Billeder på siden
PDF
ePub

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER QUARTUS.

AT regina gravi jamdudum saucia cura
Vulnus alit venis, et cæco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos; hærent infixi pectore vultus
Verbaque; nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phoebea lustrabat lampade terras,
Humentemque Aurora polo dimoverat umbram;
Quum sic unanimam alloquitur male sana sororem:
"Anna soror, quæ me suspensam insomnia terrent !
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes !
Quem sese ore ferens! quam forti pectore et armis !
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum:
Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille
Jactatus fatis! quæ bella exhausta canebat!
Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
Ne cui me vinclo vellem sociare jugali,
Postquam primus amor deceptam morte fefellit;
Si non pertæsum thalami tædæque fuisset,
Huic uni forsan potui succumbere culpæ.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychai
Conjugis, et sparsos fraterna cæde penates,
Solus hic inflexit sensus, animumque labantem
Impulit agnosco veteris vestigia flammæ.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,

10

20

Vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
Pallentes umbras Erebi noctemque profundam,
Ante, Pudor, quam te violo, aut tua jura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores
Abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro."
Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert: "O luce magis dilecta sorori,
Solane perpetua mærens carpere juventa?
Nec dulces natos, Veneris nec præmia noris?
Id cinerem aut manes credis curare sepultos ?
Esto: ægram nulli quondam flexere mariti,
Non Libyæ, non ante Tyro; despectus Iarbas,
Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
Dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?
Hinc Gætulæ urbes, genus insuperabile bello,
Et Numidæ infreni cingunt, et inhospita Syrtis;
Hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcæi. Quid bella Tyro surgentia dicam
Germanique minas?

Dis equidem auspicibus reor et Junone secunda

Hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quæ surgere regna
Conjugio tali! Teucrum comitantibus armis,
Punica se quantis attollet gloria rebus!
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis
Indulge hospitio, causasque innecte morandi;
Dum pelago desævit hiems et aquosus Orion,
Quassatæque rates, dum non tractabile cœlum."
His dictis incensum animum inflammavit amore,
Spemque dedit dubiæ menti, solvitque pudorem.
Principio delubra adeunt, pacemque per aras
Exquirunt mactant lectas de more bidentes
Legiferæ Cereri, Phœboque, patrique Lyæo;
Junoni ante omnes, cui vincla jugalia curæ.
Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido

30

40

50

60

« ForrigeFortsæt »