Billeder på siden
PDF
ePub

1030 Verbera, Carnifices, Robur, Pix, Lamina, Tædæ :
Quæ tamen et si absunt, at Mens sibi conscia facti
Præmetuens, adhibet stimulos, torretque flagellis;
Nec videt interea, qui terminus esse malorum
Possit, nec quæ sit pœnarum denique finis;

1035 Atque eadem metuit magis hæc ne in morte gravescant : Hinc Acherusia fit Stultorum denique vita.

Hoc etiam tibi Tute interdum dicere possis :
Lumina sis oculis etiam bonus Ancu' reliquit,
Qui melior multis, quam Tu, fuit, Improbe, rebus.
1040 Înde alii multi reges, rerumque potentes

Occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.

Ille quoque Ipse, viam qui quondam per mare magnum
Stravit, iterque dedit legionibus ire per altum,
Ac pedibus salsas docuit super ire lacunas:

1045 Et contemsit, aquis insultans, murmura ponti,

Lumine ademto, animam moribundo corpore fudit.

Verbera, Carnifices, Robur, Pix, Lamina, Tædæ; quæ tamen si absint, at Mens sceleris sibi conscia hæc omnia metuit quoniam meruit, et inde cruciatus sibi adhibet, et flagellis se urit ; nec interea videt qui finis pœnarum esse possit, quis terminus malorum; imo metuit ne post mortem hæc mala augeantur, et pænæ fierent graviores; et inde denique fit ut stolidorum vita non minus molesta sit, quam eorum conditio quos apud inferos cruciari Poetæ fingunt. Tu ipse etiam (quicunque es) hoc tibi ipsi potes dicere; bonus Ancus morti succubuit, qui tamen te, O querule, multo melior fuit; multi etiam reges atque imperatores, qui potentibus populis imperaverunt, idem fatum subierunt. Ille etiam ipse Xerxes, qui olim per mare magnum viam sibi stravit, deditque legionibus suis ire iter super altum mare, pedibusque incedere super salsas oceani abyssos, et fluctibus illudens murmura et iras ponti spevit, ademto lumine, animam e moribundo corpore fudit.

NOTE.

1030. Robur, Pix, Lamina, Tædæ] Varia tormentorum genera: de Robore præcipitati sunt; Val. Maximus, lib. 6. cap. 3. Atra Pix te agitet apud carnificem, et capiti tuo illuceat; Plautus in Capt. Laminas autem ardentes, et Tedas quis nescit?

1037. Hoc etiam tibi tute, &c.] Demum, V. 29. vulgus hominum, numerum istum, ut loquitur Horatius, et fruges consumere natum increpat. Quid enim isti sibi aliisque prorsus inutiles indignarentur se iisdem legibus necessitatis subjici, quibus maximi imperatores, conditores legum atque urbium, scientiarum authores, et ingenio artibusque illustres viri jam tenentur, et olim tenebantur: deterior debet esse eorum conditio, et tamen de æqua queruntur immodesti! Ancus Martius, quartus Romanorum rex, v. 5. Xerxes ille Persarum imperator, v. 5. Scipio Africanus, v. 2. olim obierunt. Poetæ omnes, et eorum Pater Homerus, v. 3. Democritus denique, v. 3. Atque Epicurus reliquis omnibus præstantior philosophus interiit, v. 3. Abi igitur tu, quicunque es, nec de

plora istam sortem, quam tales tantique viri, præcipue Democritus et Epicurus læti subierunt.

1038. Lumina sis oculis] Viz. Suis oculis; nam sis, sos, sas, pro suis, suos, suas; veteres. Ennius;

Virgines nam sibi quisque domi Romanus habet sas: Nævius,

Sis Pani contremiscunt artubus. Frustra igitur quidam legunt, lumina sic

etiam solis.

1038. Bonus Ancu'] De quo Livius; Avitæ gloria memor, medium erat in eo ingenium, et Numæ et Romuli memor, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par.

1042. Ille quoque ipse] Xerxes, qui Hellesponto juncto (Tullii verbis in lib. 2. de Fin. utor), mare ambulavit.

1045. Aquis insulians] Ita recte Lambinus. Insultare solo, Virgilius. Insultare busto, Horatius. Gifanius vero, equis insultans, cui favet Salmasius; quasi id ageret Lucretius, ut sciremus Xerxem Hellesponto juncto tam equites quam pedites trajecisse.

Scipiades, belli fulmen, Carthaginis horror,
Ossa dedit terræ, proinde ac famul infimus esset.
Adde repertores doctrinarum, atque leporum,
1050 Adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
Sceptra potitus, eadem aliis sopitu' quiete 'st.

1055

Denique Democritum postquam matura vetustas
Admonuit memorem motus languescere Mentis,
Sponte sua letho caput obvius obtulit ipse.

Ipse Epicurus obît decurso lumine vitæ,
Qui genus humanum ingenio superavit, et omneis
Præstinxit, stellas exortus uti ætherius Sol..

Tu vero dubitabis, et indignabere obire,
Mortua quoi vita est prope jam vivo, atque videnti ?
1060 Qui somno partem majorem conteris ævi?

Et vigilans stertis, nec somnia cernere cessas,
Sollicitamque geris cassa formidine mentem?
Nec reperire potes, quid sit tibi sæpe mali, cum
Ebrius urgeris multis Miser undique curis,

1065 Atque animi incerto fluitans errore vagaris?

Scipio ipse belli fulmen, et quem horruit Carthago, ossa sua humo reddidit, perinde ac vilissimus fuisset Servus. Adjunge scientiarum et versuum inventores, adde poetas musarum comites, quorum primus et princeps Homerus eodem somno mortis, quo alii, sopitus jacet. Denique postquam Democritus senserat vires mentis suæ præ longa senectute debilitari et languidas fieri, se morti sponte sua et libenter obtulit. Ipse Epicurus absoluto vitæ suæ cursu quiescit, ille Epicurus, qui genus humanum ingenio superavit, et omnes alios luce sua obscuravit, ut splendidus sol exortus stellas suis radiis obscurat. Tu vero dubitabis, tu mori indignabere, cui vita jam vivo et videnti tantum non mors est (qui dum vivis tantum non mortuus es), qui maximam vitæ tuæ partem in somno ignave consumis, qui dum vigilas dormis, vanis insomniis semper illusus, mentemque circumfers inani metu agitatam, et concussam ? nec dignoscere queas quo malo læsus es, cum miser atque ebrius multa undique sollicitudine urgeris, incertoque mentis errore agitatus huc et illuc fluctuas?

NOTE.

1048. Famul] Oscorum vox pro famulus: Ennius;

Mortalem summum Fortuna repente
Reddit, ut ex summo Regno famul infi-

mus esset:

Idem debil homo pro debilis. Varro, facul et difficul; quod utrum sit mugnum, an parvum, facul, an difficul.

1050. Unus Homerus] Alii, avus, imperite.

1052. Denique Democritum, &c.] Hermippus apud Laertium hunc locum explicat; Democritus cum jam senio confectus, et propinquns morti videretur, mærentem sororem, quod illo ἐν τῇ τῶν θεσμοφορίων logr morituro, ipsa Deæ vota exsolvere nequiret, bono animo esse jussit, panesque calidos sibi quotidie afferre; cos igitur cum naribus admovisset, vivum se donec ea celebritas transiret, servavit; ubi vero dies illi transicrunt (tres autem erant), ¿λvæó

τατα τὸν βίον προήκατο. Diogenes Laertius, lib. 9. in vit. Democriti.

1055. Ipse Epicurus] Quidam huc retrahunt præcedens ipse, ita ut sit ipse ipse Epicurus, et pro lumine legunt limite.

1057. Præstinxit] Hanc vocem multis contra barbaros, ut loquitur, defendit Lambinus e contra Salmasius; lego e scriptis restinxit, ubi perperam Lambinus, præ stinxit, contra fidem librorum, et latine loquentium usum. Epicurus omnes ingenio suo superavit, et extinxit, sive restinrit, ut sol adventu suo stellas restinguit, cum lumen suum illis adimit; sic lib. 5. Præclarumque velit solis restinguere lu

[blocks in formation]

Si possent Homines, proinde ac sentire videntur,
Pondus inesse Animo, quod se gravitate fatiget,
Et quibus id fiat causis cognoscere, et unde
Tanta mali tanquam moles in pectore constet;
1070 Haud ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus:
Quid sibi quisque velit, nescire, et quærere semper,
Commutare locum, quasi onus deponere possit.
Exit sæpe foras magnis ex ædibus Ille,

Esse domi quem pertæsum 'st, subitoque revertit: 1075 Quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.

Currit agens mannos ad villam Hic præcipitanter,
Auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
Oscitat extemplo, tetigit cum limina villæ :

Aut abit in somnum gravis, atque oblivia quærit,
1080 Aut etiam properans urbem petit, atque revisit.
Hoc se quisque modo fugit: at, quem scilicet, ut fit,
Effugere haud potis est, ingratîs hæret, et angit,
Propterea, morbi quia causam non tenet æger:
Quam bene si videat; jam, rebus quisque relictis
1085 Naturam primum studeat cognoscere rerum,

Quod si revera sentirent homines, ut videntur sentire, ipsi animo inesse pondus quod se fatiget gravitate, et novissent e quibus causis id fiat, et unde tanta moles (audaci translatione_utor) mali in suo pectore constaret, non talem agerent vitam qualem eos plerumque agere nos sentimus; quilibet non nesciret quid sibi vellet, non semper veluti dubius et incertus vagaretur, aut sedes commutaret, quasi onus quo premitur, dejicere potuerit. Ille quem tædet esse domi splendidas domos relinquit, et peregre proficiscitur, subito autem redit; quia experitur vitam non minus molestam esse foris quam domi. Alter incitatis equis ad villam suam ex urbe tendit, nec minus properat quam si tectis ardentibus auxilium ferre festinaret: vix vero, ingressus villam statim præ tædio oscitat, aut se dat somno, et villæ æque ac urbis oblivisci cupit ; aut, non minori celeritate quam ab illa recedebat, repetit et revisit urbem. Hoc modo unusquisque studet seipsum fugere: at quod, aliter enim fieri non potest, evitare non valet, ingratis adhæret, et vexat ; quoniam iste qui æger est non novit morbi causam : quam tamen bene si perspiceret, jam unusquisque relictis aliis studiis et occupationibus naturam rerum penetrare, eamque cognoscere conaretur;

NOTE.

1066. Si possent homines, &c.] Mortis timorem, fontem et originem omnis ægritudinis supra docuit Lucretius: idem jam agit, v. 23. Nec aliunde tumultus et instabilitas in vita hominum; modo in villam tendunt, modo in urbem revertuntur, hæc jam appetunt, deinde eadem fugiunt, in omni conditione cura atque ægritudo, quippe hunc metum, omnesque cupiditates ex illa natas secum ferunt: veram autem philosophiam, Epicuri viz. sapientiam sequantur, Animum mortalem esse discant homines, et deponet quisque sarcinam, quam gravem sentit.

1068. Et quibus id fiat causis cognoscere] Alii,

E quibus id fiat causis quoque noscere. 1078. Oscitat extemplo] Oscitatio quip

[blocks in formation]

.

Temporis æterni quoniam, non unius horæ,
Ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
Ætas post mortem, quæ restat cumque, manenda.
Denique tantopere in dubiis trepidare periclis
1090 Quæ mala nos subigit vitaï tanta cupido?
Certa quidem finis vitæ mortalibus adstat,
Nec devitari lethum pote, quin obeamus.

Præterea, versamur ibidem, atque insumus usque :
Nec nova vivendo procuditur ulla voluptas.
1095 Sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
Cætera post aliud, cum contigit illud, avemus;
Et sitis æqua tenet vitaï semper hianteis:

1100

Posteraque in dubio 'st fortunam quam vebat ætas,
Quidve ferat nobis casus, quive exitus instet.

Nec prorsum, vitam ducendo, demimus hilum
Tempore de mortis, nec delibrare valemus,
Quo minus esse diu possimus morte peremti.
Proinde licet quot vis vivendo condere Sæcla,
Mors æterna tamen nihilo minus illa manebit:
1105 Nec minus Ille diu jam non erit, ex hodierno
Lumine qui finem vitaï fecit, et Ille

Mensibus, atque annis qui multis occidit ante.

inquiritur enim non de brevis temporis, viz. de unius horæ, sed de æterni statu, in quo viz. transigenda est ætas omnis hominum, quæcunque est post mortem. Denique quæ tanta mala vitæ cupiditas cogit nos tantopere trepidare in dubiis periculis? Certus vitæ terminus omnibus hominibus statuitur; nec mors evitari potest, quin moriendum necesse est. Præterea in iisdem voluptatibus hæremus semper et versamur, nec longa ætate ullæ novæ procuduntur delicia; verum dum illud quod cupimus abest, id aliis omnibus quæ adsunt præstare videtur, deinde ubi illud consecuti sumus, aliud desideramus; et idem impotens desiderium urget homines vitæ appetentes; nescimus omnes quam fortunam, quid infortunii futura atas feret, et qui finis nos maneat. Nec longam ætatem vivendo brevius reddimus tempus mortis, nec ab illo spatium ita detrahere possumus, ut non tandem simus diu mortui. Licet igitur per plurima secula vitam tuam producas, illa tamen mors erit nihilominus æterna; nec ille qui hodie moritur jam non existet minus diu, quam ille qui ante multis annis et mensibus occubuit.

[blocks in formation]

tia Corporea tenuis, composita e minutis et volubilibus particulis Auræ, Aĕris, et Caloris, quæ ita per totum Corpus sitæ sunt, ut parvis intervallis sint a se invicem disjunctæ; his tribus addas quartum nescio quid innominatum persubtile, et maxime mobile, quod in pectore situm sit sensus principium, et imagines ab omnibus rebus venientes percipiat, et tum perfecta et consummata erit Epicuri Anima. Breviter, Concipe arancum in pyxide, per totam istius pyxidis cavitatem telam texat, mediamque ipse incolat; advolent deinde muscæ, et fila moveant, quo motu excitatus araneus filamenta tractet, muscas irretiat, et captas devoret: hæc concipe, et habebis imaginem Epicureæ Animæ captantis dλa, qua nulla unquam fuerit similior. Hæc vero digna sunt Philosopho commenta!

Animam non esse Corporis Harmoniam a v. 94. ad v. 136. satis probatum. Inde usque ad v. 162. frustra Animum, Dominum viz. vili servo Animæ conjungit: vehementi metu concusso Animo, laborat Anima, fateor, sic tremente citharædo debitos sonos cithara non reddit. Pari suc

cessu usque ad v. 177. Animum Corporeum esse evincere conatur, quod enim argumentis confirmare debuit, id tanquam certum sibi sumit; pertinaciter enim affirmamus contactum posse esse sine Corpore.

Dum vero Animam Corpoream esse nondum probaverit, quid de illius subtilitate usque ad v. 231. inquiramus? Fatendum tamen Poctam evidenter demonstrasse Animæ particulas (si modo Corporea foret) debere esse subtiles et volubiles; nec de compositione Animæ usque ad v. 323. litigemus, nam ex Aëris, Auræ, et Caloris seminibus non minus apte componat Animum quam ex alicujus alius materiæ particulis: quod vero v. 280. tribus hisce rebus quartum aliquod innominatum addat, ideo confitetur nullum genus Corporis concipi aut excogitari posse, quod sensus sit principium.

Prudenter autem tenuis Animi salutem denso validoque Corpori commendat usque ad v. 350. et usque ad v. 370. Corpori etiam facultatem sentiendi largitur : Quid autem stultius? quid a communi sensu remotius? Quid denique ipsius placitis minus accommodatum? Unde enim Corpus sit sensus particeps cui nihil quarte istius innominatæ rei immiscetur? Deinde ad v. 396. contra Democritum feliciter disputet, nec repugno, non enim inquiro utra sententia potior sit, dum utra-que est absurda; et ut modo Animum Corpori conservandum credidit, sic ad v. 417.

Corporis custodiam vicissim Animo commendet: istam tutelam non invideo; argumenta vero quibus ipsum Animum expugnat, consideremus.

Primum, a v. 425. ad v. 445. tenuem et subtilem Corpoream Substantiam, qualem Animum supponit esse, distrahit et dispergit: atque id fiat per me licet, Corporeus sit Animus, et quamvis crassus, et e particulis implexis conjunctus sit, eum tamen dissolubilem fatebor.

Secundum, a v. 445. ad v. 459. Tertium, a v. 460. ad v. 464. et Quartum, a v. 464. ad v. 473. nihil efficiunt: Animum enim una cum Corpore nasci, adolescere, et senescere minime sentimus; Corpus nasci, adolescere, atque senescere sentimus, in Animo neque decrementum neque incrementum experimur; at vero in infante non viget Animus, in sene deficit: quo argumento? nempe ineptus est puer, et senex desipit. Similiter artificem peritissimum in machina colloces, aliæ vero partes istius machinæ nimis rigescant, aliæ sint æquo flaccidiores, deterantur aliæ, aliæ autem nimis turgescant; et deinde stulte expectabis ordinatos motus, licet maxime elaboret peritissimus ille artifex. Deinde curas, luctumque suscipit Animus; ergo est dissolubilis: quia, viz. (alia non jam occurrit ratio) Luctus penetrans et Curæ edaces alibi appellantur. Digna mortali et Corporeo Animo ista ratiocinatio! Quarto autem argumento eadem responsio, quæ secundo, satisfacit.

Tribus sequentibus argumentis a V. 475. ad v. 524. medici respondeant, quanquam nil opus est responso. Crura vacillent, tardescat lingua, et natent oculi, quid hæc ad Animum? Jurgia denique gliscant; neque id quidem mirum, quemadmodum quantumlibet alioquin peritus fuerit Citharistes, non poterit tamen non dissonantes cantilenas exprimere, si perturbate intenderis, ac distenderis chordas citharæ, quæ harmonice ante pulsabatur. Similiter in morbo epileptico ater ille humor organa deturbat, atque inde isti motus incompositi. Cum vero organa tantum afficiat, et debilitet morbus, quid aliud restituat Medicina? Septimum, a v. 525. ad v. 546. asserit Animam hominis membratim morientis sensim deficere atque interire; quasi frigescere non possunt Artus nisi Anima etiam frigescat: hoc vero argumentum supponit Animam Corpoream esse et per totum Corpus diffusam, quod nondum probavit, et certo scio nemo unquam demonstrabit.

Octavum, a v. 547. ad v. 556. nihil agit. Neque enim ab alio intelligendi aut

« ForrigeFortsæt »