Billeder på siden
PDF
ePub

TITI LUCRETII CARI

DE

RERUM NATURA

LIBRI SEX.

B

LIBRI PRIMI

ARGUMENTUM.

IN ipso operis principio Venerem invocat, II. Deinde a v. 45. ad v. 159. libros suos de Rerum Natura dedicat Memmio: Epicurum, cujus rationes sequitur, laudat; ab illius doctrina impietatis invidiam amolitur, et hujus et sequentium librorum argumenta breviter proponit. III. Tum rem ipsam aggreditur, docetque a v. 160. ad v. 265. ex Nihilo nihil fieri, et in Nihilum nihil reverti posse. IV. a v. 265. ad v. 329. minuta esse quædam Corpora, quæ, licet sub sensum non cadunt, mente tamen possunt concipi, et e quibus Res omnes componuntur. V. His corpusculis a v. 330. ad v. 430. subjungit Vacuum seu Inane spatium : et VI. a v. 430. ad v. 483. probat Nihil esse præter Corpus et Inane; reliqua autem quæ videntur esse ut Pondus, Calor, Paupertas, Bellum, &c. esse tantum Conjuncta vel Eventa, Proprietates seu Accidentia Corporis et Inanis. VII. Docet a v. 483. ad v. 528. Prima corpuscula esse perfecte solida, ideoque a v. 528. ad v. 635. insecabilia esse, minima, (neque enim Corpus in infinitum dividi potest) et æterna. VIII. Deinde, a v. 635. ad v. 712. refutat Heraclitum, qui Ignem, aliosque qui Aërem, Aquam, aut Terram Rerum omnium principium esse statuerunt. IX. Tum a v. 712. ad v. 829. contra Empedoclem demonstrat Res non componi e quatuor Elementis. X. Demum a v. 829. ad v. 919. Anaxagoram refellit. XI. Postremo a 919. ad v. 1050. docet Universum esse ex omni parte infinitum, Corpuscula esse numero infinita, et Inane nullis terminis comprehendi posse. XII. Et a v. 1050. ad v. 1110. deridet illos qui existimant esse aliquod Centrum in Universo, quo Gravia omnia deorsum tendant, dum Levia sponte sua sursum ferantur.

T. LUCRETII CARI

DE

RERUM NATURA

LIBER PRIMUS.

ÆNEADUM genetrix, hominum divumque voluptas,

Alma Venus, cæli subter labentia signa
Quæ mare navigerum, quæ terras frugiferenteis

INTERPRETATIO.

Benigna Venus, mater Romanorum qui ab Ænea ducunt genus, deliciæ hominum et deorum ; quæ mare navigerum et frugiferas terras volubilibus cæli stellis substratas

NOTE.

Carmen de Rerum Natura scripturus Lucretins, Venerem invocat, lepidam sane venustamque Deam, Ænææ, a quo originem ducebant Romani, matrem; amicam insuper Marti (sic fabulæ) et aliquando nimis immodeste facilem: at cujus illecebris tota rerum Natura regitur, et cujus virtute, quicquid animale est, generatur; et quæ sola venustatem et leporem largiri possit. Hanc igitur tanquam aptissimam sibi de Rerum Natura scripturo patronam eligit, ab ea petit leporem suis versibus, pacemque Romanis (turbata enim Repub. nec ipse, nec Memmius, cui hoc Carmen scribit, studiis philosophicis vacare potuit) quam illa a suo Marte facile impetraret. Et hac invocatione Physici Poetæ, et Epicurei etiam Philosophi (quicquid alii sentiant) partes probe et decore agit; irridet enim dum invocat, et ut raro magis bellam, sic nunquam magis probro-am Veneris et Martis imaginem inveniemus. Nimis autem argute pii videntur isti, qui Poetam Providentia iniquissimum vi quadam, seu potius lusu Numinis coactum esse volunt opem et auxilium a famosissima Dea implorare. Nec minus otiosi, qui Venerem Hortos curasse observant, ideoque aptissimam fu

isse Epicureis, Hortorum incolis, Patronam; aut mysteria nescio quæ sub Venere, Marte, Cœlo, &c. latere sentiunt: istæ nugæ sublimi et fastoso Lucretii ingenio improbe conveniunt; mysteria veterum non minus quam Religionem contempserunt Epicurei: Cic. de Nat. Deor. lib. 1. sect. 38. Sed istarp sapientiam Nardio, ejusque similibus relinquamus. Abeant etiam Grammatici cum sua Venere Genetrice, nisi existimare velint Lucretium tam Divinum esse, ut Venerem olim a Julio Cæsare isto titulo consecrandam fore conjectaret. Poeta erat Lucretius, ideoque non neglexit leges suæ artis Epicureus, ideoque patriæ superstitioni subdole obsequitur; qui plura quærit, inveniat, et inventis gaudeat.

2. Alma] Sancta, pulchra, Festo. Aliis, lata, fæcunda, grata: ego benigna mallem; vox enim ista exprimit alias omnes virtutes Veneris, quas non minus quam fœcunditatem intuetur Lucretius.

2. Subter labentia] Unam esse vocem contendit Barthius; acute: quasi stellas, æque ac mare et terras variis animalibus Venus concelebrasset. Vid. lib. 4.

V. 413.

5

10

Concelebras; per Te quoniam genus omne animantum
Concipitur, visitque exortum lumina solis:
Te, Dea, te fugiunt venti, te nubila cœli,
Adventumque tuum: tibi suaveis dædala tellus
Summittit flores; tibi rident æquora ponti,
Placatumque nitet diffuso lumine cœlum.
Nam simul ac species patefacta 'st verna diei,
Et reserata viget genitabilis aura Favonî;
Aëriæ primum volucres te, Diva, tuumque
Significant initum percussæ corda tua vi:
Inde feræ pecudes persultant pabula læta,
15 Et rapidos tranant anneis; ita capta lepore,
Illecebrisque tuis omnis natura animantum
Te sequitur cupide, quo quamque inducere pergis:
Denique per maria, ac monteis, fluviosque rapaceis,

reples et exornas; tua enim virtute omne genus animalium generatur, et natum videt Dici lucem; Te, O Dea, advenientem, et primo vere visentem terras venti et tempestates fugiunt; Tibi varia, et in rebus producendis artifex terra suaves producit flores; latum mare fit tranquillum, et Tibi quasi subridet; pacatumque cælum splendescit radiis nitidioribus, et latius ubique sparsis. Nam simul ac pulcherrimum Ver sese aperit, et lenis Favonii flatus, qui maxime facit ad generationem rerum, laxatus spirat, aëriæ primum aves tuo numine percitæ, intimisque medullis æstuantes Te, O Dea, advenisse significant: tum ferocientes etiam quadrupedes pinguia pascua ludibundi pererrant, et rapidos amnes trajiciunt; tanta aviditate genus omne animalium tuis deliciis, eaque voluptate quam subministras captum, Tibi obedire gestit, et Te sequi quocunque ducis. Summatim: Tu blandum amorem excitans in pectoribus omnium animalium, quæ in mari, montibus, fluviis rapacibus,

NOTE.

4. Concelebras] Commoves, Nonio. CoConcelebras] lis et frequentas, Lambino. Sic Ovid. 4. Metam. v. 45. Clarius vero, reples et exornas varia animantium fætura. Celebris autem apud Antiquiores idem quod frequens, via bona, celebrisque, Cat. de re rustica, l. 1. Locus quæritur celebris an desertus? Scriptor ad Herennium, lib. z. Vid. 1. 2. v. 345. et 1. 5. v. 1380.

B.

5. Lumina] Lumine, MSS. frustra. 7. Adventumque] Adventuque, Na. et Ad ventumque, Turnebus; curiose nimis: hic enim, Te adventumque tuum, ut Te tuumque initum, v. 12. et 13.

7. Dædala] Dædalum a varietate rerum dictam esse apud Lucretium Terram facile est intelligere, cum Græce δαιδάλλειν significet variare. Festus.

8. Summittit] Effert, producit, procreat; summittere enim est de sub mittere, sic apud Virg.

Corpora saltu subjiciunt in equosi. e. tollunt in equos. Ita tenella arbor, -Sub ingenti matris se subjicit umbra. i. e. sese attollit. Item apud Lucr. 1. 6. v.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

10. Patefacta] Calefacta, B.
Genitabilis] Aliis, genitalis,

11.
G. Gif.
MSS. Sed non tanti est: hoc semel monu-
isse operæ pretium fuerit, hujus formæ
nomina utriusque significationis esse, ac-
tivæ dico, et passive; ita placabilis qui
placat, et placatur; penetrabilis qui pene-
trat et penetratur.

13. Initum] Nutum, B. alii, initium: eligat Lector quod magis placet; penes eundem etiam sit, utrum percussæ, an perculsæ legi debeat.

16. Hunc versum, quem non agnoscit B. neque plurimi alii MSS. et impressi Codices, e vetere Codice inseruit Marullus: et quidni pro genuino reciperemus? Est enim Lucretio dignissimus, et si deleatur iste, turbata subito essent omnia, et ob

scura.

17. Quo quamque] Quocunque, B. et alii.

Frundiferasque domos avium, camposque virenteis, 20 Omnibus incutiens blandum per pectora amorem, Efficis, ut cupide generatim sæcla propagent.

Quæ quoniam rerum Naturam sola gubernas,
Nec sine te quicquam dias in luminis oras
Exoritur, neque fit lætum, neque amabile quicquam;

25 Te sociam studeo scribundis versibus esse,
Quos ego de RERUM NATURA pangere conor
Memmiadæ nostro; quem tu, Dea, tempore in omni
Omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
Quo magis æternum da dictis, Diva, leporem :

30 Effice ut interea fera mænera militiaï
Per maria ac terras omneis sopita quiescant.
Nam tu sola potes tranquilla pace juvare
Mortaleis, quoniam belli fera mænera Mavors
Armipotens regit, in greinium qui sæpe tuum se

35 Rejicit, æterno devinctus volnere amoris;
Atque ita suspiciens tereti cervice reposta

sylvis vel campis virentibus vivunt, facis ut singula secundum diversas suas species genus suum propagarent, et instaurarent. Quoniam igitur Tu sola es quæ rerum Naturam regis, nec sine Te res ulla nascitur, aut floret, grataque fit et amore digna; obsecro ut Tu mihi opeт feras cogitanti scribere Carmina De RERUM NATURA, amicissimo meo Memmio dedicanda; illi inquam Memmio, quem Tu, Dea, omnibus tuis donis ornatum cunctis hominibus superiorem esse voluisti. Et quoniam tanto viro scribam, ideo ardentius peto maximam æternamque meis versibus venustatem largiri digneris; effice etiam obsecro ut bella omnia per maria et terras sopita quiescerent: Tu enim sola potes placida pace homines beare; Mars enim armipotens regit, pro libitu accendit et extinguit; ille autem sæpe blando furore sese rejicit in tuum sinum devictus æterno vulnere amoris, atque supinus jacens reflexa tereti cervice, et suspiciens,

bella

NOTE.

20. Incutiens] Observandum in re blanda suavi et jucunda usurpari τὸ incutere: ita et Horatius in Epist.

-Fornix tibi et uncta popina
Incutiunt urbis desiderium-

Vid. etiam lib. 1. v. 923.

21. Sæcla] Vox Lucretiana; Græci Poetæ φύλα vocant. Horat. genus; Piscium genus Od. 2. 1. 1. id autem significat quod vulgus vocat Species Animalium.

23. Dias] Aerias, diurnas; Dium enim dicitur, inquit Festus, quod sub Cælo est, ex quo, sub dio fieri dicimus quod sub Cœlo fit, et non sub tecto: Dius etiam idem ac divinus. Sic 1. 2. v. 172. Vitæ dux dia voluptas.

27. Memmiade] Memmius Gemellus, quo cum Athenas olim profectus erat Lucretius, et quo familiariter utebatur, de illo autem plurima videas, Lector, in dissertatione Gifanii de gente Memmia.

28. Ornatum Ora latum, in vet. Gronovii Cod. Conjecit Salmasius altatum pro exaltato et excelso, ut vivatum idem dixit Lucretius 1. 3. V. 410. 557.680. at vox altata, licet Apollinari Sidonio aliisque se

quioris ætatis nota fuit, vix tamen forsan erat Lucretiani ævi.

30. Effice] Et face, F. Ibid. Manera militiaï] Belli seu militiæ munera; sic manire pro munire, mætuus pro mutuus, cara pro cura, &c.

35. Rejicit] Reficit, B. et Gif. quasi recreat, minus eleganter.

Ibid. Devinctus] Metaphora paulo durior; tamen dicebant præpeditus dolore, et Κολληθεὶς ἀνιαrs, Callimachus. Et Furius Bibaculus, Ille gravi subito devinctus vulnere habenas misit. Alii, devictus.

36. Suspiciens] Alii, suspirans. Sed placet suspiciens. Vox enim ista bellæ huic imagini optime convenit: nullam vero tabulam, uti sentit Faber, respexit Lucre tius; quid enim tabula opus, ubi vividum est, quod res optime pingeret, ingenium? Amo etiam verecundiam, et utinam in Fabro inveniri possit, non paulo modestior est Poeta, quam Interpres; nulla enim vera res hic agitur, nulla μεγάλα μυστήρια. Illa interpretatio quam apposui non minus fida est, quam modesta: MSS. suscipiens.

« ForrigeFortsæt »