Billeder på siden
PDF
ePub

6

Sed glomerare manum bello et concurrere in arcem
Cum sociis ardent animi. Furor iraque mentem
Præcipitant; pulchrumque mori succurrit in armis.
"Ecce autem telis Panthus elapsus Achivum,
Panthus Othryades, arcis Phœbique sacerdos,
Sacra manu victosque deos parvumque nepotem
Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.

320

330

Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?'
Vix ea fatus eram, gemitu quum talia reddit:
'Venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniæ. Fuimus Troës; fuit Ilium et ingens
Gloria Teucrorum. Ferus omnia Jupiter Argos
Transtulit: incensa Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet,
Insultans. Portis alii bipatentibus adsunt,
Millia quot magnis unquam venere Mycenis;
Obsedere alii telis angusta viarum
Oppositi; stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci; vix primi prælia tentant
Fortarum vigiles, et cæco Marte resistunt.'
Talibus Othryadæ dictis et numine divum
In flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,
Quo fremitus vocat et sublatus ad æthera clamor.
Addunt se socios Rhipeus et maximus armis
Epytus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque,
Et lateri agglomerant nostro, juvenisque Corœbus
Mygdonides. Illis ad Trojam forte diebus
Venerat, insano Cassandra incensus amore;
Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,
Lafelix, qui non sponsæ præcepta furentis
Audierit.

Quos ubi confertos audere in proelia vidi,
Incipio super his : Juvenes, fortissima frustra
Pectora, si vobis audentem extrema cupido
Certa sequi: quæ sit rebus fortuna vidêtis;

340

350

Excessere omnes, adytis arisque relictis,

Di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
Incensæ moriamur et in media arma ruamus.
Una salus victis nullam sperare salutem.'

Sic animis juvenum furor additus. Inde, lupi ceu
Raptores atra in nebula, quos improba ventris
Exegit cæcos rabies, catulique relicti

Faucibus exspectant siccis; per tela, per hostes
Vadimus haud dubiam in mortem, mediæque tenemus
Urbis iter: nox atra cava circumvolat umbra.
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet, aut possit lacrimis æquare labores ?
Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos:
Plurima perque vias sternuntur inertia passim
Corpora, perque domos et religiosa deorum
Limina. Nec soli pœnas dant sanguine Teucri;
Quondam etiam victis redit in præcordia virtus,
Victoresque cadunt Danai. Crudelis ubique
Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.
"Primus se, Danaum magna comitante caterva,
Androgeüs offert nobis, socia agmina credens
Inscius, atque ultro verbis compellat amicis :
'Festinate, viri: nam quæ tam sera moratur
Segnities? alii rapiunt incensa feruntque
Pergama: vos celsis nunc primum a navibus itis?'
Dixit; et extemplo-neque enim responsa dabantur
Fida satis-sensit medios delapsus in hostes.
Obstupuit, retroque pedem cum voce repressit.
Improvisum aspris veluti qui sentibus anguem
Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit
Attollentem iras, et cærula colla tumentem :
Haud secus Androgeüs visu tremefactus abibat.
Irruimus, densis et circumfundimur armis;
Ignarosque loci passim et formidine captos
Sternimus. Aspirat primo fortuna labori.
Atque hic successu exsultans animisque Corobus,

360

370

380

O socii, qua prima,' inquit, 'fortuna salutis Monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur: Mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis

400

Aptemus. Dolus an virtus, quis in hoste requirat? 390
Arma dabunt ipsi.' Sic fatus, deinde comantem
Androgeï galeam clipeique insigne decorum
Induitur, laterique Argivum accommodat ensem.
Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas, omnisque juventus
Læta facit; spoliis se quisque recentibus armat.
Vadimus immixti Danais haud numine nostro,
Multaque per cæcam congressi proelia noctem
Conserimus; multos Danaum demittimus Orco.
Diffugiunt alii ad naves, et litora cursu
Fida petunt; pars ingentem formidine turpi
Scandunt rursus equum, et nota conduntur in alvo.
"Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis!
Ecce trahebatur passis Priameïa virgo
Crinibus a templo Cassandra adytisque Minervæ,
Ad cœlum tendens ardentia lumina frustra,
Lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.
Non tulit hanc speciem furiata mente Corœbus,
Et sese medium injecit periturus in agmen.
Consequimur cuncti et densis incurrimus armis.
Hic primum ex alto delubri culmine telis
Nostrorum obruimur, oriturque miserrima cædes
Armorum facie et Graiarum errore jubarum.
Tum Danai gemitu atque ereptæ virginis ira
Undique collecti invadunt, acerrimus Ajax,
Et gemini Atridæ, Dolopumque exercitus omnis :
Adversi rupto ceu quondam turbine venti
Confligunt, Zephyrusque, Notusque, et lætus Eois
Eurus equis: stridunt silvæ, sævitque tridenti
Spumeus atque imo Nereus ciet æquora fundo.
Illi etiam, si quos obscura nocte per umbram
Fudimus insidiis, totaque agitavimus urbe,
Apparent; primi clipeos mentitaque tela

410

420

« ForrigeFortsæt »