Pascit amore avidos inhians in te, Dea, visus; 40 Circumfusa super, suaveis ex ore loquelas Funde, petens placidam Romanis, Incluta, pacem. 45 Quod superest, vacuas aureis mihi Memmiada, et te 50 Disserere incipiam, et rerum primordia pandam; 55 Appellare suëmus, et hæc eadem usurpare Corpora Prima, quod ex illis sunt omnia primis. pascit amore avidos oculos in Te, Dea, inhians; ipsaque Anima totusque resupini sensus quasi affigitur tuo ori, et ab illo pendet. Hunc Tu, O formosissima Dea, corpore tuo sancto recubantem inclinato capite desuper amplectere, blandissima profer verba, et pete placidam pacem Romanis. Neque enim ipse æquo pacatoque animo destinatum opus exequi possum dum Patria bellis agitatur, neque illustris Memmii filius tali rerum statu Reipublicæ salutem negligere, et vacare Musis. Quod reliquum est, vel quod ad Te, O Memmi, attinet, vacuas aures, animumque a curis remotum mihi accommoda tradenti veram certamque Philosophiam, nec contempta relinquas mea dona quæ tibi fideli studio præparavi, priusquam mente tua perceperis, et accurate intellexeris: Carminibus enim meis disputabo de tota natura Cæli et Deorum ; Principia rerum demonstrabo, ex quibus Natura res cunctas producit, auget, nutritque; et in quæ Natura resolvit easdem res cum interierint. Quæ quidem dum philosophemur, et naturam rerum explicemus, solemus nominare Materiem, Corpora Rebus genitalia, rerum Semina, aliquando etiam eadem vocare prima Corpora, quoniam ex illis primis (simplicia enim sunt, nec ex aliis composita) res cunctæ componuntur. Quod enim ad Deos spectat, necesse est NOTE. 41. Incluta] Nobilis, clara, Festus. Raro apud Latinos Scriptores dii vocantur Incluti, aliquando tamen, sic Ennius. 1.b. 3. Annalium apud Nonium, Olim de Cœlo lævum dedit inclutu' sig num. 45. Memmiada] Memmius, Gif. frustra. His vero 12. v. Memmio suo, quem attentum sibi et aliis curis vacuum optat, futuræ disputationis argumentum aperit, docetque se disputaturum de Cœli et Deorum natura, et de primis rerum principiis e quibus res omnes fiunt, et in quæ iterum resolvuntur; quod enim ad Deos attinet, illi beato otio fruuntur ab omni cura et negotio semoti. Posteriores autem hos sex versus versui 44. subjungit B. non vero agnoscunt quidam vet. Cod. et sane abesse possunt, infra autem loco magis apto legentur. Tamen et hic non abs re locum habeant per occupationem, ut vocant Magistri; quasi dicat Lucretius, ex primis corporibus omnia fiunt, nam Dii quidem, contra quam sensit Philosophorum vulgus, Naturam rerum nec fecere, nec curant. 49. Ratione] Alii, Regione Deúmque : supplet Nardius, domicilio. Utrumque imperite; non enim de Cœli ac Deorum regione, sed natura Poeta disputat. 52. Eadem-perempta] Eas ipsas res peremptas; mutavit autem orationem, ut alibi, cum enim genus humanum scripsisset, mox addit eos. Hoc etiam Lucretio familiare. Alii, eadem perempta, nempe Naturu, supple seipsam, resolvat: imperite. Immortali ævo summa cum pace fruatur, 60. Nam privata dolore omni, privata periclis, 65 Quæ caput a cæli regionibus ostendebat, etiam satis at omnes Dii, eo quod Dii sint, æternam agant vitam maximo in otio, ut nullam nostri curam habeant, ut sint expertes doloris, a periculis tuti; propriis suis dotibus ad fœlicitatem instructi, ut hominum cultu non indigeant, nec delectentur pietate eorum, aut impiis irascantur. Cum humana vita miserabilem indignumque in modum jaceret in terris, oppressa sub gravi Religione, quæ e Cœlis caput suum proferens, et desuper instans mortalibus horrenda specie terrebat homines; primus omnium Epicurus mortales oculos contra illam tendere ausus est, primusque illius Tyrannidi resistere: quem Epicurum nec de Diis fabulæ, nec fulmina, nec Cælum resonans minaci murmure repressit; sed hæc terriculamenta animosam illius mentem magis incendebant, et fecerunt, ut primus ille cuperet perrumpere portas, validaque Naturæ munimenta: acris ideo illius animi virtus perrupit, NOTE. 63. Humana, &c.] Qui Ingenium cum Cicerone in Lucretio desiderant, hanc imaginem contemplentur, et si pulchriorem monstrare possint id mihi facient quod est gratissimum. Ut misere enim sordideque jacent humiles isti Religione oppressi homines, et quam horrendo ore Dominus ille metus desuper minatur! Credes visum præsentem Dæmonem flagella intentare. His positis, Epicuri (Atheniensis et Neoclis filii) laudes aggreditur, qui primus his omnibus terroribus se intrepidum opposuit, et acri vi mentis extra hujus Mundi limites in Omne infinitum delatus, totins Naturæ potestatem penitus perspexit, docuitque homines res fieri sine cura et opera Deorum, ideoque omnem religionem funditus sustulit, ut docet Cicero, lib. 1. de Nat. Deor. Quid est enim cur ab hominibus colendos dicas, cum Dii non modo homines non colant, sed omnino nihil curent, nihil agant? Otio autem suo abutuntur, ut Gassendus, Faber, aliique, qui Epicuri librum περὶ ὁσιότητος, ejus Sectæ pietatem erga Deos, et Religionem pro superstitione tantum, metuque Deorum inani a Lucretio hoc loco positam esse cre pant; quasi Poeta non omnem de Providentia opinionem sustulit, aut ille esset superstitiosus qui Deum aliquid agere, aut humana curare existimaret. 67. Tollere] Tendere, Nonius; et hanc lectionem sequitur Lambinus: tendere oculos autem dixit pro contendere: est autem longe plus oculos contendere quam tollere; illud enim significat contenta acie aliquid intueri, sic infra eodem libro, Nulla potest oculorum acies contenta tueri, 1. 4. v. 801. nisi se contendit acute: at tollere omnes et impressi et MSS. Codd. probant. 71. Irritat] Pro irritavit, sic educat apud Terentium, fumát apud Virgilium, mandt apud Ennium: disturbát apud Lucretium, lib. 6. v. 586. Similiter enarrámus et festinámus apud Plautam. Istiusmodi vero voces quæ syncopen patiuntur ultimam habent circumflexam, ut notat Priscianus, ideoque longam. 72. Cupiret] Pro cuperet. Notant Nonius et Priscianus, quarta enim et tertia olim a se invicem non ita sejunctæ erant et secretæ, quin utrique essent multa communia: sic parire pro parere apud Ennium. Processit longe flammantia mænia Mundi; 75 Atque Omne immensum peragravit mente animoque: 80 Obteritur, nos exæquat victoria Cælo. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis 85 Aulide quo pacto Triviaï virginis aram 90 Et mæstum simul ante aras adstare parentem et provecta est longe ultra flammantes Cæli ambitus; idemque ille Epicurus Omne, τὸ πᾶν, infinitum mente sua perlustravit, et ibi natura rerum penitus perspecta, votique sui compos, nos docet quid fieri possit, quid non possit; et unde fit quod, quodcunque est, finitam habeat potestatem, limitemque potentiæ in ipsa ejus rei natura positum; et hinc est quod jam Religio (ut nos olim illi) nostris pedibus subjecta conculcatur, et victoria illius Epicuri ingenio parta nos adæquat Cælo. Sed me reprimo; vereor enim, ne forte credas me Tibi proponere impiam Philosophiam, viamque monstrare ad scelera ducentem; at e contra observes, quod Religio sæpe olim pessima peperit facinora, quale illud erat, cum Aulide duces Danaûm, principes viri, impie contaminarunt Dianæ aram Iphigenicæ cruore: quæ Iphigenia, simul ac infula cingens virgineas comas ad utramque genam pependit, et simul ac sensit mæstum patrem ad aras stare, NOTE. 75. Omne] τὸ πᾶν. Omnia maluit dicere Cicero, lib. de Univ. Verum ipse etiam hanc vocem aliquando usurpavit, lib. 2. de Divinat. Epicurus τῶν ὅλων φύσιν et apud Plutarchum τῶν ὄντων φύσιν dixit. Idemque valent apud Lucretium, Natura rerum. Summa rerum. Summa omnis. Summa tota. Summæ totius summa, &c. Hoc Omne apud Epicureos est infinitum et sempiternum, incrementi simul et decrementi incapax, dum Mundus, finitus sit, aliquando natus, et interitui obnoxius. 78. Atque] Utque, Gif. et C. Ibid. Victoria] Epicuri viz. qui, ut verbis Manilii lib. 1. v. 97. utar, -Cepit profundam Naturam rerum Causis, viditque quod Nubila cur tanto quaterentur pulsa fra- nandi. 81. Illnd His 22. v. huic tam impiæ doctrinæ, quæ Providentiam negat, aver sum fore Memmium suspicatur, ideoque illius animum confirmat monendo, Religionem istam quæ Providentiam confitetur sæpe olim maxima scelera suasisse; quod probat exemplo Iphigenia Aulide, Bœotiæ ad Euripum portu, a patre suo Agamemnone ad aras Dianæ Triviæ ex jussu Oraculi mactatæ, Exitus ut classi fælix faustusque daretur. 83. Endogredi] Ingredi. Quis autem nescit endo, ἔνδον, in, intus, esse præpositionem antiquis notam? 83. Quod contra] Cicero in Oratione pro Quinto. Reliquum est ut eum nemo judicio defenderit, quod contra, copiosissime eum defensum ostendi.-Quod contra sæpius, &c. Gif. absurde. Sensit, et hunc propter ferrum celare ministros; Nam sublata virum manibus tremebundaque ad aras Et merito: nam si certam finem esse viderent et juxta illum cultros Popas expedire, civesque spectatores duro suo fato illachrymare, muta metu in terram decidit supplex: at vero ad salutem infælici illi Virgini tum minime profuit quod prima Regem Patris nomine donaverat, nam a terra virorum manibus levatur, et ad aras tota tremens rapitur, non ut sacris solennibus rite peractis splendida nuptiarum pompa domum deduceretur: sed ut casta virgo eo ipso tempore quo in matrimonio collocari debuit jam matura viro, infælix patris sui manu inceste, vel impie, tanquam victima occideretur, ut Græcorum classi Trojam petenti faciles prosperique venti immitterentur. Tantum facinus Religio suadere potuit. Vereor etiam, O Memmi, ne Tu, qui per omnem ætatem tuam fidem adhibuisti poetarum fabulis nostras opiniones averseris. Haud sapienter quidem, ipse enim multas possum fingere fabulas quæ timorem incuterent, omnesque vitæ tuæ rationes perverterent; nec injuria (ut verum fatear:) si enim hominibus persuasum fuisset certum NOTE. 91. Celare] Celebrare, Gif. Alii, cele- in Aulide, v. 1177. rare, i e. expedire: quæ lectio probanda est; haud timeret enim Iphigenia quod ministros ferrum celare sensisset. 93. Muta metu] Avancius legendum putat Volta metu, &c. ut sic hæc hujus loci sententia, Iphigenia Volta (i. e. vultus, voce enim ista utitur Lucretius, 1. 4.) summissa, i. e. vultu submisso propter metum. Sed quid indigeamus ingenio, cum altera lectio proba sit, et a Codicibus confir mata? 95. Princeps] Prima. Sic. lib. 5. v. 9. Erat enim πρωτότοκος inter Agamemnonis liberos. Sic ipsa apud Euripidem, Πρώτη σ' ἐκάλεσα πατέρα ὶ σὺ παῖδ' ἐμέ. Iphigenia in Aulide, v. 1220. 96. Sublata, &c.] E ritu nuptiarum forsan, etsi non affirmem, quem tradit his verbis Festus Pompeius, Rapi simulatur Virgo e gremio Matris, aut si ea non est, ex proxima necessitudine, cum ad virum trahitur, viz. ea res feliciter Romulo ces sit. 100. Mactatu] Sic Euripides Iphigen. ̓Απώλεσίν σ ̓ ὦ τέκνον ὁ φυτεύσας πατὴρ Αὐτὸς κτανὼν, ἐκ ἄλλος, ἐδ ̓ ἄλλῃ χερί. 103. Tutemet] Iterum dubitat Lucretius ne Memmius cedens Poetarum fabulis de Cerbero, Acherunte, et pænis post mortem quibus jam diu assueverat, opiniones suas aversetur. Harum ideo vim elevat, suggerendo istas fabulas mera forsan esse otiosorum Poetarum figmenta, ipse enim potuit fabulas fingere quæ essent æque ac illæ ter ribiles. 104. Desciscere] Desistere, G. et alii. 105. Quippe etenim] Nempe, scilicet; scommatice. Ibid. Jam fingere] Me fingere, ex vet. lib. Gifanius. Hinc alii conjiciunt legendum, ex me fingere; alii, confingere. Ibid. Possum] Alii, inter quos Faber, possunt, i. e. Vates. 108. Nam] Jam. His 20. v. seipsum quasi corrigit, et aliquam esse in iis fabulis vim fatetur; dum enim de Anima diversi Philosophi diversa pronunciant; alii nasci et interire cum Corpore, alii vero prius Ærumnarum homines, aliqua ratione valerent Nata sit, an, contra, nascentibus insinuetur, 125 Unde sibi exortam semper-florentis Homeri fore in morte miseriarum finem, tum aliquo modo Religionibus obstare possint, et poetarum sacerdotumque minas contemnere; nunc autem nulla ratione obstare possunt, imo necesse est ut cedant, quoniam timent æternas pænas post mortem futuras. Nescitur enim, quænam sit natura Anima, an sit nata cum corpore, vel prius existens nascenti corpori infundatur; an moriente homine una etiam Anima pareat morte separata a Corpore: an adeat tenebrosas et immensas Inferorum cavernas, an divina aliqua potentia in brutas animantes migret, ut noster Ennius cecinit, qui primus ex amæno Helicone decerpsit Coronam nunquam marcescentem, quæ inter omnes Italos maximæ est famæ, et nobilis habetur: etsi idem Ennius aliis in locis docet Carminibus nunquam morituris quædam esse apud Inferos vasta et spatiosa loca, ad quæ neque Animæ, neque Corpora nostra perveniunt, sed tenues quædam imagines mirum in modum pallidæ, e quibus locis surgentem Homeri NOTA. subsistentem in Corpora nascentia infundi, et a Corpore per mortem separatam Inferos subire, vel in pecudum Corpora migrare, (quæ fuit Ennii Pythagorici sententia, quam fuse exponit, obiter etiam convellit et deridet, tanquam sibi ipsi contrariam;) profecto temere agerent qui Providentiam contemnerent, dum istos contemptores æternæ maneant post mortem pœnæ. Hæc est hujus loci sententia quem præruptum alii, et obscurum que runtur. 112. Timendum] Istud timendum pænas e veteri et bono Latio est, nec aliter temere loquitur Lucretius, v. 139. multa agendum: V. 382. privandum est Corpora motu, &c. Ipse etiam Virgilius-Pacem a Rege petendum. 115. Dirempta] Separata viz. a corpore et dissipata, nisi potius legatur perempta. 117. Pecudes alias insinuet] Ut adigere arbitrum, adigere jusjurandum, propugnare nugis: et Lucretius, lib. 2. v. 124. Hæc animum te advertere par est. 118. Primus] Primus enim Latinorum Ennius Epicum et Heroicum Poema ad exemplum Homeri scripsit. 120. Per gentes Italas hominum] Gentes Italoruin hominum: quidam libri omnium; itaque esset Clara corona omnium, i. e. inter omnes: sic Δειλός βασιλέων apud Callimachum3; Pulchra dearum, apud En nium. 120. Clueret] Chueo, cluo, sum, videor, celebror, hac voce passim utitur Lucretius; dicebant etiam veteres Cluveo, ut Ennius, Nam Latii populi res atque poemata nostra Cluvebunt. 121. Etsi præterea] Etsi prætereat, V. quæ verba si admittas, alium prorsus efficies sensum: non opus est isto acumine. 123. Permanent] Permaneant, MS. 125. Homeri] Hoc Ennii somnium Cicero in Lucullo memorat, Visus Homerus adesse Poeta. Et in Somnio Scipionis; Fit enim fere ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale quale de Homero scribit Ennius, de quo videlicet sæpissime vigilans solebat cogitare, et loqui. |