Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

13. Quid sit futurum cras, fuge quærere.] Sive ex naturæ sibi timentis solicitudine, sive ex curiosà futurorum investigatione per Genethliacos, noli te discruciare. Nam Mathematici plus torquent, quàm juvant: et hoc Deos offendit, qui notitiam hanc sibi reservàrunt. Phavorinus apud Gellium, lib. iv. cap. 1. Aut adversa prædicunt Genethliaci, au! prospera. Si prospera et fallunt, miser fies, frustra expeclando. Si adversa el mentiuntur, miser fies, frus tra limendo, &c. Vide Annot. ad Od. 11, seq. 14. Quem sors dierum cunque, &c.] Pro lucro habe singulos qui tibi conceduntur vitæ dies: ac velut lucrum lucro appone quotquot jam ante concessis adduntur. Cum enim morli debeamur, ut ait ad Pisones, quot dies vivimus, et quot fors, seu deorum voluntas dat, totidem ei velut eripiuntur, nobis vero quasi lucrum accedunt. Cic. ad Famil. lib. ix. epist. 17. De lucro jam quadriennium vivimus.

Omnem crede diem tibi diluxisse supremum. 15. Nec dulces amores Sperne, puer, &c.] Dum juvenis es, juveniles exercitationes et oblectationes ne omitte; antequam veniat senectus, quæ his omnibus finem imponit.

18. Morosa.] Cic. de Senectute, par. xviii. Morosi, anxii, iracundi, et difficiles senes sunt. Morositas illa tamen excusationis habet aliquid

contemni se putant, despici, illudi. Pra terea in fragili corpore odiosa omnis offensio est. Et paulo post: Quarta restal ratio, quæ maximè augere ac solicitam habere nostram alatem videtur: appropinquatio mortis, quæ certè à senectute non potest longè abesse, &c.

Campus.] Exercitationes juventuti idoneas in Campo Martio celebrari solitas frequenta. De illis vide Annot. ad Od. 8. supra.

Area.] Loca vacua ædificiis, adeoque ad exercendos juvenes destinata. Campus est ampla terræ planities; area vero est paulo magis angusta. Valla Vitruv. lib. i. cap. 7.

19. Lenesque sub noctem susurri.] Collo

O diserte Mercuri, Atlan[41] tis nepos,

quia clam in submissâ voce cum amicâ, quæ blanditias et murmura nuncupat Ovidius.

21. Nunc et latentis, &c.] Ludos amatorios Horatius exprimit, in quibus lascivæ puellæ latebras petunt, et se cupiunt tamen intelligi, &c. Virg. Eclog. iii. 64.

Malo me Galatea petit lascira puella; Et fugit ad salices, et se cupil ante videri. Maximianus Eleg. i. v. 66.

Erubuit vultus ipsa puella meos.

Et nunc subridens latebras fugitiva petebat Non tamen effugiens, tota latere volens : Sed magis ex aliquâ cupiebat parte videri; Letior hoc multo, quòd malè tecta foret. 23. Pignusque dereptum, &c.] Pignus, armilla, chirotheca, annulus, &c. Dereptum vel ab amatore, vel à puella. Potest enim intelligi hæc abstulisse quidpiam ab illo, ut redeundi locum det repetituro: vel ab hâc ille, ut referendi, atque iterum conveniendi ansam arripiat.

Dereptum.] Malè quidam, direptum. Nam diripere est discerpere et lacerare: quod hic non convenit. At deripere est movere et rapere de loco. Virg. Georg. ii. v. 242.

Colaque prælorum fumosis deripe tectis. Eneid. i. v. 211.

Tergora deripiunt costis. Cicer. Verr. iv. Victoriam deripere, et Deam Deæ detrahere conatus es.

24. Malè pertinaci.] Quia simulet retinere velle quod sibi adimi gaudet, maxime, ut repetendi occasio detur, rursumque commessandi.

Ode X.-Metrum idem quod supra, Od. 2. 1. Mercuri facunde.] Hymnum hunc tanti facit Lilius Gyraldus, ut non modò legendum, sed ediscendum censeat. Quædam tamen reprehendit Scaliger suo more. In eo Mercurium celebrat Horatius, ut scribunt aliqui, quoniam ejus ope civilis tumultus pericula evasisset. Imitatio est Alcæi. Laudatio petitur à

qui hominum novorum a

Qui feros cultus hominum recentum grestes mores sermone fin- Voce formâsti catus, et decoræ xisti doctus, et ritu pulchræ More palæstræ : palæstræ: Te celebrabo

summi Jovis aliorumque Te canam magni Jovis et Deorum Deorum interpretem, atque Nuncium, curvæque lyræ parentem ;

inventorem citharæ incur

[42]

ANNOTATIONES.

quatuor præcipuè locis: a genere; versu 1. a rebus inventis; v. 4. 6. 7. a rebus gestis; v. 2. 13. ab officio et auctoritate: v. 5. 17. &c.

Mercuri.] Quasi medicurrius, seu medius currens dictus est, tanquam internuncius Deos inter et homines. Festus à mercibus originem trahit, quia negotiationibus præest Mercurius. Uni Mercurio tribuuntur vulgò quæ plurium sunt. Tres alii, alii quinque memorant, aut plures etiam Mercurios.

Facunde.] Est enim eloquentiæ Deus, et orationis inventor. Hinc et Lystrenses viso signo per Barnabam et Paulum facto, velut Diis sacrificare voluerunt: atque illum quasi Jovem reveriti sunt, hunc vero sicut Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi. Act. Apost. cap. 14.

Nepos Atlantis.] Scilicet natus Maiâ filiâ Atlantis, qui Mauritaniæ rex, et Astrologiæ inventor, unde cœlos humeris sustinere dictus. S. August, refert tempore quo Moses natus est, floruisse Atlantem Astrologum, Promethei Physici fratrem, maternum autem avum majoris Mercurii, cujus nepos fuerat Mercurius ille Trismegistus.

2. Qui feros cultus, &c.] Quod Orpheo in Epist. ad Pisones versu 391. hoc idem Mercurio tribuit hic; scilicet a victu agresti homines recens terrà editos (ut fabulantur) ad cultiorem traduxisse facundiæ vi, et orationis suavitate. Vid. Cic. i. de Orat. et i. de Invent. Feros cultus. S. Aug. de Civit. ait, Feram nullam immaniorem esse homine, si quis affectibus relinquatur.

3. Voce formasli.] Nempe orationis inventor pariter et Musices. Catus] Vocem hanc Sabinam esse, et acutum significare, auctor est Varro vi. de Ling. Lat. Cic. i, de Legibus: Prudens et ut ita dicam, calus, i. de Orat. Egregiè cordatus homo catus Flius Sextus.

Decore more palæstræ.] In tribus his voci bus tria carpit Scaliger. Primò scribendum fuisse, lege, non more, contendit. Sed quæ auctoritas? Deinde sono se rhythmico offendi ait. Verum quot ejusmodi locutiones Tullius ipse non scripsisse modò, sed amàsse reperiatur? Postea epitheton decora velut parùm conveniens notat. At enim palæstra duplex est: rudis altera et sine arte, quâ solunt se rustici exercere, qualitercumque se agitando ac decertando. Hanc descrebit Virgil. Georg. ii. 632.

Corporaque agresti nudat prædura palestra. Altera est artificiosa, et decora sanè, quæ partes corporis singulas format ad decorem, et decentem actionem præceptis et exercitatione fingit. Tullius de Oratore: Numerus quandam veluti palæstram orationi el extrema lineamen

ta confert. Et postea: Ut athletas videmus nihil aut vitando facere, aut petendo vehementer, in quo non motus hic habeal palæstram quandam; ut quicquid in rebus fiat utiliter, ad pugnam, idem ad aspectum etiam fit venustum; sic oratio nec plagam gravem facit, nisi petitio fuerit apla, nec salis recte declinal impctum, nisi etiam cederdo quid deccal intelligit. Quintil. lib. i. cap. 11. Palæstricis vacandum censet, Quibus gestus motusque formantur. . ne indocta, rusticære manus: ne status indecorus, &c.

More palestra.] Sunt qui intelligunt Mercurium ita recentes homines formasse ad humaniorem cultum, atque artes, ut formari solent in Academiæ modo et palæstrâ. At aliis videtur Horatius respexisse ad ea quæ à Mercurio traduntur inventa: his autem accensetur palæstra, Græcè dan, gymnica exercitatio nimirum seu luctatio, qua nudi undique exercebantur, valetudinis quidem tuendæ causâ, tum verò roboris etiam et agilitatis et artis acquirendæ.

5. Jovis et Deorum Nuncium.] Hesiod. avatav яnguna, præconem immortalium : Orpheo. As ayexov, Jovis nuncium: Hom. Hymn. in Mercur. v. 3.

Αγγελον αθανατων εξιούνιον, ον τεκε Μαια.
Nuncium immortalium perquam utilem,
quem peperit Maia.
Virg. Æn. iv. 356.

Interpres Divum Jove missus ab ipso

Detulit

celeres mandala per auras

6. Curvæque lyræ parentem.] Mercurii inventum esse Lyram constat, quam tamen Apollini alii tribuunt aliquando, quoniam hanc ei concessit Mercurius, ut infra dicemus ad vocem, virga. Sic autem inventa fertur. Post inundationem Nili testudinem reperit mortuam, exesâ etiam tractu temporis carne: nervi autem qui superstites erant tensi, cùm digitis essent pulsi, sonum aliquem reddiderunt. Itaque ad ejus similitudinem lyram construxit Mercurius, quæ exinde testudo vocata est. Aliter paulò alii rem afferunt, aiuntque testudinem vocatam à testâ istius animalis: ut mox fusiùs explicabo.

Lyra.] Lyram cum citharâ confundunt Grammatici vulgò, ipseque Eustathius, qui ait, Chelyn citharam dictam esse, quod testudinis testa jugo addita, fidibusque tensa lyram deformavit; et rursus: Chelyn, id est, lyram, è testudinis testâ faclam. Quod porro inter illas discrimen, vix statuas : quanquam fuisse non est dubitandum. Diodorus trichordon lyram extitisse auctor est: at Horatius citharam seu testudinem septem nervis tensam et instructam scribit, imitatione Pindar, qui izla'yræSSOI

Callidum, quicquid placuit jocoso
Condere furto.

10Te, boves, olim, nisi reddidisses
Per dolum amotas, puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetrâ
Risit Apollo.

Quin et Atridas, duce te, superbos,
Ilio, dives Priamus, relicto,
Thessalosque ignes, et iniqua Trojæ
Castra fefellit.

[43]

necnon solertem clam surripere joci gratiâ quodcunque libuit. Te puerum quondam cùm verbis minacibus Apol 10 lo territaret, nisi vaccas per fraudem abactas restitueres; risit ipse advertens se pharetra quoque spoliatum. Quinetiam Priamus opulentus Trojâ discedens, ducen[44] te te, latuit arrogantibus 15 Atridis, excubiis Thessalorum et castris Troja infestis.

-1

ANNOTATIONES.

guyla, id est, septenos edentem sonos ait. S. Hieron. scribit, Citharam effici in modum literas, cum chordis viginti quatuor, et per digitos variis vocibus, tinnulisque iclibus in diversis modis concitari. Hoc autem observare licet, dici chelyn seu testudinem et citharam digitis aut pectine pulsari: Seneca Chelyn plectro verberari, ait. Lucanus :

Seu chelyn digitis, et eburno verbere pulsas.
At lyra pelli dicebatur. Idem ibidem.
Nec pudeat pepulisse lyram———
Ovid Metamorphos. x. v. 205.

Te lyra pulsa manu, te carmina nostra sona-
bun!.

Cruquias ita in hunc locum scribit, ex Idiom.
ate Italico, Alemannico, Flandrico, Gallico;
lyra suum adhuc nomen habet integrum. Ea
nimirum est, quâ mendicos vicatim stipem
quæritare notum est, nam et incurva est, et
AT&T formam refert propiùs intuenti. Ci-
thara vero testudo vocata, formâ testæ ejus

animalis, etc.

7. Callidum, quicquid placuit, &c.] Clam, ingeniosè, jocosè, furandi magistrum. Duplex nimirum est furti species, seu furandi ars. Una seria, improba, injuriosa, legibus vetita; et de hâc non est mentio. At altera est oblectationis, joci, et industriæ ludicræ ; in quâ excelluit Mercurius. Hinc et Lycurgus ad acuendos furandi solertiâ Spartanorum animos, impunita esse furta sanxerat. Philostrat. Imagin. lib. i. furta Mercurii jocosa vocat ndize Ads. Fulgentius ideo negotiatoribus præesse dixit Mercurium, quòd illi vix à furto immunes sint. Alii volunt designari vim orationis, quæ audientium animos captat ac rapit. Huc etiam ab aliis refertur Magiæ ac præstigiarum inventio, quæ tribuitur Mercurio: ars nempe sic astantium oculos præstringendi, ut dolum non advertant coram ipsis perpetratum.

9. Te, boves, olim, &c.] Calliditatem Mercurii, et peritiam jocosè furandi probat. Hæc autem est historia, seu fabula: quùm Apollo ob Cyclopas interfectos divinitate aliquamdiu privatus esset, atque interim Admeti Thessaliæ regis armenta pasceret, boves aliquot exerrantes et longiùs progressos abegit Mercurius et occuluit. Ille vero hunc pueri formâ indutum quasi bubulcum furacem aggressus mortem minatur, nisi abacta pecora restituat: ac telum proferre volens, quasi percussurus, vacuam sensit pharetram, vel hanc quoque sibi subrep

tam. Tum denique Apollo Mercurii subtilem
in furando industriam demiratus risum tenere
non potuit; Iracundiam voluptale superante; ut
ait Philostratus. Imagin. lib. i. ubi fabulam
hanc egregiè expressit. Vide Homer. Hymn.
in Mercur. Ovid. Metamorphos. ii. cap. 11. &c.
et Annot. infra ad vocem virga.

11. Viduus pharetra.] Infra lib. ii. Od. 9.
Et foliis viduantur orni.-
Virgil. Æneid. viii. v. 571.

-Viduasset civibus urbem.
Quem in locum Servius laudat Virgilium, tan-
quam propriè locutum, Horatium vero carpit
et vellicat tanquam hic malè scripserit viduum
Apollinem. Sed O puerilem astutiam!

13. Quin et Alridas, &c.] Præclarè et benignè à Mercurio facta jam ostendit. Nimirum ex Homer. Iliad. ult. Mercurius à Jove missus. præbet se ducem Priamo Hectoris interfecti corpus redemptum pergenti: eumque per media hostium castra ad Achillem, usque sic deducit, ut nec tentus à quoquam, imò nec visus fuerit. Atridas.] Agamemnonem et Menelaum Atrei filios, Græci exercitùs imperatores.

14. Dives Priamus.] Et in hunc locum Scaliger stylum acuit et vibrat. An dives, inquit, ille qui miserrimus, orbus liberis, regno spoliatus, quique adeò mærens polius et inops ? Scilicet non meminerat quod legitur Iliad. ult, copiosa sanè et pretiosa munera ad Achillem delata à Priamo Trojam deserente; atque, ut est ibid. Infinita donare thalamo in currum exportata ad Hectorem redimendum: quæ etiam ibi recensentur;. duodecim lanas, totidem tapetas, totidemque pallia eximia item et sagula: auri vero talenta decem; duos insuper tripodas ardentes, lebetes quatuor; poculum denique conspicuum, quod Thraces donârant.

15. Thessalosque ignes.] Nocturnas Thessalorum sive Græcorum excubias circa tentorium Achillis collocatas. Synecdoche. Nam et Thessali Græciæ populi, et ipse Achilles Thessalus erat. Homeri Scholiastes ad Iliad. xviii. nocturnum signum castrense, ignis: diurnum, fumus, inquit.

Iniqua Troja Castra fefellit.] Castra nempe Græcorum Troja hostium occultè ingressus, et usque ad tentorium Achillis sic penetravit Priamus, duce Mercurio, ut vigilum nemo senserit, nemo interceperit aut prohibuerit. Quâ verò id ratione factum sit explicat Homerus, ubi ait: Cum ad turres navium et fossam venissent,

Tu animas bonorum beatis Tu pias lætis animas reponis sedibus collocas; atque au- Sedibus; virgâque levem coërces Aureâ turbam, superis Deorum

reâ virgà catervam exilem summoves, superis æque numinibus ac inferis gratiosus.

Gratus et imis.

ODE XI. AD LEUCONOEN. (2

Indulgendum voluptati, omissá futurorum curá.

[45]

20

Tu ne cupiveris nosse TU ne quæsieris scire (nefas) quem mihi, quem

(nec enim licet) quem mihi, quem tibi, Leuconoë, concesserint Numina terminum vita; neque experiare Chaldaicos

tibi

Finem Dii dederint, Leuconoë; nec Babylonios

[46]

ANNOTATIONES.

custodes quidam è cœna laborabant: his verò Mercurius somnum injecit.

17. Tu pias latis, &c.] Jam præstans Mercurii officium et insignis auctoritas declaratur. Videlicet priscis illis existimatum, animas corporibus excedentes à Mercurio suscipi, atque vel ad campos Elysios seu beatas sedes perduci, vel ad inferos. Unde dispensator ac deductor animarum dictus est ille. Quod munus tamen Plutoni assignat Pindarus Olymp. Od. 9.

18. Virgaque levem coërces, &c.] Caduceo domas, regis, deducis animas spiritales corporea molis expertes, adeoque lereset agiles: separasque alias ab aliis pro tuà auctoritate atque ex officio,secundùm variam benè vel malè factorum acmeritorum rationem: has quidem ad tartarea supplicia; illas autem ad sedes lætas ac fortunatas. Homer. Odyss. ult. Virg. Æn. iv. 242. Tum virgam capit: hâc animus ille evocat Orco Pallentes; alias sub tristia Tartare mittit, Dat somnos, adimitque, et lumina morte resignat. Coërces.] Hoc referunt aliqui ad eloquentiæ vim, quà sedantur et coërcentur homines concitati; et inertes è contrario ignavique conci

tantur.

Virga.] Hanc ab Apolline Mercurius acceperat, concessâ vicissim lyrà: postquam enim boves, ut ante dictum, hic furatus esset; ita demum convenerunt eâque lege et conditione venia est data Mercurio, ut Lyræ inventor Apollo diceretur. Huc pertinet quod Homeri Pindarique Schol. aiunt, avgzv, quasi xurgav dictam esse quod eâ se Mercurius ab irato Apolline redemerit. Ergo mirificâ illâ instructus virgâ, profectus in Arcadiam Mercurius pugnantes duos cum Dracones reperisset, hâc inter eos projectâ prælium diremit. Exindeque pacis conciliatricem virgam appellârunt: eique duo circumvoluti serpentes additi sunt. Hygin. lib. ii. Hinc etiam legati pacis caduceatores vocantur, quia ejusmodi caduceo insignes procedunt. Tit. Liv. Denique virga illa auctoritatem ac dicendi vim denotat: circumplexi verò serpentes indicant prudentiam: quippe hæc illius individua comes esse debet.

Ode XI-Ode hæc est monocolos. Versus nempe omnes sunt Choriambici, Alcaïci, Pentametri, Acatalectici; constantque Spondæo, tri

bus Choriambis, et Pyrrhichio, vel Iambo. Sic: Tú né quæsièris scirě něfãs quém mihi quêm tibi

1. Tu ne quæsieris.] Oden hanc velut indignam Horatio notat Scaliger. Quam verò ob rationem ego nescio; nec, ut opinor, ipse scivit, qui nullam profert. Horatius Leuconoën Mathematicis prædictionibus plus æquo addictam hortatur, ut relinquat Diis futurorum curam, ipsa vero præsentibus utatur.

Scire nefas.] Has alii separant voces ; alii parenthesi includunt utramque. Perinde est. Quòd si cui videtur nimis abscissa interpositio (nefas); meminerit frequentes legi tam contractas apud optimos auctores, Terent. Quid tuâ (Malum) id refert? Cic. in Verrem. Que (malum) ista fuit amentiâ? ii. de Off. Quæ te (malum) ratio in istam spem induxit ?

Quem mihi, quem tibi Finem Dii dederint.] Ne scire desidera quod nefas; ne affecta quod sibi reservârunt Dü, futuri nempe cognitionem. Cic. ad Familiar. lib. vi. Epist. 4. Equidem mihi omnia propono; nec ullum est tantum malum, quod non putem impendere. Sed cum plus in metuendo mali sit quàm in illo ipso quod timetur, desino; præsertim cùm id impendeat, in quo non modò dolor nullus, verùm finis etiam doloris futurus sit. Seneca vero sic paucis vanas eas solicitudines perstringit; Quod times, aut futurum est, aut secus. Si secus; frustra vexaris. Si venturum est ; tum satis dolebis tandem, cùm adfuerit tribulatio.

2. Leuconoe.] Alii legunt Leucothoë. Fictum nomen est à poetâ. Ludunt aliqui in etymologiâ nominis istius, et quidem operam ludunt. Fuit olim Leuconoë filia Lycambis, quam Archilocus acribus conviciis ad suspendium adegit.

Nec Babylonios Tentares numeros.] Nec Mathematicos adi, et consule, neve iis crede; sunt enim fallaces. Quod quidem probant egregiè tum historiæ passim, tum ratio. Vide Cic. i. et ii. de Divin. Item de Fato. Item. iii. de Nat. Deor. A. Gell. lib. xiv. cap. 1. ubi refutat eos qui curiosiùs auscultant Genethliacis, futura dicturos per artes prodigiosas spondentibus. S. Aug. de Civ. Dei, &c. Tacitus, lib. xvii. Mathematicos appellat, Genus hominum petentibus

5

calculos. est satiùs tolerare quodcunque acciderit. Sive multas hyemes Jupiter largiatur, sive postremam det hanc, quæ modò Etruscum

Tentáris numeros: est melius, quicquid erit, pati. [47]
Seu plures hyemes, seu tribuit Jupiter ultimam,
Quæ nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum; sapias, vina liques, et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit pelagus frangit objectis ru-

invida

pibus; sapiens sis, vina [48] fundas: ac limite angusto

spem longam rescindas. En dum fabulamur ævum præterit invidum.

ANNOTATIONES.

infidum, sperantibus fallax. Cic. i. de Divin. Contemnamus Babylonios, et eos, qui è Caucaso cœli signa servantes, numeris, et molibus stellarum cursus prosequuntur. Juvenal. Sat. vi. à versu 550. ad 590. ejusmodi studium in mulieribus præsertim, graviter insectatur. Babylonios.] In Babyloniâ templum erat Beli sideralis scientiæ inventoris, ex Plin. lib. vi. cap. 26. Babylonii, seu Chaldæi Babyloniam incolentes Astrologiæ peritissimi erant, ex Cic. de Divin. Diodor. Sicul. Gell. lib. i. cap. 9. Quint. Curt. lib. v.

Babylonios numeros.] Certè necessaria valdè numerorum cognitio et praxis accurata, ad dimensionem horoscopi aspectumque ad alia sidera planetasque diligenter inquirendum. Hine Arithmetica sæpe usurpatur pro Astrologia (ut vocant) Judiciariâ, Lactant. Arith metici, quos Mathematicos dicimus, quorum in numeris est lola doctrina, &c. Auson.

Tu cæli numeros et conscia sidera fati
Callebas.-

3. Est melius, quicquid erit, pati.] Quanta hic apud Interpretes dissensio? Alii jungunt ista cum voce, sapias; quæ vero intermedia sunt, parenthesi includunt. Alii sensum finiunt voce pati; explicantque sic: cùm melius sit, vel tanquam melius sit pati constanter quicquid evenerit, quàm animam distorquere, anxiè quæ sint eventura inquirendo. Alii, ut melius interpretantur: Quam, vel quanto mefins et quo animo ferre quicquid acciderit!

4. Seu plures hyemes, &c] Gratis profectò se discruciant aliqui, ut ostendant vocem, hyemes, priori loco poni pro toto anno; posteriori verò pro tempestate hyemali; quandoquidem satis patet, quid velit Horatius.

5. Que nunc oppositis, &c.] Synecd. id est, quà hyeme, fluctus Tyrrheni maris ut fit procellis agitati ad rupes alliduntur, debilitantur, franguntur. Quidem legunt qui, et referunt ad vocem, Jupiter. Sed vulgata lectio præferenda videtur doctissimis.

Pumicibus.] Pumex lapis est spongiosus, asper, foramine multiplici pertusus, cavus, cavernosus, unde ab Ovid. multicavus, à Virg. Eneid. v. 214. et xii. 587. latebrosus dicitur. De isto lapidum genere, Plin. lib. xxxvi. c. 21.

Mare Tyrrhenum.] Thuscum, Inferum, quod pars est maris Mediterranci: id verò nominis ei dedit Tyrrhenus Atyos Lydiæ regis filius, postquam ad vicinas terras cum colonià appulisset, Tusciam nempe, ibique sedem fixisset.

6. Sapias.] Explicant nonnulli: si sapias scilicet utere vità, genio indulge, vina bibe quàm optima, liquata, &c. Priscian. 1. xviii. c. 3.

Vina liques.] Vel simpliciter, vina bibas, ac veluti per guttur coles. Vel potiùs, hilaritatis causâ satage, ut pars tibi vini sacco percolata, defæcata, dulcis sit effecta, adeoque naturæ et palato muliebri accommodatior. Veteres nempè, mustum priusquam ferbuisset, per saccum toties colabant ut defæcaretur: atque sic adempta, quæ vini vim alit augetque, fæce, liquidius, imbecillius, lenius, ac dulcius reddebant vinum, potuique jucundius. Hinc vocatur à Theophrast. I. vi. c. 24. i9xov, castralum, quod nempe sparteis est saccis colatum. Col. Rhodig. 1. xxviii. c. 26. Eunuchum et effeminatum, ex Plutarcho mox citando, quia percolatio illa vini nervos excidit, ac genuinum restinguit calorem: mollius autem fa cit ad gulæ curiositatem: hoc veluti sophismate invento et excogitato, ut perdendo nati vino plurimum valeant ingurgitare. Plin. 1. xiv. c. 22. ut plus capiamus vini, sacco frangimus vires: et alia irritamenta excogitantur, l. xix. c. 4. Ferendum sanè fuerit. inveterari vina, saccisque castrari: al. castigari, lib. xxiii. cap. 1. Utilissimum rinum omnibus sacco viribus fractis. Plutarch. Sympos, sive Convival. Quest. lib. vi. Probl. 7. ait. Exolescere vinum, cùm tam crebrò diffunditur, esseque ad bibacitatem commentum ejusmodi percolationem detrahi vino firmitatem relicto blandi mento, vi illâ quæ mentem solicitat et infestat ejectà et exclusâ ; ipsum vero jucundius effici: neque sicut à ferro acumine decusso: sed potiùs velut rubigine et sordibus detersis. Quippe defæcatio illa vini vim, quæ caput tentat, detrahit, atque ad statum redigit milem el salubrem.

Spatio brevi Spem longam reseces.] Quanto brevius est vitæ nostræ spatium, tanto resecanda spes longæ: minus expectandum, minus fidendum futuro: neque adeò differendum carpere præsentes lætandi occasiones. Od. 4. supra.

Vita summa brevis spem nos vetat inchoare

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« ForrigeFortsæt »