99. Condenso] Contenso, Priscianus, et quidam codd. 100. Connexa] Alii, Convecta; Conjecta, alii. Existimat Gifanius veteres dixisse, Connecta. 104. Paucula] Nam multo pauciora numero sunt solida, quam rara. 105. Et cita] Vulg. lib. Cætera; inepte: quidam, Citaque. 108. Multaque præterea, &c.] Præter illa semina, quæ brevibus spatiis resultantia in dura et solida corpora connectuntur, et illa quæ magnis vagantia et longe re Conciliis rerum quæ sunt rejecta, nec usquam 120 Conjicere ut possis ex hoc, Primordia rerum, Hoc etiam magis hæc animum te advertere par est 125 Corpora quæ in Solis radiis turbare videntur: Quod tales turbæ motus quoque Materiaï quæ nunquam in compositum coaluerunt, ac aliquando admissa cum aliis cohærere, motusque suos sociare potuerunt: cujus rei imago et simulachrum, (quod nunc explico) ante nostros oculos semper versatur. Contemplare enim cum radii solis per rimam aut fenestram in opacam et tene. bricosam domûs partem intromittantur, et videbis multa minuta corpuscula in lumine radiorum agitari, et veluti æterno certamine certantia turmatim pugnas et prælia edere, nec unquam quiescere, modo sibi invicem appropinquantia, modo a se invicem longissime rejecta: et hinc conjectare possis quo modo rerum semina in immenso inani jactantur; usque adeo parva res potest dare imaginem magnarum rerum, atque aliqua indicia quibus res magnas deprehendere valeaAttentius vero hæc corpora quæ in radiis solis agitata vides oportet te contemplari, quoniam istorum agitationes argumento sunt quosdam esse seminum ipsorum motus, mus. NOTE. cursantia, mollia et rara corpora constituunt; alia sunt ab omni nexu et concretione libera et irrequieta, quæ aliis incursant, et perpetuo vexant: porro ut ostenderet quasi similitudine quadam perennem illam agitationem, qua atomi extra concretiones per Inane quasi exercentur, v. 16. imitatus Democritum Leucippumque Leucippumque est, dum Aristotele referente comparârunt atomos cum vocatis illis ramentis corpusculisve per aerem, ἃ φαίνεται ἐν ταῖς διὰ τῶν θυρίδων ἀκτίσιν, quæ sunt in solis radiis per januas fenestrasve trajectis conspicua. 114. Insertim] Quidam codd. Inserti radii: quæ lectio videtur posse aliquo modo e Servio confirmari, qui ad 6. Ecl. Virg. scribit e Lucretio hæc corpuscula infusis per fenestrem radiis solis videri. 114. Per opaca domorum] Ita lege, nec illos audi, qui, Per aperta domorum, amant. 120. Conjicere] Corripere, B. nihil mutandum, nec illos moror, qui pro quale in sequenti versu legunt quidve. 124. Hoc etiam magis, &c.] Similitudinem, qua motus seminum illustraverat, v. 17. in argumentum vertit; Ista ramenta in solis radiis jactata variis diversisque motibus agitari videmus, modo ad lineam tendentia reflecti, modo ad dextram, modo ad sinistram, in omnes denique partes moveri: dum vero omnia corpora eandem lineam semper servent, nisi ab externa vi, vel interna sua gravitate alio flectantur, fatendum est quosdam subesse seminum motus, licet oculis cerni non possint, qui hæc ramenta et corpuscula agitent et exerceant; causa enim primaria omnis motus, et agitationis, quæcunque in rebus observatur, est in ipsis seminibus. 125. Turbare] Tumultuari, errare. Terent. Hecyr. dum ne reducam, turbent porro, quam velint: Turbent (inquit Donatus) errent, tumultuentur. Lucret. infra, Aut ex offensu cum turbant corpore in ipso Semina Significant clandestinos, cæcosque subesse. Prima moventur enim per se Primordia rerum ; 135 Ictibus illorum cæcis impulsa cientur: 140 Nec quibus id faciant Plagis apparet aperte. licet sensibus non appareant: videbis enim multa ex istis corpusculis clandestinis ictibus percussa commutare pristinum iter, modo rejecta retro, modo in hanc, modo in illam, et denique in omnes partes impelli: hic scilicet vagus motus ipsis seminibus debetur. Semina enim prima per se moventur, inde concreta quæ minima mole sunt, et quæ ad ipsa principia quasi proxime accedunt, clandestinis seminum ictibus impulsa agitantur; illaque concreta moles majores lacessunt. Sic a seminibus ipsis motus ascendit, et paullatim exit ad nostros sensus (fit sensibilis) ut illa corpuscula, quæ in radiis solis oculis usurpare possumus, moveantur, at quibus ictibus agitantur videre minime valeamus. Nunc quanta sit seminum in movendo pernicitas, hinc licet, O Memmi, facile colligere. Principio cum Aurora nova luce perfundit terras, et variæ volucres pervolitantes avia nemora, loca implent cantibus per liquidum aëra sonoris, nemo est qui non perspicit quam subito, et pene puncto temporis sol tunc ortus NOTE. 130. Denique] Alii præferunt, undique. 131. Scilicet hic a] Quidam, Scilicet hic et; quos neglige: alii legunt, hinc. 136. Ipsaque] Frustra in aliquibus codd. legitur Ictaque. 141. Nunc, quæ Mobilitas, &c.] Ad declarandam celeritatem atomorum, solaris lucis trajectionem per tanta hæc spatia adeo celerem tanquam argumentum a minori, v. 26. inducit. Lucem e moleculis quibusdam ex sole, ipso fonte lucis, profluentibus constare sentiebant Epicurei, has insuper moleculas constare e principiis diversis motibus agitatis, unde communis molecularum motus tardior fit et remissior, denique per aërem non invenire viam, sed facere, et aëriarum particularum occursu retardari: semina vero simplicia esse corpora, non privatis partium suarum motibus impedita, et per liberum Inane deferri. Et hine concludunt radios solis cum sint te Convestire sua perfundens omnia luce, 150 Non per Inane meat vacuum, quo tardius ire 155 Officiuntur, uti cogantur tardius ire. At, quæ sunt solida Primordia simplicitate, 160 Debent nimirum præcellere Mobilitate, 165 Nec perscrutari Primordia singula quæque, omnia sua luce cooperit et conspergit. At Radius ille quem sol emittit non transit per inane, ideoque tardior fit illius motus, quoniam dividit aërem, et removet: nec sunt prima nuda semina quæ istum radium lucis constituunt, et per aërem transeunt, sed moleculæ quædam ex istis seminibus compositæ, ideoque et ab internis diversis suorum principiorum motibus tardatur, et ab externis corporibus ita impeditur radius, ut tardius ire cogatur. At semina ipsa solida et simplicia cum per purum Inane moventur, nec ulla res externa impedit, cum sint quid unum, et simplex, non e partibus diverso motu agitatis composita, in eum in quem primum tendunt locum uno simplici impetu feruntur, debent maxima pernicitate præcellere, et multo celerius moveri quam solis radii, et multo majus maje spatium transire ea tempore quo lux solis spatium inter cælum et terram perfundit: profecto enim principia non matura aliqua deliberatione habita, tardius 147. Convestire] Virgilius, NOTE. Largior hic campos æther et lumine vestit. 151. Aërias quasi cum diverberet undas] Gassendus, et Codd. quasi dum: alii, Quod Sol: quam tanquam pessimam lectionem Faber rejicit, et ex voce illa undas mira extorquet: calor ille solis quantumvis celer sit, tamen cogitur meare per aërem turbidum, et quasi undosum, propter ventos et accessum decessumque exhalationum, quæ in illum perpetuo recipiuntur. 154. Simul inter se retrahuntur] Reclamantibus omnibus libris, Lambinus legit tardantur: Faber libros sequitur, et addit, nunquam melius Lucretius locutus est: Qui in angusto aditu, cum magna hominum multitudo est, συνωθίσθησαν, illi facile vident nullum dubitandi locum fuisse. Hæc ille, sed rem ipsam non attigit: semina quæ corpora rara, qualia sunt radii solis, constituunt, cita dissilire, et longe recursare asserit Lucretius: horum vero dissilientium longeque resursantium communem motum tardiorem fore quis non percipit, idcoque semina inter se retrahi? 157. Res remoratur] Crescere more, B. vitiose, ut et se remoretur. 158. Atque ipsa] Quin ipsa, Faber legit, et in sequenti versu Ferantur pro Feruntur: De hac emendatione, inquit, judicent docti; et certe docti judicabunt illa emendatione opus non esse. 159. Connira] Recte; et frustra Connexa legitur. 162. Multiplexque] Legat qui velit, Multiplicisque. 164. Nam neque consilio, &c.] Hunc versum quidam codd. non agnoscunt, et in sequenti versu pro perscrutari exhibent persectari. Qui retinet, Fabri explicatione fruatur: neque enim dixerit quispiam, principia dum inter se deliberent quæ prima, quæ secunda ferantur, cessasse, morari: qui rejicit, eo modo quo potest, cxplicet. |