905 Atque Gubernaclum contorquet quolibet unum. Nunc quibus ille modis Somnus per membra quietem Principio Somnus fit, ubi est distracta per artus 915 Vis Animæ, partimque foras ejecta recessit; et unum gubernaculum quocunque libet gubernatori dirigit: denique machina minima vi acta per trochleas et tympana movet, et in altum tollit res magni ponderis. Nunc quibus modis gratissimus ille somnus quietem in membra inducit, metus, curas, omnemque solicitudinem a pectore removet; docebo suavi potius quam longo carmine, ut parvus brevisque oloris cantus gratior est, quam iste gruum magnus strepitus, qui longe lateque per aëra diffunditur. Tu, O Memmi, acutas (attentas) aures mihi præbe, et animum sagacem, ne neges ea fieri posse, quæ ego affirmo facta, tuoque animo vera mea dicta rejiciente dogmata nostræ philosophiæ tanquam falsa averseris, cum tua tantum culpa fit quod ista non intelligas, et habeas perspecta. Primo, fit somnus, cum anima per artus distracta est, et partim e corpore ejecta effluxit, NOTE. 902. Quolibet unum] Rectius forsan quam una viz. manus, vel unus navis rector.. 903. Trochleas] Vulgo, Poulie. Tympanum autem est rota e solidis tabulis facta. 905. Nunc quibus ille modis, &c.] Animal omnibus sensuum operationibus perfunctum in cubili collocat Lucretius; non tamen deserit, sed dum dormit, contemplatur, de somno usque ad v. 958. et de insomniis quibus agitatur usque ad v. 1030. disputans. Somnus autem fit, cum ita labefactatur anima, ut artus suffulcire non valeat, (anima enim est corporis fundamentum) inde membrorum languor, et sensuum remissio: quod autem perturbatur anima, illud quidem manifestum est, nam corpus ab aëre externo et ab aëre inspirato perpetuo labefactatur; aër enim iste non tantum corporis superficiem radit, sed poros et meatus pervadens ad partes intimas admittitur, easque verberat. Inde prima corpora disjunguntur, eamque disjunctionem ipsius animæ dissolutio sequatur necesse est, ita ut pars ejiciatur, pars (ut Plinii verbis utar) in mediam sese recedat; reliqua vero pars distracta nimis per membra dispergatur. Hinc denique intelligi potest cur cibum aut lassitudinem gravissimus somnus sequatur: nam cibus ob turat nimis atque infarcit istos meatus per quos anima debet libere ferri, inde major dispersio aut constipatio animæ ; lassitudine vero debilior fit corpus atque inde ea dem sequuntur. Υπνός τε γίνεται πονεμένων τῶν τῆς ψυχῆς μερῶν τῶν κατ' ὅλην τὴν σύγχ κρίσιν παρεσπαρμένων, ἢ ἐγκατεχομένων, η διαφορεμένων, ὅτε καὶ συμπιπτόντων τινῶν τοῖς ἐσπαρμένοις, τὰ μὲν ἐξωθέντων, τὰ δὲ συνταρατ TOTY. Epicurus ad Herodotum. Ibid. Ille-Somnus] Non temere ponitur ille; ix enim significat, ut alibi; a quo viz. tot et tanta in humanum genus promanant bona. 906. Inriget] Virgilius, Placidam per membra quietem Nunquam vox venustior: Latini enim pro- 910. Tenueis Aureis] Alii, teneras interpretantur, ego vero acutas: Lucretius, lib. 1.45. vacuas aures. 912. Discedas] Melius quam discedant. Et partim contrusa magis concessit in altum : Sensus hic in nobis, quem cum sopor impedit esse, Quippe ubi nulla latens Animaï pars remaneret In membris, cinere ut multa latet obrutus Ignis, 925 Unde reconflari Sensus per membra repente Possit, ut ex igni cæco consurgere Flamma. 930 Sed quibus hæc rebus novitas confletur, et unde : Principio, externa Corpus de parte necessum 'st, Tundier, atque ejus crebro pulsarier ictu : Verberat hic idem cum ducitur, atque reflatur. Corporis, atque Animi, sic, ut pars inde Animaï partim in interiores corporis recessus contrusa se recepit; nam tum demum membra dissolvuntur, et languent. Nam non dubitandum est, quin animæ opera in nobis sit hic sensus, quem sensum esse cum somnus impediat, tum putandum est nostram animam perturbatam, et foras ejectam esse, non vero totam animam, tum enim corpus jaceret æterno mortis frigore perfusum (mortuum foret animal): quoniam nulla latens pars animæ remaneret in membris, ut ignis latet plurimæ cineri suppositus, e qua subito per membra sensus reaccendi possit, ut flamma ex igni isto cineri supposito consurgere. At quibus rebus hæc mutatio fiat, unde ista animæ perturbatio, et iste languor corporis oriatur, ego explicabo; tu interim effice ne verba mea inaniter profundam. Primum, necesse est ut exterior pars corporis, quoniam ab aëre circumambiente tangitur, tundatur, et crebro aëris istius ictu pulsetur: et hanc ob causam omnes fere res tecta sunt corio, aut setis, aut concha, aut callo, aut cortice. Idem etiam aër, cum ducitur et reflatur ab animalibus spirantibus, tundit et pulsat interiorem partem corporis: quapropter cum corpus ex utraque parte (interiori atque exteriori) pulsatur, et cum per poros usque ad primas partes, et prima corporis nostri elementa penetrent ictus, atque illa percutiant, paulatim per omnia nostra membra fit ruina. Nam seminum corporis atque animi dispositio et ordo ita perturbatur, ut inde foras Ejiciatur, et introrsum pars abdita cedat; Et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, Et divisior inter se, ac distractior intus. Et quoi quisque fere studio devinctus adhæret, ejiciatur pars animæ, alia vero pars introrsum recedat; pars autem per membra nostra ita distracta, ut nullus maneat inter particulas connexus, nec in motus mutuos consentire possint; natura enim vias per quas ferri debent particulæ opplet et obturat: nullus igitur manet sensus, quoniam nulli sunt motus, qui sunt ad sensum necessarii. Et quoniam non est aliquid quod membra quasi sustineret, corpus fit debile, omnia membra languent, brachia, et palpebræ cadunt, nec poplites corporis pondus amplius suffulciunt. Deinde somnus sequitur cibum, quoniam illa quæ aër facit, cibus, cum in venas omnes distribuitur, efficit; et ille somnus est multo gravissimus, quem capis cum satur es vel lassus, quoniam tum plurima corpora magno isto labore, quem lassus peregit, agitata, seinvicem perturbant ; et inde fit ut anima in partes interiores longius recedat, ut major illius pars foras ejiciatur, et ut particulæ animæ quæ intus manent, sint a seinvicem divisæ magis et distracte. Plerumque etiam accidit, ut cui studio quisque deditus sit, NOTE. 945. Motu mutua fungi] Sic lib. 2. v. 75. Inter se mortales mutua vivunt. 946. Aditus] Gifanius, coitus: sed illius codicibus Lambini conjecturam libenter præfero. 947. Alte] Penitus. Qui aliter sentit, idem cum Fayo alte, intus seu intrinsecus, inepte interpretetur. 950. Procumbunt] Gifanius, procubant, ut luxatus versus luxatis poplitibus conveniat; putide. Cubant pro, Turnebus. Alii autem legunt, -Poplitesque cubanti, et subjungunt, Sæpe etiam summittuntur, viresque resolvunt. Alii, Sæpe tama summittuntur, viresque resolvunt. Dicitur autem tama, cum labore viæ sanguis in crura descendit, et tumorem facit; Festus. Lambinum vero sequor, qui legit procumbunt, et versum sæpe &c. rejicit. 954. Quia plurima, &c.] De somņo saturi jam actum est, at quatuor versus, qui deinceps sequuntur, docent, cur gravissimus sit ille somnus quem lassus capiat; atque inde facile intelligi potest quid velint voces magnus labor, v. 955. ab interpretibus nondum satis explicatæ. 959. Et quoi quisque, &c.] Jam de insomniis. Censet autem Epicurus, ut supra declaratum est, animos dormientium externis et adventitiis simulachris pulsari; inde insomnia: quod vero ea somniemus maxime quibus per vigiliam studiose incubuerimus, cum omne genus simulachra præsto adsint, id fit, quia isti meatus, per quos toties intrarunt simulachra, patent; et facilius admittunt imagines quæ ad ista studia, quam quæ ad res alias pertinent. Et non tantum hominum sed aliorum animalium insomnia hoc modo explicari possunt. Alia autem insomnia magis terrent quam alia, nec id quidem mirum ; ea enim terreant necesse est et acrius lacessant, quorum simulachra e seminibus aspe 960 Aut quibus in rebus multum sumus ante morati, 965 Nautæ contractum cum ventis cernere bellum; 970 Et, quicunque dies multos ex ordine ludis Cernere saltanteis, et mollia membra moventeis ; Usque adeo magni refert studium, atque voluntas, 985 In Somnis sudare tamen, spirareque sæpe, Et quasi de palma summas contendere vireis, "Tunc quasi Carceribus patefactis sæpe quiete. aut in quibus rebus multum ante (dum vigilavimus) versati sumus, et in qua meditatione animus fuit magis attentus, frequenter videamur obire eadem in somno. Causidici videntur causas agere, legesque interpretari; imperatores pugnare et certamina committere; nautæ cum ventis et procellis certare; ego autem videor agere quod nunc ago, disputare, rerum naturam perpetuo quærere, et inventam Latinis carminibus explicare. Similiter cætera studia et artes quibus homines dediti sunt, illorum animos dum dormiunt, specie inani plerumque detinent. Quicunque etiam multos dies continuos in ludis spectandis occupati fuerunt, sæpe videmus, postquam desierunt illa suis sensibus percipere, retinere patulos quosdam in animo meatus, per quos eadem rerum simulachra ingredi possunt; et hanc ob rationem illa eadem ante oculos per multos dies ob-versantur, adeo ut illi, etiam dum vigilant, videantur sibi videre saltantes, et agiles artus moventes, audire insuper suaves cantus, et resonantes lyræ chordas, eundem concessum videre, et splendentia varia theatri ornamenta. In hisce rebus tanti momenti est studium et consuetudo, tanti etiam refert quibus in studiis versantur non tantum homines, sed cuncta animalia. Nam sæpe videbis fortes equos, cum quiescant membra, in somnis tamen sudare, anhelare, et, quasi carceribus patefactis, summis viribus de palma certare. NOTE. ris compacta sunt, et pungunt mentes in quas incidunt. 963. Componere leges] Sunt qui legunt, lites. 965. Contractum-cernere bellum] Gifanius, degere bellum : at Plautus, certamen cernere. 973. Reliquas tamen] His verbis voculam at præponit Gifanius, cui nullus placet versus nisi vitiosus. 987. Tunc quasi Carceribus, &c.] Hunc versum rejiciunt interpretes, retineri ta Venantumque Canes in molli sæpe quiete Jactant crura tamen subito, vocesque repente 990 Mittunt, et crebras redducunt naribus auras, Ut vestigia si teneant inventa ferarum: Expergefactique sequuntur inania sæpe 995 Cervorum simulacra, fugæ quasi dedita cernant; At consueta domi Catulorum blanda propago Et quam quæque magis sunt aspera semina eorum, 1005 Porro Hominum mentes magnis quæ motibus edunt? 1010 Et quasi pantheræ morsu sævique leonis Mandantur, magnis clamoribus omnia complent. Canes venatorum cum somno vincti jaceant, subito crura sua movent, latratus emittunt, et crebro attrahunt aërem, quasi odorantes ferarum vestigia; imo e somno excitati sæpe persequuntur inania simulachra cervorum quasi cernerent fugientia, donec dissipatis tandem erroribus ad sese redeant (inani specie se detineri sentiunt). Verum blandi catuli qui domi mollem vitam agunt, sæpe festinant levem volucremque somnum discutere ex oculis, et de terra sua corpora attollere, quasi cernerent ignotos aliquos homines domum ingressos. Et quo magis aspera sunt simulachrorum semina, eo acrius lacessant in somnis, et terreant necesse est: sic varie aves sibi fuga consulunt, alisque suis per Divorum lucos noctu cum strepitu feruntur, si forsan accipitres volantes, impetum facientes, aut persequentes in somnis videant. Deinde, hominum mentes quot et quanta in somnis vehementer agunt! Expugnant reges, capiuntur, miscent prelia, clamores tollunt quasi lethale vulnus accepissent; multi dimicant, et quasi vulnerati pra dolore gemunt, et quasi a panthera aut sævo leone lacerarentur, magnis clamoribus complent omnia. NOTE. men posse judicat Lambinus, si legatur, e lib. 2. 263. Tunc quasi Carceribus patefactis tempore puncto. e quo loco forsan in locum alienum dela tus est. 994. Erroribus] Ita Turnebus, et recte quidem; valeant autem codd. Gifanii cum suis terroribus; quid enim terreat canes vestigia feræ, leporis forsan, persequentes? 996. Degere, &c.] Hunc versum postulante sententia inseruit Lambinus. 999. Semina eorum] Viz. canum; Lam binus: sed fallitur interpres, nam tota de canibus disputatio absoluta est, et jam agitur de insomniis terrificis, quæ excitantur a simulachris fluentibus e rebus quæ ex asperis seminibus componuntur : rectius igitur legendum seminiorum; seu potius semina rerum. 1002. Sollicitant, &c.] Agnosce scomma Lucretio dignum; Divi viz. hospites suas aves ab imagine accipitris tueri non valent. 1004. Visæque volantes] Dicebant veteres, hæc accipitris; Faber. |