Billeder på siden
PDF
ePub

iambi Catulliano stilo digni (catal. V), quibus ut philosophiae portum petens et in 'docta dicta' magni Sironis toto animo conversus valere iubet et rhetorum inanes ampullas et scholasticorum, h. e. grammaticorum nationem 'pingui madentem' et vero dulces camenas, quas quod rogat ut pudenter et raro' chartas eius revisant, lasciviori potissimum carminum generi, cui solebant elegantiores homines ad Catulli Calvique exemplar indulgere, adulescens illis quidem annis operam dedisse videtur1).

Nec umquam deposuit philosophiae studium, cuius et fructus in carminibus reliquit suavissimos (ecl. VI 31 sqq. ge IV 219 sqq. Aen. I 742 sqq. VI 724 sqq.) et laudes cecinit in ge. II 475 sqq. quid quod absoluta Aeneide reliquam vitam totam ei dedere constituerat2), sive meditando et legendo sive quod olim optaverat poemate ad Lucretii exemplum caeli vias et sidera' universamque rerum naturam explicaturus.

Cornelius ardent, Te sibi quisque rapit, per te victurus in aevum❜ Phocas v. 63 sqq. vult exequi sectam Epicuream, quam didicerant tam Vergilius quam Varus docente Sirone' Servius ad ecl. VI 13. ex maiore autem parte Sironem id est magistrum suum Epicureum sequitur' idem ad Aen. VI 264. cf. schol. Veron. ad ecl. VI 9 p. 74, 5 K. fuit autem Varus condiscipulus Virgilii, quem fraterno amore dilexit' schol. Bern. ad ecl. VI 11. allegorista imperitus finxit quae ibidem ad v. 13 adnotantur: "hos' (Chromin et Mnasyllum) pro condiscipulis Virgilii accipere debemus, Varo scilicet et Tucca, qui poetam quasi Silenum petierunt scribere bucolica.' Siron (Čeipwv) nominis formam vindicavit Hauptius Herm. I p. 40 sq. Non Alfenum, sed Quintilium Varum Cremonensem Sironis disciplina una cum Vergilio usum esse sibi persuasit Koerte mus. Rh. XLV 172 sqq.

1) inter quos' (qui versus parum severos fecerunt) vel praecipue numerandus est P. Vergilius, Cornelius Nepos, et prius Accius Enniusque' Plinius epist. V 3, 6.

2) ut_reliqua vita tantum philosophiae vacaret' Donatus p. 62, 16 R.

quam ut totam cognosceret medicinae quoque ac maxime mathematicae operam dedit1), ac ne horum quidem studiorum in carminibus indicia desunt2).

Poesin ut puer auspicatus esse fertur scripto in Ballistam, ludi gladiatorii magistrum, disticho

monte sub hoc lapidum tegitur (premitur cod. Salmasii) Ballista sepultus:

nocte die tutum carpe viator iter 3),

ita ne adulescentem quidem neglexisse par est; nam etsi quo magistro poeticae artis tunc usus sit dici nequit), tamen postquam urbem ingressus est anno 701,

1) Donatus p. 58, 3 R.

Mathematicen et astronomiam tangit ecl. III 40 sq. ge. I 32 sqq. 204 sqq. 231 sqq., medicinam in georgicon libro III, maxime v. 478 sqq.

3) poeticam puer adhuc auspicatus in Ballistam (balistam Bern. Sang.) ludi magistrum ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus distichon fecit: monte' e. q. s. Donatus p. 58, 6. primum ab hoc distichon factum est in Ballistam latronem:: monte' e. q. s. Servius p. 1. pro litteratore habuit Ballistam Phocas v. 41 sqq.: tum Ballista rudem lingua titubante receptum Instituit primum; quem nox armabat in umbris Grassari solitum: crimen doctrina tegebat. Mox patefacta viri pressa est audacia saxis.' e. q. s. lanistam fuisse multo probabilius statuit qui apud Donatum ludi [gladiatorii] magistrum' interpolavit, ut est in Bernensi cod. 527 et in vulgata: cf. Hagen 1. 1. p. 680 et Hauptius Herm. I p. 41 sq.

tunc

*) Parthenii grammatici num in Graecis litteris disciplina usus sit non satis constat. quem, postquam anno 681 expugnata bello Mithradatico patria urbe Nicaea Romam captivus deductus sit, anno 690 Neapoli Graeca Maronis studia rexisse Meinekius anal. Alex. 257 parum probabiliter statuit. enim etiam in paterno agro puerulus Maro bulla cinctus lusit. destituta autem omni codicum auctoritate et inepta sunt quae in Macrobii Sat. V 17, 18 olim vulgabantur 'quo grammatico in Graecis Vergilius usus est.' nec Gellius IX 9, 3. XIII 27 quidquam testatur nisi aemulatum esse Vergilium quosdam Parthenii ut Homeri Hesiodi Apollonii Callimachi Theocriti versus. nec quod Moretum Parthenii imitatus esse dicitur in scholio

in poetarum partim seniorum partim aequalium coetum amplissimum mox receptum esse statuerim. mortui quidem paulo ante erant a. 699 Lucretius, paulo post 702 Catullus, sed vivebant etiam huius sodales Licinius Calvus († ante 708), Cornificius Gallus († 713), C. Helvius Cinna († post 714), hisque maior natu Valerius Cato grammaticus, Latina Siren', qui, ut Suetonii de gramm. 11 verbis utar, 'docuit multos et nobiles visusque est peridoneus praeceptor ad poeticam petentibus', annorum tum fere XXXXV; huic prope aequalis Furius Bibaculus (natus a. 655, mortuus non ante 736), praeterea tricenarii fere Varro Atacinus (natus a. 672, † post 707) et L. Varius Rufus (natus a. 672, † post 737), a quo memoria separari non potest quamvis minus clarus Plotius Tucca. neque Quintilius Varus, Catulli sodalis, ab horum aetate multum abfuisse putandus, siquidem anno 730 non praematura morte defunctus est. quo aliquanto iunior fuit Asinius Pollio (natus 678, † 757), Cinnae amicus et patronus. quot annos tum habuerit Domitius Marsus nescitur, sed vixit ultra mortem Tibulli, qui paulo post Vergilium decessit. plane aequalis nostri fuit Cornelius Gallus (685-728), paulo fortasse minor natu Aemilius Macer († 738), puer Horatius (natus 689), infantiam vix transgressus Tibullus (natus inter annos 695 et 700), nondum nati Propertius (n. circa 703) et Ovidius (n. 711). ac populares nostri poetae inter hos fuerunt Furius Bibaculus et Quintilius Varus Cremonenses, Aemilius Macer Veronensis, Cornelius Gallus Foroiuliensis. quorum quem postremo loco nominavi, si recte in Probi prolegomenis p. 6, 1 K. nescio quo Ambrosiano (cf. Meinekius anal. Alex. 272), antiqua fide nititur (cf. Knaackius apud Susemihlum hist. litt. Graec. I 192).

'condiscipulus' Vergilii fuisse traditur, fortasse iam Cremonae vel Mediolani puerilium studiorum consortio iuncti fuerunt. Quintilium Varum Servius ad ecl. V 20 etiam cognatum Vergilii dicit; quod etiamsi ex Horatii carm. I 24 fictum sit1), certe equitem Romanum inter litteratos urbis clarum consentaneum est adulescentis cum res universas tum poetica studia et consilio et conciliandis aliorum amicitiis magnopere adiuvisse. nec dubito quin elegantissimi et integerrimi iudicii familiari, cuius inter virtutes incorrupta fides nudaque veritas' insignes erant (Hor. 1. 1.), Vergilius pariter ut Horatius (cf. a. p. 438 sqq.) quidquid scripserat carminum priusquam ederet recitaverit2). Aemilium quoque Macrum amicum eius fuisse satis constat3), quamquam ubi cognoverit, Romaene an in Gallia transpadana, nescimus. at a Furii Bibaculi consuetudine abhorruisse videtur cum propter acerbum mordacissimi hominis ingenium, mitissimis Maronis moribus minime. conveniens, tum quia Caesarum acerrimus exagitator certe eorum qui Maecenatis et Octaviani familiares habebantur usum declinavisse statuendus est.

Neque cum Calvo aut Varrone Atacino ullum.

1) Cf. Pseudoacron ad Hor. 1. 1. v. 1 quidam autem fratrem Vergilii hunc volunt esse.'

2) Cf. L. Schwabii quaestt. Catull. 289 sqq. hic erat Quintilius Varus Cremonensis, amicus Vergilii, eques Romanus' Porphyrion ad Hor. a. p. 438. Quintilius Cremonensis Vergilii et Horatii familiaris moritur' (a. 730) Hieronymus.

3) haec ecloga in personas' (duas add. Hagen) 'divisa est, Virgilii scilicet et Aemilii Macri; fuit enim et ipse poeta Virgilio amantissimus. qui' (Eusebius dicit: Hagen) Aemilius Macer Veronensis in Asia moritur' schol. Bern. ad ecl. V arg. sumpta autem sunt haec extrema 'Aemilius ... moritur' ex Hieronymo. quodsi annorum saltem rationem habuissent allegoristae, versu huius eclogae quarto, ubi maiorem se Menalcan dicit Mopsus, Vergilio Macrum minorem natu fuisse efficeretur.

commercium habuisse traditur, quorum ille iam ante a. 708, nec multo post Catullum mortuus est, hic quamvis a Vergilio dum Aeneida componit minime contemptus, tamen initio saeculi octavi neque constat num omnino Romae fuerit et veterum qui dicuntur poetarum ordini ita ascriptus fuit, ut ne Graecas quidem litteras tum calleret. sed Vergilius a Graecorum, maxime Alexandrinorum poetarum imitatione diligentissima profectus inter Romanos prima artis suae aetate maxime admiratus est Cinnam, Smyrnae auctorem eruditissimum, et Varium (ecl. IX 35), cuius de morte Caesaris poema tunc illustre fuisse conicio, et Pollionem (ecl. III 86. VIII 10), qui 'nova carmina', h. e. ad novam artis regulam elimatas tragoedias 'Sophocleo dignas cothurno' faciebat. sed huic innotuisse vix potest. ante annum 706, quo redux Pollio ex bello Pharsalico Romae adversatus est Dolabellae (Plut. Anton. 9). ceterum nescimus quam diu poeta noster dum studiis intentus erat in urbe commoratus sit, quando redierit ad parentes quamque assidue vel quibus vicibus intra hos annos in agro paterno otio fructus sit.

Probabile tamen est Romae eum fuisse, cum magno ut solent nondum adulta ingenia conamine post minora quaedam carmina, quorum certa memoria periit, res Romanas sive gesta regum Albanorum epico poemate narrare coepit, sed mox omisit non tam nominum asperitate puto deterritus quam et Ennianae, cuius ipse vestigia pressurus erat, artis vel ruditatis fastidio et quia Graecorum elegantiae tam amplo opere adsequendae se imparem adhuc esse intellegeret (cf. ecl. VI 3 sq.) 1). ergo vertendis primum Theocriti alio

1) mox cum res Romanas inchoasset, offensus materia ad

« ForrigeFortsæt »