Billeder på siden
PDF
ePub

BUCOLICA. ECL. II.

38

TIT. Ante leves ergo pascentur in æthere cervi, 60 Et freta destituent nudos in litore pisces;

Ante, pererratis amborum finibus, exsul

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quam nostro illius labatur pectore vultus.
MEL. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros,
Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.

En unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tugurî congestum cespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas?
Impius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes? en, quo discordia cives
Produxit miseros! en, queis consevimus agros !
Insere nunc, Meliboe, piros, pone ordine vites:
Ite meæ, felix quondam pecus, ite capellæ.
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo ;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

[ocr errors]

TIT. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem 80 Fronde super viridi; sunt nobis mitia poma,

Castaneæ molles, et pressi copia lactis ;

Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

ECLOGA II. ALEXIS.

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assidue veniebat. Ibi hæc incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani:

66 O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
Nil nostri miserere ? Mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos;

Thestylis et rapido fessis messoribus æstu
Allia serpyllumque herbas contundit olentes:
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan?
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
O formose puer, nimium ne crede colori !
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec qui sim quæris, Alexi;
Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ ;
Lac mihi non æstate novum, non frigore defit.
Canto, quæ solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dirceus in Actæo Aracyntho.

Nec sum adeo informis; nuper me in litore vidi,
Quum placidum ventis staret mare; non ego Daphnin,
Judice te, metuam, si nunquam fallat imago.
O tantum libeat mecum tibi sordida rura
Atque humiles habitare casas, et figere cervos,
Hædorumque gregem viridi compellere hibisco!
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo;
Pan primus calamos cera conjungere plures
Instituit; Pan curat oves oviumque magistros.
Nec te poeniteat calamo trivisse labellum:
Hæc eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damotas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens: Te nunc habet ista secundum.'
Dixit Damotas: invidit stultus Amyntas.
Præterea duo nec tuta mihi valle reperti
Capreoli, sparsis etiam nunc peilibus albo,
Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Jam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis,

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »