Billeder på siden
PDF
ePub

Quæcunque inter se possint congressa creare,
Ut non sit mirum si in taleis disposituras
Deciderunt quoque, et in taleis venere meatus
195 Qualibus hæc rerum genitur nunc Summa novando.
Quod si jam rerum ignorem Primordia quæ sint,
Hoc tamen ex ipsis Cœli rationibus ausim
Confirmare, aliisque ex rebus reddere multis,
Nequaquam nobis divinitus esse paratam
200 Naturam rerum, tanta stat prædita culpa.

Principio, quantum Cœli tegit impetus ingens,
Inde avidam partem Monteis, Sylvæque ferarum
Possedere, tenent Rupes, vastæque Paludes,
Et Mare, quod late Terrarum distinet oras.
205 Inde duas porro prope parteis fervidus Ardor,
Assiduusque Geli casus mortalibus aufert.

Quod superest arvi, tamen id Natura sua vi
Sentibus obducat, ni vis Humana resistat,
Vitaï causa valido consueta bidenti

210 Ingemere, et terram pressis proscindere aratris :
Si non fœcundas vertentes vomere glebas,
Terraïque solum subigentes cimus ad ortus ;
Sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
Et tamen interdum magno quæsita labore,

quæcunque hisce cœtibus facere et componere valerent, ut mirandum non sit, si in talem ordinem aliquando deciderunt, et obtinuerunt eos motus, quibus administratur hic mundus, et perpetuo renovatus conservatur. Si vero nescirem rerum origines, tamen ex ipsis cœli rationibus multisque aliis rebus probare possim, mundum non fuisse a Diis factum; tot tantisque vitiis labo

rat.

Principio, orbis quem rapidus cœli ambitus tegit magnam partem montes occupant et sylva ferarum domus, rupes etiam, vastæ paludes, et mare quod varias terræ regiones late separat. Præterea, duas fere totius orbis partes nimius calor (sub zona torrida), et continuum frigus (sub zonis frigidis) aufert mortalibus. ld terræ quod superest sentes solos produceret, nisi homines domarent, soliti victus quærendi causa bidenti valido ingemere, et depressis aratris terram proscindere; nisi nos, inquam, homines fœcundas glebas vomere vertentes, terramque subigentes, excitemus ad exerendam vim frugibus producendis aptam, profecto nunquam sponte sua nascerentur. Interdum tamen fruges labore magno quæsitas,

NOTE.

195. Genitur] Codd. geritur, nec melior quidem hæc vox genitur Lambini.

196. Quod si jam rerum, &c.] Sequuntur, v. 27. argumenta e vitiosa hujus mundi constitutione ducta: quippe Sapientissimi Artificis opus fuisset absolutum, non horridum montibus, sylvis, paludibus, &c. aliæ partes non rigerent perpetuo gelu, neque alias, nimii calores torrerent; deinde fruges potius quam spinas, sentes, et cætera inutilia produceret: denique nullis procellis vexaretur; non aleret feras humano generi infestas, neque varii morbi varias anni tempestates sequerentur, et funera præcipitarent: sed omnia fuissent op

time disposita et ornata, quieti atque usibus humani generis accommoda, et Deo digna.

202. Avidam partem] Magnam, ingentem; interpretes, quia viz. avidi magna omnia desiderant, vel quia avide occupata est: quis feret hæc? Avidam, bibulam, Nardius, nam terra est humoris avidissima; inepte. Nec porro interpretes prætendant,

Avido complexu quem tenet æther, lib. 2. v. 1065. non attinet. Melius igitur cum vulg. legatur, aliam, sed potius habitant; neque insolentius montes habitant, quam sylva possident.

206. Geli Veteres tam gelus quam gelu.

215 Cum jam per terras frondent, atque omnia florent ;
Aut nimiis torret fervoribus ætherius Sol,
Aut subiti perimunt imbres, gelidæque pruinæ,
Flabraque ventorum violento turbine vexant.

Præterea genus horriferum Natura Ferarum,
220 Humanæ genti infestum, terraque marique,
Cur alit, atque auget? cur Anni tempora morbos
Apportant? quare Mors immatura vagatur?

Tum porro Puer, ut sævis projectus ab undis
Navita, nudus humi jacet, infans, indigus omni
225 Vitali auxilio, cum primum in luminis oras
Nixibus ex alvo matris natura profudit;

Vagituque locum lugubri complet, ut æquum 'st,
Cui tantum in vita restet transire malorum.
At variæ crescunt Pecudes, Armenta, Feræque;
230 Nec crepitacula eis opu' sunt, nec cuiquam adhibenda 'st
Almæ nutricis blanda atque infracta loquela:
Nec varias quærunt Vesteis pro tempore Cœli.
Denique non Armis opus est, non Manibus altis,
Queis sua tutentur, quando omnibus omnia large
235 Tellus ipsa parit, naturaque dædala rerum.

Principio, quoniam Terraï corpus, et Humor,
Aurarumque leves animæ, calidique Vapores,
E quibus hæc rerum consistere Summa videtur,

cum jam floreant per terras, et lætæ messis spem faciant, vel nimio calore sol urit, aut subiti imbres, et gelidæ pruinæ enecant, aut procellæ turbine violento jactant, et prosternunt. Præterea, cur natura terra marique nutrit et auget horrendas feras humano generi infestas? Quare varia tempestates anni varios afferunt morbos, quare tam frequentia sunt immatura funera? Deinde puer, ut naufragus a sævis undis projectus, nudus humi jacet, infans, omni vitæ auxilio indigus, cum primum ex utero matris illum in oras luminis profundit natura, lugubri vagitu locum complet, ut par est, cui tot mala sunt in vita subeunda. At pecudum, pecorum, et ferarum varia genera crescunt, non est iis opus crepitaculis, neque ulli eorum blanda et dimidiata verba almæ nutricis adhibenda sunt ; neque diversas vestes pro diversa anni tempestate quærunt: denique non armis opus est, non altis mænibus quibus se suaque defendant, quoniam tellus et natura rerum formatrix sponte omnibus omnia abunde subministrat. Principio, quoniam terra, aqua, aër, ignis e quibus hic mundus componi videtur,

NOTÆ.

222. Apportant] Important, Lambinus, infra, v. 370.

Aut aliam quamvis cladem importare pericli.

223. Tum porro puer, &c.] V. 13. aliud habes argumentum; si Dii mundum fecissent, melior foret hominum, quam aliorum animalium conditio: at longe deterior, et si rem ipsam attendas, brutis parens videtur natura, bominibus noverca.

225. Vitali auxilio] Ita Muretus, dum codd. vitaï.

230. Nec crepitacula eis opu' sunt] Codd.

Nec crepitacula eis opus est, et rectius:
Plautus,

Puero opus est cibum.

236. Principio, quoniam, &c.] Depulsis iis præjudiciis quæ Stoicorum vanitas aut vulgi superstitio opinioni suæ opposuerat, V. 12. hoc modo disputat; cum ea sit natura totius quæ partium, et observemus mundi partes, terram, viz. aquam, aërem, et ignem subinde mutari, aliquando diminui, et deinde refici; dicendum est totam compagem esse pariter mortalem.

Omnia nativo ac mortali corpore constant:
240 Debet tota eadem Mundi natura putari.
Quippe etenim quorum parteis, et membra videmus
Corpore nativo et mortalibus esse figuris ;
Hæc eadem ferme mortalia cernimus esse,
Et nativa simul. Quapropter maxima Mundi
245 Cum videam membra, ac parteis consumta regigni;
Scire licet, Coli quoque idem Terræque fuisse
Principiale aliquod tempus, clademque futuram.
Illud in his rebus ne me arripuisse rearis,
Memmi, quod Terram, atque Ignem mortalia sumpsi
250 Esse: neque Humorem dubitavi, Aurasque perire;
Atque eadem gigni, rursusque augescere dixi.
Principio, pars Terraï nonnulla perusta
Solibus assiduis, multa pulsata pedum vi
Pulveris exhalat nebulam, nubeisque volanteis,
255 Quas validi toto dispergunt aëre venti :
Pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
Imbribus, et ripas radentia flumina rodunt.
Præterea, pro parte sua quodcunque alid auget,
Roditur; et quoniam dubio procul esse videtur
260 Omniparens, eadem rerum commune sepulcrum:

mortalia sunt et nativa, aliquando nascuntur, aliquando intereunt, totus etiam mundus mortalis est habendus. Nam quorum partes et membra videmus mortalia et nativa, illa ipsa quoque cernimus mortalia et nativa: quapropter cum videam præcipuas partes et maxima mundi membra semel consumta refici, concludere licet cælum terramque (totum mundum) aliquando incepisse, et aliquando interitura fore. Ne vero, O Memmi, putes me quod probare non possum temere arripuisse, cum supposuerim terram et ignem mortalia esse, neque dubitaverim aquam et aërem aliquando interire, aliquando nasci, et augeri; accipe argumenta. Principio, nonnulla pars terræ continuo calore solis perusta, et multorum hominum pedibus pulsata, nebulam pulveris nubesque volantes exhalat, quas nubes pulveris validi venti toto aëre dispergunt: pars etiam terræ pluvia madefacte in aquam vertitur, et præterfluentia flumina partes riparum suarum auferunt. Præterea, quodcunque aliquibus sui partibus auget aliud, id ipsum consumitur; quoniam vero terra res omnes producit et alit, et res omnes intereuntes eadem recipit,

NOTE.

240. Debet tota eadem] Gifanius, debet eodem omnis, viz. æque nativo et mortali corpore constare.

243. Hæc eadem ferme] Debuit plane et diserte concludere, sed ita alibi locutus est. Donatus ferme pro facile: Terent. Andr. Act. 3. Sc. I.

248. Illud in his rebus, &c.] Quod vero præcipuæ partes, et maxima mundi membra, terra, aqua, aër, ignis gignuntur, et intereunt, v. 59. fusius demonstrat. Multæ terræ particulæ in altum feruntur, et aëra componunt; multas auferunt flumina, et in mare volvunt, v. 14. aqua item nova indies nascitur, at pars illius vi solis in aërem mutatur, pars in meatibus sub

terraneis terræ formam induit, v. 12. Aë rem, qui recipit omnes particulas e rebus omnibus perpetuo fluentes, et res illas omnes reficit, nemo dixerit æternum, aut immortalem, v. 8. De igne denique idem concludendum, cum radii solis, qui unicus est lucis et ignis fons, quolibet momento emissi pereunt; ideoque quod sol ipse reparetur, æque ac lychni et tedæ, omnino confitendum, v. 25.

Ibid. Arripuisse] Arripere, assumere non datum aut concessum ab altero. Tullius, lib. 1. de Nat. Deor. Arripere mihi videmini, quasi vestro jure, rem nullo modo probabilem.

258. Alid auget] Alii, alit, auget.

Ergo Terra tibi limatur, et aucta recrescit.

Quod superest, Humore novo mare, flumina, fonteis
Semper abundare, et latices manare perenneis,
Nil opus est verbis, magnus decursus aquarum
265 Undique declarat: sed primum quicquid Aquaï
Tollitur, in summaque fit, ut nihil Humor abundet,
Partim quod validi verrentes æquora venti
Deminuunt, radiisque retexens ætherius Sol;
Partim quod subter per terras diditur omneis:
270 Percolatur enim virus, retroque remanat

Materies Humoris, et ad caput amnibus omnis
Convenit; inde super terras fluit agmine dulci,
Qua via secta semel liquido pede detulit undas.
Aëra nunc igitur dicam, qui corpore toto
275 Innumerabiliter privas mutatur in horas.
Semper enim quodcunque fluit de rebus, id omne
Aëris in magnum fertur mare: qui nisi contra
Corpora retribuat rebus, recreetque fluenteis,
Omnia jam resoluta forent, et in Aëra versa :
280 Haud igitur cessat gigni de rebus, et in res
Recidere assidue, quoniam fluere omnia constat.
Largus item liquidi fons luminis, ætherius Sol
Inrigat assidue cœlum candore recenti,

Suppeditatque novo confestim lumine lumen; 285 Nam primum quicquid fulgoris disperit eii,

necesse est, ut terra pereat et nascatur, ut aliquando minus, aliquando majus sit illius corpus. Deinde mare, flumina, fontes novo humore semper abundare, aquasque perennes fluere non opus est argumentis quibus confirmarem; nam magni fluvii undique in mare decurrentes id demonstrant: sed primo, aliquid aquæ consumitur, et fit ut tota moles aquæ nimia non sit, partim quoniam validi venti verrentes æquora diminuunt aquas, et ætherius sol radiis suis attenuat et elevat, partim quoniam per subterraneos meatus distribuitur; per istos enim meatus aquæ marinæ rivuli feruntur, qui ad fontem amnium convenientes erumpunt, et inde super terras fluunt dulci agmine qua via semel secta undas liquido pede detulit (ubicunque egeritur humus, et fit fossa). Nunc de aëre dicendum est, qui singulis horis, infinitis pene modis, toto suo corpore mutatur. Nam quodcunque de rebus fluit in magnum aëris mare fertur, qui aër nisi vicissim rebus corpora retribuat, et reficiat fluentes, omnes res jam jam resolutæ fuissent, et in aërem mutatæ. Aër igitur jugiter oritur de rebus aliis, et in res alias redit, certum enim est res omnes in perpetuo fluore esse, particulas emittere, et diminui. Item ætherius sol largus liquidi luminis fons, assidue nova luce perfundit cœlum, et lucem nova luce confestim reficit; nam ea lux quæ primo emittitur, quam primum attigerit partem in quam destinatur,

[blocks in formation]

Quocunque accidit: id licet hinc cognoscere possis,
Quod simul ac primum nubes succedere Soli
Coepere, et radios inter quasi rumpere lucis,
Extemplo inferior pars horum disperit omnis,
290 Terraque inumbratur, qua nimbi cunque feruntur;
Ut noscas splendore novo res semper egere,
Et primum jactum fulgoris quemque perire;
Nec ratione alia res posse in sole videri,
Perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
295 Quin etiam nocturna tibi, terrestria quæ sunt,
Lumina, pendentes Lychni, claræque coruscis
Fulguribus, pingues multa caligine Tedæ,
Consimili properant ratione, ardore ministro,
Suppeditare novum lumen, tremere ignibus instant;
300 Instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
Usqueadeo properanter ab omnibus ignibus ejus
Exitium celeri toleratur origine flammæ.

Sic igitur, Solem, Lunam, Stellasque putandum
Ex alio, atque alio lucem jactare subortu,
305 Et primum quicquid flammaï perdere semper:
Inviolabilia hæc ne credas forte vigere.

Denique non Lapides quoque vinci cernis ab ævo ?
Non altas Turreis ruere, et putrescere Saxa?
Non delubra Deûm, Simulacraque fessa fatisci ?
310 Nec sanctum numen fati protollere fineis

perit: id autem ita esse hinc potes cognoscere, quod simul ac nubes subeant solem, et radios lucis quasi interrumpunt, statim pars omnis radiorum quæ est infra nubes perit, et quacunque nubes feruntur, terra inumbratur: atque hæc probant res nova luce semper indigere, et lucem primo emissam perire; nec alia ratione res in luce videri posse, nisi sol ipse fons lucis novos radios perpetuo emittat. Quinetiam nocturna lumina, quæ sunt terrestria, pendentes viz. lychni, teda coruscis fulgoribus micantes, multoque fumo pingues, pari ratione ministerio ignis novam lucem perpetuo suppeditare properant, instant tremere ignibus (tremulos radios jugiter emittunt), nec luxe quasi interrupta relinquit loca (et continuata luce ædes illustrantur); tanta celeritate lux ista tedarum quolibet momento evanescens, ab omnibus illarum ignibus nova luce instauratur : pariter credendum est, solem, lunam, et stellas lucem novam perpetuo suborientem emittere, et semper perdere primam quamque lucem quam emittunt; ne forsan credas illa integra semper vigere, et æterna. Denique nonne vides lapides ab ævo vinci? nonne altas turres ruere, saxa etiam putrescere? Deorum templa, imo ipsa simulachra tandem corrumpi, et collabi? Nec Deos ipsas templa sua et simulachra diutius conservare

NOTE.

287. Succedere soli] Virgilius, Geor. 3. Aut tecto assuetus coluber succedere, et umbræ.

Idem, lib. 4.

-Atque alto succedere cœlo. 299. Tremere ignibus] Tremulos radios spargunt lychni, et teda.

307. Denique non lupides, &c.] Superiora argumenta confirmat, v. 12. Quæ solidissima videmus, sentiunt vires temporis, et putrescunt. Turres, templa, Deorum

simulachra (nec illa Numen ipsum sustentare potest) quis non videt quotidie labantia? saxa denique, quæ integra vidimus brevi tempore labefacta sunt, et montibus avulsa cadunt. Quis autem dicat illa ab æterno extitisse, quæ temporis finiti vires perferre nequeant?

309. Fessa fatisci] Faber, fissa fatisol. 310. Protollere fineis] Proferre. Plautus, Neque viri vitam sinet in crastinum protolli.

« ForrigeFortsæt »