HUMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici ? Credite, Pisones, isti tabulae fore librum Persimilem, cujus, velut aegri somnia, vanae Fingentur species, ut nec pes nec caput uni Reddatur formae. Pictoribus atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim, Sed non ut placidis coeant immitia, non ut Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis Purpureus, late qui splendeat, unus et alter Adsuitur pannus; cum lucus et ara Dianae Et properantis aquae per amoenos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus. Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum Scis simulare, quid hoc, si fractis enatat exspes Navibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit Institui: currente rota cur urceus exit ? Denique sit quidvis simplex duntaxat et unum.. Maxima pars vatum, pater et juvenes patre digni, Decipimur specie recti. Brevis esse laboro, Obscurus fio; sectantem levia nervi Deficiunt animique; professus grandia turget; Serpit humi tutus nimium timidusque procellae. Qui variare cupit rem prodigialiter unam, Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum. .In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.. Aemilium circa ludum faber, unus et ungues Exprimet et molles imitabitur aere capillos, Infelix operis summa, quia ponere totum
Nesciet hunc ego me, si quid componere curem, 35 Non magis esse velim, quam pravo vivere naso Spectandum nigris oculis nigroque capillo
. Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam Viribus,, et versate diu, quid ferre recusent, Quid valeant humeri. Cui lecta potenter erit rés, 40 Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo. Ordinis haec virtus erit et Venus, aut ego fallor, Ut jam nunc dicat jam nunc debentia dici, Pleraque differat et praesens in tempus omittat; Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. In verbis etiam tenuis cautusque serendis, Dixeris egregie, notum si callida verbum Reddiderit junctura novum.. Si forte necesse est Indiciis monstrare recentibus abdita rerum,
23. quod vis. 32. imus. 42. haud ego.
Fingere cinctutis non exaudita Cethegis Continget, dabiturque licentia sumpta pudenter Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadent, parce detorta. Quid autem Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademptum Virgilio Varioque? Ego cur, acquirere pauca Si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni Sermonem patrium ditaverit et nova rerum Nomina protulerit? Licuit semperque licebit, Signatum praesente nota producere nomen. Ut silvae foliis pronos mutantur in annos, Prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas, Et juvenum ritu florent modo nata vigentque. Debemur morti nos nostraque: sive receptus Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet, Regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis, Doctus iter melius; mortalia facta peribunt, Nedum sermonum stet honos et gratia vivax. Multa renascentur, quae jam cecidere, cadentque 70 Quae nunc sunt in honore, vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi. Res gestae regumque ducumque et tristia bella Quo scribi possent numero, monstravit Homerus Versibus impariter junctis querimonia primum, Post etiam inclusa est voti sententia compos Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, Grammatici certant et adhuc sub judice lis est.. Archilochum proprio rabies armavit iambo: Hunc socci cepere pedem grandesque cothurni, Alternis aptum sermonibus, et populares
53. cadant. 59. procudere.
Vincentem strepitus, et natum rebus agendis. Musa dedit fidibus divos puerosque deorum,
Et pugilem victorem, et equum certamine primum, Et juvenum curas, et libera vina referre. Descriptas servare vices operumque colores, Cur ego, si nequeo ignoroque, poeta salutor?
Cur nescire, pudens prave, quam discere, malo? Versibus exponi tragicis res comica non vult: Indignatur item privatis ac prope socco
Dignis carminibus narrari coena Thyestae.
Singula quaeque locum teneant sortita decenter. Interdum tamen et vocem comoedia tollit, Iratusque Chremes tumido delitigat ore, Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri Telephus et Peleus, cum pauper et exsul, uterque Projicit ampullas et sesquipedalia verba, Si curat cor spectantis tetigisse querela. Non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto, Et quocunque volent, animum auditoris agunto. Ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt Humani vultus. Si vis me flere, dolendum est Primum ipsi tibi; tunc tua me infortunia laedent, Telephe vel Peleu: male si mandata loqueris, Aut dormitabo aut ridebo. Tristia moestum Vultum verba decent, iratum plena minarum, Ludentem lasciva, severum seria dictu. .Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum; juvat, aut impellit ad iram, Aut ad humum moerore gravi deducit et angit; Post effert animi motus interprete lingua, Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
95, 96. pedestri. Telephus-.
101. adsint; adflent, de conj.
Romani tollent equites peditesque cachinnum. Intererit multum, divusne loquatur an heros, Maturusne senex an adhuc florente juventa Fervidus, et matrona potens an sedula nutrix, Mercatorne vagus cultorne virentis agelli,
Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis. Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge.. Scriptor honoratum si forte reponis Achillem, Impiger, iracundus, inexorabilis, acer,
Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis. Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
Si quid inexpertum scenae committis, et audes Personam formare novam, servetur ad imum, Qualis ab incepto processerit, et sibi constet. Difficile est proprie communia dicere: tuque Rectius Iliacum carmen deducis in actus, Quam si proferres ignota indictaque primus. Publica materies privati juris erit, si
Non circa vilem patulumque moraberis orbem, Nec verbum verbo curabis reddere fidus
Interpres, nec desilies imitator in artum,
Unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex. Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim : Fortunam Priami cantabo et nobile bellum. Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:
"Dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Trojae Qui mores hominum multorum vidit et urbes." Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
114. Davusne. 119, 120. finge, Scriptor.
« ForrigeFortsæt » |