Billeder på siden
PDF
ePub

Inter se paullo mutatis sunt elementis,

Cum LIGNA, atque IGNES distincta voce notemus?
Denique jam quæcunque in rebus cernis apertis,
915 Si fieri non posse putas, quin Materiaï
Corpora consimili natura prædita fingas,
Hac ratione tibi pereunt Primordia rerum :
Fiet uti risu tremulo concussa cachinnent,
Et lacrymis salsis humectent ora, genasque.

920

Nunc age, quod superest cognosce, et clarius audi.
Nec me animi fallit quam sint obscura, sed acri

Percussit thyrso Laudis spes magna Meum cor, hary
Et simul incussit suavem mî in pectus amorem
Musarum; quo nunc instinctus, mente vigenti
925 Avia Pieridum peragro loca, nullius ante
Trita solo juvat integros accedere fonteis,
Atque haurire; juvatque novos decerpere flores;
Insignemque meo capiti petere inde coronam,
Unde prius nulli velarint tempora Musa.

930 Primum quod magnis doceo de rebus, et arctis

Ligna et Ignes, licet diversa plane vocabula et diversas res significantia, literis paululum transpositis et mutatis in se invicem converti possunt? Denique si istas res quas sensu percipimus credas generari non posse, nisi fingas prima rerum illarum semina ejusdem et plane similis naturæ esse, actum profecto esset de rerum principiis: exinde enim sequeretur semina quædam fore, quæ concussa risu tremulo cachinnarent, et quæ ora et genas salsis lachrymis humectarent. (quædam ridentia, quædam lacrymantia principia.) Nunc age, quod superest cognosce, et perspicue explicatum accipe. Nec me latet ea quæ dicturus sum esse explicatu difficilia, sed vehemens spes gloriæ acri irritamento mentem meam percussit, simulque indidit pectori blandum et potentem musarum amorem, quo nunc instinctus alacri vividoque animo avia Pieridum peragro loca, nullius olim pedibus calcata. Placet adire fontes illibatos, et inde aquas haurire ; placet novos flores legere, et ex iis locis nobilem mihi coronam decerpere e quibus musæ nullius unquam caput ornârunt; primum quod de rebus maximi momenti cano, animosque hominum arctis

NOTE.

914. Denique jam quæcunque,&c.] Ultimum argumentum contra Anaxagoram subjicit ex absurdo, v. 6. Sequeretur enim ouaougeus ridentes, flentesque, et alias id genus constitui, ut omnia ex similibus fieri probaretur.

917. Rerum] Aliquid deesse aut inverti suspicatur Gassendus, aut certe particulam et interserendam esse post rerum. Alia, Lambinus; et hi disputent: sive interponas et, sive rejicias, cadem est argumenti vis, et qui nullos in Lucretio hiatus patitur, ille est nimis elegans, et morosus.

920. Nunc age, quod superest,&c.] Fatigatum longa de rerum principiis disputatione Memmium ad majora et sublimiora ducit, de suo carmine, v. 30. magnifice loquutus : Horridam esse Epicuri philosophiam, nec ad vulgi gustum fatetur; promittit vero se versibus suis suavibus et decoris ita illam perfusurum et ornaturum esse, ut

speciosissima tandem et dulcissima videbitur saltem id effecturum quod medici faciunt, qui ingratam potionem pueris dantes poculi oras melle contingunt; cujus sapore decepti pueri amara etiam pharmaca absorbent. Improbus quidem hic labor, sed futuræ gloriæ spes incitat, et ut Memmio suo totam naturam rerum explicet, aggreditur opus difficile, arduum, et a nullo hactenus Latino Carmine tentatum.

926. Solo] Planta pedis. Cicero, 5. Tusc. dixit solorum callum: et Varro de Re Rustica: Solum hominis exitium est herbæ, et semita fundamentum.

926. Integros] E quibus nemo biberat : Sic Horatius ad Musam, O quæ fontibus integris gaudes, &c.

930. Doceo de rebus] Cicero, Orat. pro domo, Docere pontificum collegium de rebus divinis.

RELLIGIONUM animos nodis exsolvere pergo:
Deinde quod obscura de re tam lucida pango
Carmina, Musæo contingens cuncta lepore;
Id quoque enim non ab nulla ratione videtur:
935 Sed veluti Pueris absinthia tetra medentes

Cum dare conantur, prius oras pocula circum
Contingunt mellis dulci flavoque liquore,
Ut Puerorum ætas improvida ludificetur
Labrorum tenus, interea perpotet amarum
940 Absinthî laticem, deceptaque non capiatur,
Sed potius tali facto recreata valescat :

Sic ego nunc, quoniam hæc Ratio plerumque videtur
Tristior esse, quibus non est tractata, retroque
Volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
945 Carmine Pierio Rationem exponere nostram,
Et quasi Museo dulci contingere melle,

Si tibi forte animum tali ratione tenere
Versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
Naturam rerum, qua constet compta figura.
950 Sed quoniam docui, Solidissima Materiaï
Corpora perpetuo volitare invicta per ævum;
Nunc age Summaï ecquænam sit finis eorum,

Necne sit, evolvamus: item, quod Inane repertum 'st,

[ocr errors]

Religionum vinculis eximo; deinde quod de rebus tam obscuris tam lucida scribo carmina, musao lepore cuncta contingens; neque hoc temere videtur fieri: verum ut medici, cum amara absynthia pueris conantur dare, poculi oras dulci flavoque melle circumlinunt, ut incauti pueri ludificentur labrorum tenus, at interim amarum absynthium epotent, atque ita decepti non damnum aliquod hac fraude patiantur, sed ut hausto medicamine recreati convalescant; sie Ego, quoniam hæc nostra philosophia videtur horrida et tristis iis omnibus quibus nondum fuerit perspecta, vulgusque hominum eam maxime aversatur, dulci carmine tibi nostra dogmata explicare, illaque suavi quasi musarum melle circumlinere volui, si tali forsan ratione mentem tuam in meis libris detinere possem, donec Universam Naturam rerum penitus perspectam habeas. Quoniam vero supra demonstravi corpora esse quædam perfecte solida, et æterna, jam videamus an sint numero Finita, vel Infinita; item quoniam probavi Inane,

NOTE.

931. Pergo] Aliqui codd. Porgo; id est, porro ago, illaque voce usus est Ennius.

941. Tali facto] Tali tactu, Lambinus ex voce contingunt in v. 937. Non placet. 943. Retroque] Rectius quam ideoque, quod codd. nonnulli exhibent.

949. Naturam rerum, qua constet compta figura] Hellenismus Plauto, Terentio, Lucilioque familiaris; sic Nescio illum qui sit: Plautus in Pænulo:

Patrem atque Matrem viverent vellem tibi.

Alii pro compta legunt, cuncta; alii legunt, Qua constent cuncta.

950. Sed quoniam docui, &c.] Corpora esse, eaque perfecte solida et indissolubilia,

Inane etiam multis argumentis affirmaverat; ex iis vero Universum constare, nec tertium esse rerum genus docuerat Lucretius. Jam, v. 7. nobilem quæstionem proponit, An Universum hoc infinitum sit, an terminis aliquibus inclusum ? variisque argumentis evincere conatur Omne ex nulla parte terminatum esse, sed tam multitudine Corporum, quam Inanis magnitudine prorsus infinitum.

952, 953. Summaï ecquænam sit finis eorum, Necne sit, evolvamus] B. Na. Summa audi. Summaï quænam, Fayus. Nec si te volvamus: B. Hæc sic volvamus: Nardius.

Seu locus, ac spatium, res in quo quæque genantur, 955 Pervideamus utrum finitum funditus OMNE

Constet, an Immensum pateat vel ad usque profundum.
OMNE quod est, igitur, nulla regione viarum
Finitum 'st: namque Extremum debebat habere:
Extremum porro nullius posse videtur

960 Esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur,
Quo non longius hæc sensus natura sequatur.
Nunc extra Summain quoniam nihil esse fatendum 'st,
Non habet Extremum: caret ergo fine, modoque.
Nec refert quibus assistas regionibus ejus,

965 Usque adeo quem quisque locum possidit, in omneis
Tantundem parteis infinitum Omne relinquit.
Præterea, si jam finitum constituatur

Omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
Ultimus extremas, jaciatque volatile telum,

970 Id validis utrum contortum viribus ire

seu locum, et spatium, in quo res quæque fiunt et moventur, esse; inquiramus an Omne ex istis Corporibus et Inani compositum, sit terminis aliquibus inclusum vel immensum pateat, et sine fine. Omne igitur nulla ex parte finitum est, si enim esset finitum, Extremum haberet ; extremum vero non potest esse, nisi sit aliquid extra id quod terminat (id extremum) ex quo videri possit; et ultra quod nostra videndi facultas non progrediatur (et quod sistat aciem oculi). Quoniam vero concedendum est extra Omne nihil esse, Omne nullum habet extremum, ideoque caret fine, et infinitum sit necesse est. Nec interest in quibus Omnis (Universi) partibus consistas, quamcumque enim partem illius aliquis occupat, Omne relinquit quoquoversum ab ea parte aque infinitum. Præterea si Totum quodcunque extensum est aliquibus terminis finiri statuatur, siquis progrediatur ad extremos illos fines, telumque jaciat, utrum dices istud telum magno

NOTE.

956. Pateat vel ad usque] Patefiat ad sque, Nardius. Sed rectius legendum, · pateat vasteque.

957. Primum argumentum, quo Universi infinitionem, v. 10. probat, explicat Cicero de Divinat. 1. 2. sect. 154. Quod finitum est habet extremum: Quis hoc non dederit? Quod autem habet extremum id cernitur ex alio extrinsecus: hoc quoque est concedendum. At quod Omne est id non cernitur ex alio extrinsecus: ne hoc quidem negari potest: igitur Omne quod est non habet extremum. Epicurus ad Herodotum. ̓Αλλὰ μὲν καὶ τὸ πᾶν ἄπειρόν ἐσι, τὸ γὰρ πεπερασμένον ἄκρον ἔχει, τὸ δὲ ἄκρον παρ' ἕτερόν τι θεωρεῖται, ὥσε τὸ ἐκ ἔχον ἄκρον πέρας ἐκ ἔχει, πέρας δὲ ἐκ ἔχον ἄπειρον ἂν εἴη, καὶ ὁ πεπερασμένον.

958. Namque Extremum] Nam qua, alii legunt, quos negligo.

Ibid. Debebat] Debebit, Faber.

959. Extremum porro, &c.] Duos hos versus obscuros esse omnes queruntur, nonnulli corruptos; Faber delet, neque ego retinerem, si sine illis integrum esset, quod

nobis exhibet Lucretius, Epicuri argumentum id facit ut retineam, et, nisi fallor, non erunt amplius obscuri. Quidam legunt, quoad non, id est, ultra quod.

960. Ultra sit] Repone, extra sit ex v. 962.

964. Assistas] Fayus, ubsistas.

967. Præterea, si jam, &c.] Pro Infinitate Universi iterum, v. 16. telo suo egregie pugnat Lucretius. Esto Omne finitum, in extrema illius Universi ora collocetur aliquis, et telum vibret; aut longius evolabit istud telum, aut ab aliquo sistetur: si evolet, ultra extremam oram patet spatium; si sistatur, aliquid extra extremum est: ubicunque extremæ Universi oræ statuuntur, hoc modo instabit Lucretius, et telo suo minabitur.

968. Omne quod est spatium] Universum. Qui Inane interpretantur, ineptiunt; ut patet ex v. 972.

968. Procurrat] Ita codd. optimi. Alii, percurrat.

970. Id validis] Recte: Gassendus et alii, Invalidis pro valde validis.

Quo fuerit missum mavis, longeque volare,
An prohibere aliquid censes, obstareque posse?
Alterutrum fatearis enim, sumasque necesse 'st,
Quorum utrumque tibi effugium præcludit, et Omne
975 Cogit ut exempta concedas fine patere.

Nam sive est aliquid, quod prohibeat, officiatque
Quo minu' quo missum 'st veniat, finique locet se,
Sive foras fertur, non est ea fini' profecto.
Hoc pacto sequar, atque oras ubicunque locâris
980 Extremas, quæram quid Telo denique fiat.
Fiet uti nusquam possit consistere finis;
Effugiumque fugæ prolatet copia semper.
Præterea, spatium Summaï totius omne
Undique si inclusum certis consisteret oris,
985 Finitumque foret, jam copia Materiaï
Undique ponderibus solidis conflûxet ad Imum;
Nec res ulla geni sub cœli tegmine posset;
Nec foret omnino Coelum, neque lumina Solis :
Quippe ubi Materies omnis cumulata jaceret
990 Ex infinito jam tempore subsidendo.

At nunc nimirum requies data Principiorum

impetu impulsum in eam partem in quam destinabatur longe evolare, an ab aliquo obstaculo impeditum quiescere debere? Horum enim alterum dicas necesse est; neutrum vero te elabi sinet, et utrumque coget fateri Omne sine terminis esse, et immensum patere. Sive enim est aliquid quod impediat quo minus eam partem, in quam destinatum fuit, attingat, ibique tanquam in termino se sistat, sive longe evolet, ibi profecto nullus erat finis. Hoc modo insequar, et ubicunque extremos istos fines posueris, quid telo fiet inquiram. Et exinde probabitur nullos esse extremos fines, sed immensum patere spatium per quod telum istud evolaret. Præterea, si Universum certis finibus ex omni parte inclusum et terminatum esset, jam cuncta rerum semina vi suæ gravitatis ad infimum locum descendissent, neque ulla res sub cœli fornice fieri posset, imo nec ipsum foret cælum, neque sol; omnia enim omnium rerum semina cumulata jacerent cum ab æterno subsidissent. Nunc vero perpetuo agitantur rerum principia

NOTE.

971. Quo] Quod, Na. Hunc versum non agnoscit B.

978. Non est eu fini' profecto] Ita optime Lambinus. Alii, a fine profectum, quod Fayus, ut solet, approbat; quasi telum quod prohiberetur v. 976. dici possit non a fine profectum.

980. Telo] B. Calo; manifesto errore. 983. Præterea, spatium, &c.] Urget opus Poëta, et, v. 14. subjicit incommodum, quod eveniret si Finitum, et aliquibus terminis, inclusum esset Universum. In isto enim finito Imus aliquis esset locus, ad quem materies ab æterno subsidens innata sibi gravitate contendisset, effectumque jam pridem fuisset, ut depressa in eum lo cum universa materia nihil generari deinceps posset; ex seminibus enim quiescenti

bus nihil oritur: cum autem non sit Imus locus, jugiter moventur principia, undique nascuntur res, et ex infinito Universo nova semina singulis Mundis perpetuo inferuntur.

984. Si inclusum certis consisteret] Conclusum certis si insisteret, Gassendus.

986. Confluxet] Confluxisset. Sic Extinrem pro Extinxissem apud Virgilium. Consumse pro Consumpsisse apud Lucretium, &c.

987. Geni] Geri, omnes codd. vet. ut et Geruntur v. 954. eamque lectionem Gif. Par. Na. omnes præter Lambinum tuentur at contra omnes libros admittenda est ea vox quæ Lucretium sapit, et ad argumentum apprime facit.

Corporibus nulla 'st: quia nil est funditus Imum,
Quo quasi confluere, et sedes ubi ponere possint;
Semper et assiduo motu res quæque genuntur
995 Partibus in cunctis, æternaque suppeditantur
Ex Infinito cita corpora Materiaï.

Postremo ante oculos rem res finire videtur;
Aër dissepit Colleis, atque Aëra Montes,

Terra Mare, et contra Mare Terras terminat omneis:
1000 OMNE quidem vero nihil est quod finiat extra.
Est igitur natura loci, spatiumque profundi,
Quod neque clara suo percurrere flumina cursu
Perpetuo possint ævi labentia tractu:

Nec prorsum facere, ut restet minus ire, meando : 1005 Usque adeo passim patet ingens copia rebus, Finibus exemptis in cunctas undique parteis.

Ipsa modum porro sibi rerum Summa parare Ne possit, Natura tenet: quia Corpus Inani, Et quod Inane autem 'st, finiri Corpore cogit; 1010 Ut sic alternis Infinita omnia reddat.

quia nullus est infimus in natura locus quo descendere possint et quiescere; atque hac perpetua agitatione res in omnibus Universi partibus fiunt, et agilia et æterna rerum semina ex infinite subministrantur. Postremo nihil evidentius est quam quod res rem terminat, Aër Montes, et Montes Aera, Terra Mare, et e contra omnes Terras Mare terminat; at vero nulla res est extra Universum quæ terminus illi esse possit. Ea igitur est natura spatii Inanis vel loci, ut neque celebres fluvii, etsi ab æterno in æternum fluerent, unquam percurrere valerent, neque omnino efficere labendo ut sibi minus viæ supersit: tam immane immensumque est spatium, et ex omni parte finibus destitutum. Denique natura ipsa facit ut Universum terminum habere non possit, quia Corpus Inani, Inane autem Corpori terminum posuit, ut hac alterna Corporis

et Inanis

NOTE.

995. Æternaque] Infernaque, B. et alii codices; nullo sensu.

997. Postremo ante, &c.] Alio his v. 10. utitur argumento; Quicquid enim terminatur ab aliquo quod extra se est, finitur, sic aër terminat montes, et montes aërem, mare terras, et terræ mare. At quis dixerit aliquid esse extra Universum quod illius terminus esse possit, cum id ipsum quod extra est sit Universi pars, Universum enim continet omne quod est? Concludit igitur Universum esse immensum, eamque immensitatem præclara periphrasi describit.

1002. Flumina] Aliqui libri, ut et Na. Fulmina; hæc vox et Lambino et Gifanio displicuit; eam Faber amplectitur, an merito, judicent alii.

1003. Possint] Possunt, MS. et Gif. 1004. Ire, meando] In remeando, aliqui, ut monet Gif.

1007. Ipsa modum, &c.] Iterum, v. 13. Universum esse infinitum probat Lucretius

quia Corpus et Inane sese mutno terminant, ex ista autem mutua terminatione necesse est ut immensitas oriatur, quoniam neutrum, neque Corpus, neque Inane potest esse ultimum, cujus vero nulla pars potest esse Ultima, id profecto infinitum. Si autem alterutrum (Corpus viz.) non finiret alterum (Inane), Inane autem esset infinitum, quod olim probaverat, Corpora vero finita, ut Stoïcis placuit, dissolverentur omnia; rupta enim subito compage, finita semina per immensum Inane dissiparentur, imo nunquam coaluissent, cum finita semina in Inani infinito semel dispersa perpetuo vagarentur. Hæc omnia Epicurus ipse ad Herodotum: äri yàg hv τὸ κενὸν ἄπειρον, τὰ δὲ σώματα ὡρισμένα, ού δαμε ἂν ἔμενε τὰ σώματα, ἀλλ' ἐφέρετο κατὰ τὸ ἄπειρον κενὸν διεσπαρμένα, οὐκ ἐχόντα τὰ ὑπερείδοντα, καὶ σέλλοντα κατὰ τὰς ἀντικοπάς. 1010. Ut sic alternis] Utque sit alterius, B. frustra.

« ForrigeFortsæt »