Billeder på siden
PDF
ePub

Ex vero si sunt Igni, puroque creatæ ?
Nil prodesset enim calidum denserier Ignem,
Nec rarefieri, si partes Ignis eandem

650 Naturam, quam totus habet super Ignis, haberent:
Acrior Ardor enim conductis partibus esset;
Languidior porro disjectis, disque supatis.
Amplius hoc fieri nihil est, quod posse rearis
Talibus in causis; nedum variantia rerum
655 Tanta queat densis rarisque ex Ignibus esse.
Atque Hi si faciant, admistum rebus Inane,
Denseri poterunt Ignes, rarique relinqui :
Sed, quia multa sibi cernunt contraria, mussant,
Et fugitant in rebus Inane relinquere purum, et,

660 Ardua dum metuunt, amittunt vera viaï :
Nec rursum cernunt exempto rebus Inani,
Omnia denseri, fierique ex omnibus unum
Corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,

si ex solo simplicique igne omnia creata sint? Non enim hanc varietatem efficeret condensatio aut rarefactio Ignis, si modo partes ignis ejusdem sint naturæ cum toto cujus partes sunt; condensato enim Igne (i. e. constipatis Ignis partibus) intensior fit calor, rarefacto autem (i. e. disjunctis et separatis ignis partibus) remissior. Nihil aliud oriri posse quis concipiat, ideoque multo minus tantam rerum varietatem ex condensatis et rarefactis Ignibus produci. Hi insuper philosophi, si Inane rebus admistum concederent, tum Ignem condensari et rarefieri posse haud inepte supponerent: quia vero hanc opinionem multis difficultatibus laborare sentiunt, affirmare non audent, Inane esse asserere non sustinent, et dum difficilem metuunt, veram Philosophiæ viam non ingrediuntur: nec insuper intelligunt Inani e rebus sublato res cunctas constipari, omniaque corpora in corpus unum coalescere, quod nihil ex se cum impetu emittere valeret,

NOTE.

ter Ignem: quoniam quomodocunque tandem partes illius transmutatæ, commistæque inter se fuerint, perinde semper futurum sit propter eandem omnium naturam. Et ne evadat condensationis rarefactionisque beneficio, (ἀραιώσει καὶ πυκνώσει ἐκ τῶ πυρὸς πάντα, Laertius vit. Heracliti) monet, intelligi quidem posse ex condensatione partium calidarum Ignis evadere quidpiam calidius, ex rarefactione quidpiam minus calidum; at evadere frigidum, imo et frigidissimum, qualia in rerum natura multa experimur, quî intelligi possit?

647. Ex vero] Ex uno, Lambinus. 650. Totus habet super Ignis] Ita codices: super, i. e. superior, Lambinus; et hæc interpretatio forsan admitti potest ex v. 782. At totus, ne quid tale putet Faber, efficit. Hæc ille: existimo hoc loco super esse adverbialis formæ, ita ut Totus super Ignis, sit reliquus ignis, seu alii igues: exemplum cuperes, en tibi, nec longe abeo; Virgil. Æneid. 3.

O mihi sola mei super Astyanactis Imago; Imago quæ reliqua es. Servius vero

ad Virg. Super, valde, vehementer. Alii legunt suus, et ista vox non incommode respicit partes in v. 649.

652. Disque suputis] Et dissipatis: aliquando Lambinus legit, Disque paratis. Cæsar de Bello Gallico, Disparandos, et ad suos diducendos curaret.

656. Atque Hi si faciant] Instat, v. 10. Physicos Heracliti fautores ad condensationem et rarefactionem Ignis confugere non posse, prout Inane non admittunt, sine quo nihil rarum fiat aut densum, ut supra demonstraverat v. 396. Aliqui legunt Id quoque si faciant.

658. Mussant] Recte Lambinus, et ibi verbum aliquod debere esse id vinculum orationis, et probat: et fugitant. Negligamus autem illos qui amant Multi: contraria esse, contraria inesse; velamusæ, ἄμα. σοι. Mussant] Nævius: Odi Summussos, proinde aperte dice quid fit. Terentius, mussare pro tacere posuit; Sile, cela, occulta, tege, tace, mussa. Festus in voce Summussi.

663. Raptim] Alii, raptis: Ab se raptis: id est, Ab se constipatis. Alii, natum.

Æstifer Ignis uti lumen jacit, atque vaporem :
665 Ut videas non e stipatis partibus esse.
Quod si forte ulla credunt ratione potesse
Igneis in cætu stingui, mutareque corpus;
Scilicet ex ulla facere id si parte reparcent,
Occidet ad Nihilum nimirum funditus Ardor
670 Omnis, et ex Nihilo fient quæcunque creantur.
Nam quodcunque suis mutatum finibus exit,
Continuo hoc mors est illius, quod fuit ante:
Proinde aliquid superare necesse 'st incolume olli,
Ne tibi res redeant ad Nilum funditus omnes,

675 De Nihiloque renata virescat copia rerum.

Nunc igitur, quoniam certissima corpora quædam
Sunt, quæ conservant naturam semper eandem,
Quorum abitu, aut aditu, mutatoque ordine, mutant
Naturam res, et convertunt corpora sese;

ut ardens Ignis lucem emittit et calorem; unde apparet illum non e partibus penitus, et sine intermixto Vacuo, stipatis, constare. At vero si credant Ignes cum coëant, ullo modo extingui posse, igneamque naturam deponere, si inquam id omnino fieri affirmant, in Nihilum penitus recideret iste omnis Ignis, et res, quæ producuntur, e Nihilo orirentur; illud enim, cujus natura mutatur, desinit esse id quod ante fuit: in omni autem rerum dissolutione debet aliquid superesse integrum et illæsum, vel res in Nihilum reciderent, et e Nihilo productæ vigerent. Jam vero cum sint quædam corpuscula, quæ eandem semper servant naturam, et quorum discessu, aut conventu, aut mutato ordine, rerum concretarum naturæ mutantur,

NOTE.

Alii, raptum. Sed raptim sequenti versui maxime convenit.

666. Quod si forte ulla, &c.] Porro quia posset quoddam patere effugium, si quis diceret Ignem extingui, et converti in aliud Corpus, eapropter urget v. 10. fieri id non posse, nisi admittatur abire Ignem in Nihilum: quia res simplex et inconcreta, quale debet esse illud elementum, si prima quidem, et unica rerum materies fuerit, mutari non potest, quin omnino pereat. Nam res quidem composita sic mutari potest, ut desinens esse quod erat, relinquat partem superstitem, quæ, veteri statu amisso, novum subeat; verum quod incompositum est, naturam suam deperdere, quin plane intereat, non potest.

666. Potesse] Posse. Lucilius in lib. 5.
Nam si quod satis est homini id satis esse
potesset,

Hoc sat erat; nunc cum hoc non est,
qui credimu' porro
Divitias ullas animum mi explere po-
tesse ?

667. Stingui] Alii, stringi; imperite. Ibid. Mutareque] Alii, mussareque, i. e. solidare et constringere: at mutare probabit qui v. 671. legit.

668. Reparcent] Alii, reportent. Alii,

receptent. Reparcent, Codd. Reparco autem eandem habet vim propter illud suum re, quam multa alia verba ut relino, refigo; nam relino non est iterum lino, sed id quod erat litum detergo: at Latine Parco id dicere significat nolo dicere; itaque reparco facere significat libenter facio, aut quid tale.

673. Proinde aliquid superare, &c.] V. 18. concludit, si extincto Igne generari quidpiam debeat, necessarium esse ut supersit aliquid quod deperdita Ignis forma rei istius generatæ formam induat: perspicuum est autem hoc esse communem materiam, quam Lucretius supponit esse incorrupta Corpuscula, quæ adjectione, detractione, transpositione sui varia, nunc formam Ignis, nunc alicujus aliûs rei exhibere valeat. Quod autem illa Ignea ex natura sua non sint, merito arguit ex eo, quod additio, detractio, transpositio nihil operaretur; cum ex ipsa Ignis natura remanente incolumi nihil fieri præter Ignem posset. Deinde sententiam Epicuri exponit; quædam viz. Corpuscula nulla forma, quam sensus percipere valeant, prædita, rerum esse principia, et ex iis diversimode coëuntibus tam Ignes, quam reliqua omnia oriri.

680 Scire licet non esse hæc Ignea corpora rerum.
Nil referret enim quædam decedere, abire,
Atque alia attribui, mutarique ordine quædam,
Si tamen Ardoris naturam cuncta tenerent:

Ignis enim foret omnimodis, quodcunque crearent.

685 Verum, ut opinor, ita 'st: sunt quædam Corpora, quorum

Concursus, Motus, Ordo, Positura, Figuræ,
Efficiunt Ignes, mutatoque ordine mutant
Naturam; neque sunt Igni simulata, neque ullæ
Præterea reii, quæ corpora mittere possit

690 Sensibus, et nostros adjectu tangere tactus.

Dicere porro Ignem res omneis esse, neque ullam
Rem veram in numero rerum constare, nisi Ignem,
Quod facit HIC IDEM, perdelirum esse videtur.
Nam contra Sensus ab Šensibus ipse repugnat,

695 Et labefactat eos, unde omnia credita pendent;
Unde hic cognitus est ipsi, quem nominat Ignem.
Credit enim Sensus Ignem cognoscere vere,
Cætera non credit, nihilo quæ clara minus sunt:
Quod mihi cum vanum, tum delirum esse videtur.

certi esse possumus hæc corpuscula non esse Ignea. Nihil enim referret quædam decedere, alia advenire, quorundam etiam ordinem mutari, si modo cuncta naturam haberent Igneam; quodcunque enim ex Igne nasceretur omnino esset Ignis. Ita vero secundum meam sententiam se res habet; sunt quædam corpora quorum concursus, motus, ordo, situs, et figuræ Ignes constituunt, et quæ mutato suo ordine mutant naturam Ignis; hæc autem corpora habent neque naturam Ignis, neque alicujus ullius rei, quæ ex se queat emittere corpuscula, et istorum adjectu sensuum nostrorum organa movere: (i. e. quæ sensibus percipi possint.) Denique affirmare res omnes esse Ignem, nihilque esse in tota rerum summa præter Ignem, quod hic idem Heraclitus affirmat, ineptissimum videtur: sensuum enim ope contra sensus utitur, et illorum fidem evertit quibus solis tuto credimus, et a quibus hunc, quem vocat, Ignem existere fit certus. Credit enim sensus vere percipere Ignem, alia vero non putat, quæ tamen sensibus non sunt minus obvia quam ipse Ignis; quod mihi vanum videtur et ineptum :

NOTÆ.

681. Abire, atque alia] Alii legunt, Adire, atque alio.

683. Si tamen] Ita Lambinus ex quibusdam codd. Alii codd. Si tantum; unde alii, si tandem, libenter legunt.

684. Omnimodis] Quidam amant omnimodus: aliique unimodus non rejiciendum censent.

691. Dicere porro Ignem, &c.] His 11. v. criterium sensus advocat, ut non constare omnia ex ignea natura confirmet, fatetur Heraclitus Ignem sibi ope sensuum notum esse: monet Lucretius, sensus non minus percipere plura alia diversæ omnino ab Igne naturæ, quam ipsum Ignem; eandem autem semper, aut nullam unquam fidem sensui adhibendam esse; et deinde Epicuri sententiam de criterio breviter exponit.

692. Rem veram] Naturam. Quippe

istud concoqui non potest, Nulla res vera in numero rerum constat. Faber; delicias stomachi! Res veras nos jejuni non contemnimus. Res aliquas præter Ignem apparere nunquam negavit Heraclitus, at Esse nunquam concessit: hanc opinionem convellit Lucretius, ideoque probare debuit Res esse veras, et quas sensus vere cognoscant, v. 697.

694. Nam contra sensus ab sensibus] Sic hunc locum explicandum puto; pugnare, seu stare ab aliquo, est pugnare pro aliquo, partes alicujus tueri, &c. Heraclitus autem qui sensus esse certos dicebat, planissime contra sensus agebat, cum diceret omnia esse Ignem; nam id si verum foret, sensus nostri Ignem sentirent, quem tamen in pomo, marmore, ligno, &c. non sentiunt. Faber.

700 Quo referemus enim ? Quid nobis certius ipsis
Sensibus esse potest, quo vera ac falsa notemus?
Præterea, quare quisquam magis Omnia tollat,
Et velit Ardoris naturam linquere solam,
Quam neget esse Ignis, Suminam tamen esse relinquat?

705 Æqua videtur enim dementia dicere utrumque.
Quapropter qui Materiem rerum esse putârunt
Ignem, atque ex Igni Summam consistere posse ;
Et qui principium gignundis Aëra rebus
Constituere; aut Humorem quicunque putârunt

710 Fingere res ipsum per se; Terramve creare
Omnia, et in rerum naturas vertier omneis;
Magnopere a vero longeque errâsse videntur.
Adde etiam qui conduplicant primordia rerum,
Aëra jungentes Igni, Terramque Liquori;

cui enim fidemus, et a quo certius quam ab ipsis sensibus vera et falsa cognoscemus? Deinde, cur aliquis reliqua omnia quæ apparent negaret esse, et solum Ignem existere assereret, potius quam Ignem non esse, omnia vero alia esse affirmare sustineret? Par enim dementia utrumque asserere. Quapropter qui Ignem esse rerum Principium, et Universum ex Igne constare crediderunt, qui ex Aëre omnia fieri tradiderunt, aut putarunt Aquam esse unicum rerum Principium, aut Terram constituere omnia, et in omnes rerum naturas verti posse, plurimum mihi videntur a vero aberrasse. Ut et illi etiam qui duo elementa statuunt rerum Principia, Aërem viz. et Ignem, aut Terram et Aquam,

701. Quo] Quí, Gifanius.

NOTÆ.

702. Præterea, quare quisquam, &c.] V. 4. supponit, Si aquam, si alia tam multa inspexerimus, tetigerimusve, aliam plane nobis naturam apparituram, quam Ignem; unde docet non esse majorem rationem, cur asseramus omnia esse Ignem, quam negato Igne quidvis aliud. Gassendus.

706. Quapropter qui Materiem, &c.] Denique v. 7. tam de Igne, quam de quovis alio singulari elemento, de quo eadem dici proportione valeant, concludit; omnes viz. delirant qui vel ignem, ut Heraclitus, vel aëra, ut Anaximenes Milesius, vel aquam, ut Thales Milesius, vel terram, ut Pherecydes, rerum omnium principium statuerunt.

712. Longeque errásse] Longe deerasse, quidam codd. et an hoc sit verius adhuc dubitat Gifanius.

713. Adde etiam, qui conduplicant, &c.] Inter posteriores Empedoclem deligit, v. 116 adversus quem quatuor elementa asserentem quicquid objicit, etiam adversus cæteros, duo, vel tria asserentes intelligi objectum potest. Nimirum si ne quatuor quidem sunt reputanda sufficere, longe minus pauciora sufficient; non sufficere autem quatuor, imo et longe plura corporum genera, ad tantam rerum varietatem,

quanta in mundo cernitur, ex infra dicendis clarius percipietur. Interea vero concipere potes, uti ex una litera non nisi unam faciem habes, ut A; ex duabus, nisi duas, Am, Ma; ex tribus, nisi sex, ut Amo, Aom, Mao, Moa, Oam, Oma; ex quatuor, nisi viginti quatuor, ut Amor, Amro, Mora, &c. ita ex uno corpore simplici, quantumvis versetur, non posse unquam fieri nisi unum, ex duobus commistis nisi duo, hoc est, unum compositum, quod prout erit rarius aut densius, aut habebit amplius ex uno, quam ex altero, ad unius magis, quam ad alterius naturam accedat; ex tribus pari ratione, nisi sex; ex quatuor, nisi viginti quatuor. Et commuta situs, commuta gradus, versa, ac reversa quantum voles omnia, semper tamen erunt eadem genera; ac omnino denique ad varietatem rerum innumerabilem necessaria esse elementa seu principia varietate innumerabilia. Gassendus.

714. Aëra jungentes Igni] Enopides Chius. Terramque liquori, Xenophanes. Armenides autem ignem terræ junxit: Hippo Rheginus atque Archeläus ignem junxerunt aquæ; et Onomacritus ignem, aquam, et terram simul posuit rerum primordia. Fayus.

715 Et qui Quatuor ex rebus posse omnia rentur,

Ex Igni, Terra, atque Anima procrescere, et Imbri :
Quorum Acragantinus cumprimis EMPEDOCLES est;
Insula quem Triquetris terrarum gessit in oris;
Quam fluitans circum magnis amfractibus æquor

720 Ionium glaucis aspergit virus ab undis,
Angustoque fretu rapidum mare dividit undis
Italiæ terraï oras a finibus ejus :
Hic est vasta Charybdis, et hîc Ætnæa minantur
Murmura flammarum rursum se conligere iras,

725 Faucibus eruptos iterum ut vis evomat igneis,
Ad cœlumque ferat flammaï fulgura rursum :
Quæ cum magna modis multis miranda videtur
Gentibus humanis regio, visendaque fertur,
Rebus opima bonis, multa munita virûm vi;

730 Nil tamen hoc habuisse Viro præclarius in se,

et qui e quatuor elementis, Igne, Terra, Aëre, et Aqua omnia produci tradiderunt. Inter quas eminet Empedocles Acragantinus, philosophus ille, quem nutrivit insula tribus promontoriis nobilis, et quam Ionium mare magnis et sinuosis flexibus circumfluens a cæruleis aquis salem spargit, et a cujus finibus violentum æquor angusto freto dividit Italiam : hic est sæva Charybdis, et hic mons Ætua terribili murmure minatur se Iras flammarum collecturum, ut immani impetu ejectos faucibus ignes eructaret; igniumque fulgura in sublime, usque ad cœlum, iterum eveheret: quæ insula licet multas propter causas hominibus admirabilis, et digna quæ visatur, sit, bonarum omnium rerum plena, et incolarum multitudine munita, nihil tamen augustius, admirabilius, aut præclarius

NOTÆ.

717. Empedocles] Metonis filius, ut aliis placet, Archinomi, ut aliis, Exeneti, sed omnes fatentur Acragantinum esse : floruit Olymp. 84. eleganti Carmine de Rerum Natura scripsit, docuitque omnia e quatuor elementis Igne, Aqua, Aëre, et Terra, componi, et in ea iterum resolvi. Ἐμπιδοκλῆς Μέτωνος ̓Ακραγαντῖνος τέτταρα μὲν λίγει σοιχεῖα, Πῦρ, ̓Αέρα, "Τδωρ, Γῆν· δύο δὲ ἀρχικὰς δυνάμεις, φιλίαν τε καὶ νεῖκος· ὧν ἡ μὲν ἐσιν ἑνωτικὴ, τὸ δὲ διαιρετικόν. Plutarchus de Placit. Philos. lib. 1. c. 3.

718. Insula quem Triquetris] Sicilia. Triquetra a tribus promontoriis, quod omnes sciunt dicta: Horatius, Sat. 6. 1. 2.

-Militibus promissa Triquetra

et Faber sentiunt, sed salem denotat; sic
lib. 2. 475. tetrum virus,

Linquit enim supra tetri primordia Viri
Aspera-.

721. Fretu] Ita hunc versum legunt veteres magistri, inter quos Priscianus, quin et eadem flexione usus est Cicero, Orat. 5. in Verrem, Sicilia perangusto fretu divisa. Vid. etiam Arnobium contra Gentes, lib. 1. p. 36.

722. Italiæ terraï] Ita Lambinus, Italia enim terra, Campania terra, Gallia terra, apud veteres occurrunt: terrarum, Codd. Quidam e MSS. legit, Æoliæ, ea enim, quam Jocastes Æoli filius ad fretum "Siculum habitabat, pars olim dicta est

Prædia Cæsar, an est Itala tellure da- Æolia.

turus?

Tellure Triquetra, Sicilia.

718. Insula, &c.] His v. 18. Siciliam, Empedoclis patriam describit, illumque egregia laude ornat.

720. Ionium] Magnam enim Siciliæ partem Mare Jonium alluit. Quidam legunt, Ionio, et Libycis aspergit littus ab undis. Alii,-littus ab undis. Optimi Codd. Virus. Virus autem non humores, ut Lambinus

725. Eruptos] Sic Virgilius, Erupti nubibus Ignes. Proruptus corpore sudor. 726. Rursum] Alii, Sursum. 729. Rebus opima bonis, &c.] Multis codd. hic versus desideratur; Fayus. Ille viz. summæ industriæ et perspicacitatis vir multos evolvit libros, quos neque Lambinus, neque Gifanius, neque alii vide

runt.

« ForrigeFortsæt »