Quod si nulla forent, nostro sine quæque labore 215 Sponte sua multo fieri meliora videres. Huc accedit, uti quicque in sua Corpora rursum 220 Nulla vi foret usus enim, quæ partibus ejus 225 Nullius exitium patitur Natura videri. Præterea, quæcunque vetustate amovet ætas, at vero, si nulla forent latentia in Terris semina, tum sine ulla agricolæ opera, aut cultu, fruges multo meliores nasci sua sponte videremus. Adde etiam, quod Natura res pereuntes in sua principia tantum dissolvat, non vero in Nihilum reducat; si enim tota materia alicujus rei interitui esset obnoxia, tum quælibet res nostris oculis subducta momento temporis evanesceret; nulla enim violentia opus esset quæ partes alicujus rei a se invicem separaret, earumque unionem dissolveret: jam vero quoniam immortalibus principiis res constant, Natura nihil interire patitur donec aliqua vis incurrat, quæ vel ictu diffringeret res, vel insinuans per vacua inter particulas spatia eas a se invicem separaret. Insuper: si earum rerum, quæ senio confectæ pereunt, NOTE. Tarquinio dedit Imperium, simul et sola jusque sed Naturæ partibus discidium paRegni. Et alibi, Sed sola Terrarum postquam permensa parumper. 216. Нис accedit, &c.] Hactenus demonstravit Lucretius Nihil e Nihilo fieri: his autem v. 2. alterum proponit, quod ex priori sequitur, effatum; Nihil in Nihilum reduci. Ibid. Quicque] Quæque, Gif. Pa. alii. 218. Nam si, &c.] Effatum modo propositum primo probat v. 8. ex communi resolutione rerum; si enim Res in Nihilum interirent, aut mortales essent e cunctis partibus, nulla esset vis necessaria, ut unaquæque dissolvatur: sed ut sine ulla vi aut conamine aliarum rerum subito nata apparet, sic sine ulla vi aut conamine aliarum rerum unaquæque res, non dissolutione partium, interiret; sed nostris oculis subducta repente evanesceret: ideo enim vi opus est ut res unaquæque dissolvatur, quia constat ex seminibus quæ dissolutioni supersunt. Hujus argumenti ne minimam partem intellexit Fayus. 220. Enim] Ei, Gif. viz. Nature. Hanc lectionem tuetur Pareus: Lambinus, Faber, aliique rejiciunt: et tantos Authores tuto sequi potuit Fayus, si tacere voluisset: hæc antem Iste. Aliis, usus ei sup. Nature: mihi minus arridet, alias enim non rei cu reretur. Ingenium Hominis! quasi ejus non æque respiceret rem quamque si ei, ac si enim admittatur. 221. Et] At, Gif. quid autem sibi velit, aliis relinquo. 222. At nunc] Quod nunc, Gif. Pa. C. alii, omnesque MSS. i. e. nunc autem. Ibid. Constant] Constat, Gif. 223. Obiit] Obeat, P. Na. D. sed obiit, veteres MSS. Cod. 226. Præterea, &c.] Secundum argumentum quo probatur Nihil in Nihilum reverti breviter proponit Epicurus in Epist. ad Herodotum, εἰ ἐφθείρετο δὲ τὸ ἀφανιζόμενον εἰς τὸ μὴ ὂν, πάντα ἂν ἀπολώλει τὰ πράγματα, ἐκ ὄντων τῶν εἰς ἃ διελύετο. Fusius vero Poeta, et fortius. Olim probaverat Nihil de Nihilo fieri, et inde jam demonstrat Nihil in Nihilum reduci. Animalia enim quotidie pereunt, et nascuntur, fontes aquas, e quibus mare fluminaque constant, perpetuo subministrant, &c. Unde vero hæc omnia, nisi quædam essent immortalia semina, quæ dissolutioni Corporum superessent e quibus renovarentur? Quis enim tam insanus quin concederet materiam aliquando interitui obnoxiam, in tam infinita annorum serie quæ ab initio rerum fluxit, debere penitus consumi, ita ut nihil omnino superesset e quo res quotidie pereuntes reparari possint? Si penitus perimit consumens Materiem omnem, 230 Unde alit, atque auget, generatim pabula præbens? 235 Quod, si in eo spatio, atque anteacta ætate fuere, 240 Conficeret, nisi Materies æterna teneret tempus totam materiam penitus aboleret, quanam ex materia Venus diversas animalium species procreat? Ex quanam etiam varia, et in rebus producendis artifex Terra procreatas nutrit et auget, subministrans alimenta diversis istis speciebus apta? Quanam ex re perennes et nativi fontes mare flumina longis cursibus errantia supplent et renovant? ex qua denique aër stellas et cælum nutrit? Infinitum enim illud tempus, quod jam præterit, penitus consumpsisset omnia quæ constabant principiis interitui obnoxiis: at vero si per totum præteriti temporis spatium ea existebant semina, e quibus res cunctæ reparantur, æterna sint et immortalia necesse est, ideoque nulla unquam res in Nihilum reducitur. Denique una eademque vis omnes res delere et destruere valeret, nisi quædam essent principia interitui non obnoxia, e quibus modo fortius, modo debilius unitis res ipsæ constarent; levissimus enim tactus causa esset satis potens ad res interimendas; si enim principia non ea essent quæ destrui nequeant, quælibet vel minima vis corum NOTE. 228. Generatim] Generatum, Gif. et quidam MSS. ut fatetur Lambinus. 229. Redducit] Educit, D. Na. vitiose. 231. Ingenui] Quos Natura non Ars, &c. Ita ingenuus color, pro nativo, qui nulla arte, nullo pigmento evocatur. Faber. Juvenal. Sat. 3. v. 20. Ingenuum violarent marmora tophum. Ingenui] Perennes, Gassend. al. Ingeniti. 232. Suppeditant] Lambinus et Pareus, suppetunt, vel parata sunt: rectius autem supplent vel subministrant. 233. Debet] Debeat, Gif. Par. 234. Consumse] Consumpsisse. Sic sumpse pro sumpsisse apud Nævium in Tryphallo. Vid. A. Gellium, lib. 2. c. 19. Eodem modo cesse et cresse, pro cessisse et crevisse, divisse pro divisisse apud Horatium. Promisse pro promisisse apud Catullum; atque ita porro. 237. Prædita] Reddita, MSS. 239. Denique, &c.] Deinceps probat v. 12. Res in Nihilum non reverti, quod non una vis ad dissolvendum omnia sufficiat; frustra enim aliquis obtendat unam ean demque vim omnia Corpora dissolvere non posse, quia dispari nexu corporum principia conjunguntur. Quid enim ista nexuum disparitas efficeret, cum principia ipsa, si modo in Nihilum revertantur, vel levissimum tactum ferre non valeant? Admittas vero principia quædam æterna esse, et ex dissimilitudine contextus eorum inter se ratio reddenda est, quare non una eademque vis ad omnia dissolvendum sufficiat. 239. Volgo] Vulgo, passim. Sic Cæsar de Bello Civ. lib. i. p. 7. Vulgo ex tectis significabant. 241. Nexas endopedite] Nexu endopedito, Nardius. Nexus endopedita, Gassendus, Gif. Par. cum vet. Codd. Alii, Nexus endopeditos: quod placet Lector eligat. 242. Satis esset causa] Tale Latinitatis exemplum vix alibi reperies, ideoque quidam existimant legendum, Tactus enim lethi omnibus esset causu profecto. 243. Eorum] Cum in libris vulgatis multisque MSS. legitur quorum, e duobus C Contextum vis deberet dissolvere quæque. 250 Discidio redeunt in corpora materiaï. Postremo, pereunt imbres, ubi eos pater Æther 260 Uberibus manat distentis; hinc nova proles compagem dissolveret : nunc autem quia nexus principiorum inæqualis est, ipsaque principia sunt immortalia, nullæ res dissolvuntur, donec vis incurrat quæ propriam cujusque rei texturam (partium unionem) superare valeat. Nulla igitur res in Nihilum, sed omnes in sua principia dissolutæ redeunt. Denique aliquis objiciat, pluvia perit (in nihilum reducitur) simul ac pater Æther dimisit illam in sinum matris Terræ: Resp. Ex pluvia ita demissa lætæ segetes oriuntur, rami arborum viridibus foliis ornantur, augentur ipsa arbores et fructibus onerantur, e quibus homines, cæteraque animalia nutriuntur. Inde urbes infantibus abundant, frondosa nemora avium novarum cantu ex omni parte resonant : inde etiam pecudes pinguescunt et tanquam pinguedine lassatæ per pinguia pascua procumbunt, et candidus lactis liquor e turgentibus uberibus distillat; et inde novi (a partu recentes) fætus debiles adhuc et infirmi mollia gramina ludibundi persultant, puro lacte excitati et maxime gaudentes. Concludimus igitur nullam unquam rem in Nihilum reduci, cum Natura aliam rem ex alia reparat, nec aliquid 265 Rem gigni patitur, nisi morte adjutam aliena. Nunc age, res quoniam docui non posse creari Principio, VENTI vis verberat incita pontum, 275 Arboribus magnis sternit, monteisque supremos unquam novum producit, quin utitur materia alterius rei olim dissoluta. Age vero cum demonstraverim, nullam rem de Nihilo fieri, nullamque etiam rem in Nihilum reduci, ne tamen argumentis meis assentiri recusares, quia rerum principia oculis videri nequeant; observes porro, quod tu ipse negare non possis, quædam esse Corpora in rerum natura, quæ tamen aciem oculorum fugiant. Primum, Ventus maxima cum vi ferit mare, magnas jactat naves, nubesque disjicit; interdum vehementi impetu planitiem perflans eam sternit magnis arboribus dejectis; summosque montes vexat flatibus qui sylve sylvas frangunt; tam valido impetu furit ventus, sævitque fremitu horrendo ortus. Ventus igitur constat e Corporibus, licet oculis ea cerni non possunt, NOTE. pro Aliud dicitur; hanc vero contumeliam non patitur Lambinus, indignatur, furit, Catullum, et Ausonium in partes vocat, at frustra: jurat denique se Alid in duobus MSS. legisse; et hac lectione fruatur. 265. Adjutam] Adjuta, B. Na. Gif. Par. Nec minores sunt de hac, quam de illa altera lectione lites, quas tutius aliquis negligat, quam componat. 266. Nuncage] Jam vero ne frustra disputaret, dum Memmius suus omnibus quæ proposuerat argumentis diffidat, quoniam Principia illa æterna, seminaque rerum per se atque separata in sensum non cadant, sed præ sui exilitate omnem visum, etiam acutissimum longissime fugiant; varia congerit exempla rerum corporearum, quas nemo neget existere, licet videri non possint. Primo Venti, v. 33. cujus vim quicunque perspexerit, ut tollit mare, ut impellit naves, &c. illum corporeum esse, licet particulæ ejus oculis cerni non possunt, fatebitur; idque libentius, si cognoscat Ventum eodem plane modo ferri, et æquali impetu impellere, ac rapida et imbribus aucta flumina, quæ Corporea esse sensus ipsi apertissime demonstrant. 266. Age, res] Alii legunt, Nunc age sis, quoniam docui nil posse creari: age sis, i. e. age si vis. Ibid. Quoniam] Quando, Gif. Alii, Genita ad Nihilum; perinde. 272. Pontum] MSS. quidam Cortus, inde Portus. Plurimi MSS. ut et B. eamque vocem Pareus, Gif. aliique acriter defendunt. At vero quis dubitet Pontum scribere qui versum 279. legerit? Salmasius legit Porcas. Porca enim τὸ μεταξὺ τῶν κυμάτων dicitur ab auctore veterum Glossarum, translatione facta ab Agris: inter duos enim sulcos elata Terra, dicitur Porca. Varro de Re Rust. lib. 1. et Ταφῇ Μενίππε. 275. Sternit] Sevit, Marullus. 277. Pontus] Coörtus, vel Cortus: ut optime Faber, qui istam vocem e versu 272. ejectam suo restituit loco. Pontus enim vox nihili est, et solo Fayo digna, qui ad versum 276. hæc monet: Ita] Particula comparationis: comparat quippe venti validi fremitum murmuri maris furentis. Acumen Hominis! 278. Cæca] Quæ oculis cerni non possunt: sic eodem lib. 1. 779, Naturam clandestinam, cæcamque adhibere. Nimbosus Orion In vada cæca tulit. Quæ mare, quæ terras, quæ denique nubila cœli 285 Fragmina conjiciens sylvarum, arbustaque tota; Dat sonitu magno stragem; volvitque sub undis 295 Corripiunt, rapidoque rotantia turbine portant. quæ mare, quæ terras, et quæ denique cæli nubes verrunt, et immani impetu vexantia vastant omnia et abripiunt. Hi insuper Venti eodem plane modo ruunt, ac vastant omnia, ac torrens magna vi imbrium e montibus altis decurrentium auctus: ille enim modo avulsos ramos, modo totas arbores abripit, nec possunt validi pontes repentinum illius impetum sustinere: tam immani vi, multo imbre violentus in moles obstantes fertur, magno cum fragore pontes rumpit, sub undis volvit ingentia saxa, et quicquid obstat fluctibus evertit et disjicit. Eodem, inquam, modo venti feruntur, qui magni torrentis instar, in quamcunque partem tendunt, protrudunt omnia, et violentis flatibus disjiciunt; interdum etiam contorto vortice corripiunt, rapidoque turbine rotantes in sublime tollunt. Fatendum igitur est Ventum constare e corporibus, licet oculis cerni non possunt, cum eadem efficiunt, et eodem plane impetu feruntur, ac validi torrentes, quos Corporibus constare sensus ipsi demonstrant. Præterea Naribus varios Corporum odores percipimus, NOTE. 280. Verrunt] Vertunt, G. Verrunt autem amat Virgilius, Lucretianæ elegantiæ perpetuus Imitator; Maria, ac terras, cœlumque profundum Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras. 1. Æneid. v. 63. 282. Accum] Ita quidam Libri fatente Lambino. Plurimi vero legunt, Quam quom. 287. Turbidus] Alii, Turgidus: improbe. 288. Incurrens] Incurrit, Na. imperite, et frustra se aliquorum Codicum authoritate tucbitur. 290. Ruit qua quidquid] Quidquam, Gif. sed Ruunt quæ, saxa viz. semper legendum putavit Faber. Nec improbanda esset ista conjectura, si Codices confirmarent, et non foret paulo frigidior: non solicitanda est igitur illa altera lectio, quam vetus Latium probaret; Ruitque forsan admitti potest, et probe respondebit Ruuntque v. 293. ab istiusmodi etiam hiatibus non abhorrent veteres Poetæ. 295. Rapidoque rotantia] Alii, Rapidique rotantia: Rapidique rotanti, Gif. e vet. Codic. perinde est. Mallem vero Rotantia, ut v. 280, Subito vexantia turbine raptant. 297. Moribus] Ita plurimi vet. Codd. quidam autem MSS. et impressi, Motibus. Virgilius; Ventos et varium Cæli prædicere morem 299. Tum porro, &c.] Quin, Gif. Iterum docet v. 7. posse esse in Rerum Natura |