Selections from Cicero, with notes, ed. by T.K. Arnold [and others].

Forsideomslag
1851
0 Anmeldelser
Anmeldelserne verificeres ikke af Google, men Google tjekker indholdet og fjerner det, hvis det er falsk.
 

Hvad folk siger - Skriv en anmeldelse

Vi har ikke fundet nogen anmeldelser de normale steder.

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 8 - Aristoteles, longe 22 omnibus — Platonem semper excipio — praestans et ingenio et diligentia, cum quattuor nota illa genera principiorum esset complexus, e quibus omnia orerentur, quintam quandam naturam censet esse, e qua sit mens. cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et...
Side 3 - Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. fieri autem potest, ut recte quis sentiat et id, quod sentit, polite eloqui non possit. sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec ¡Ilustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris.
Side 120 - ... tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti; ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti inmortalitati anteponendus. cuius igitur potius opibus utamur quam tuis, quae et vitae tranquillitatem largita nobis es et terrorem mortis sustulisti?
Side 43 - ... appellari volunt, quorum dicuntur esse Latini sane multi libri, quos non contemno equidem, quippe quos numquam legerim; sed quia profitentur ipsi illi, qui eos scribunt, se neque distincte neque distribute neque eleganter neque ornate scribere, lectionem sine ulla delectatione neglego.
Side 10 - Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis possumus ; quod in omnibus causis et debet et solet valere plurimum ; et primum quidem omni antiquitate ; quae quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse, quae erant vera, cernebat.
Side 86 - Aristoteles veteres philosophos accusans, qui existimavissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse, sed se videre, quod paucis annis magna accessio facta esset, brevi tempore philosophiam plane absolutam fore.
Side 63 - Nunc parvulos nohis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque depravati sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat. Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret.
Side 86 - ... exiguam vitam dedisset: quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni doctrina hominum vita erudiretur.
Side 152 - Quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque pugnae, quae acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae ipse non viderit, nos ut videremus, effecerit?
Side 104 - Aegritudo autem ceteraeque perturbationes, amplificatae certe , pestiferae sunt ; igitur etiam susceptae continuo in magna pestis parte versantur. Etenim ipsae se impellunt , ubi semel a ratione discessum est , ipsaque sibi imbecillitas indulget in altumque provehitur imprudens nec reperit locum consistendi.

Bibliografiske oplysninger